| LXXXII | |
| Haec quae pulvere dissipata multo | 1.82.1 |
| Longas porticus explicat ruinas, | |
| En quanto iacet absoluta casu. | |
| Tectis nam modo Regulus sub illis | |
| Gestatus fuerat recesseratque, | 5 |
| Victa est pondere cum suo repente, | |
| Et postquam domino nihil timebat, | |
| Securo ruit incruenta damno. | |
| Tantae, Regule, post metum querellae | |
| Quis curam neget esse te deorum, | 10 |
| Propter quem fuit innocens ruina? |