| XLI | |
| Pontice, quod numquam futuis, sed paelice laeva | 9.41.1 |
| Uteris et Veneri servit amica manus, | |
| Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens, | |
| Quantum vix animo concipis ipse tuo. | |
| Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres, | 5 |
| Mars semel, ut geminos Ilia casta daret: | |
| Omnia perdiderat, si masturbatus uterque | |
| Mandasset manibus gaudia foeda suis. | |
| Ipsam crede tibi naturam dicere rerum: | |
| 'Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est.' | 10 |