| LXXXVI | |
| Festinata sui gemeret quod fata Severi | 9.86.1 |
| Silius, Ausonio non semel ore potens, | |
| Cum grege Pierio maestus Phoeboque querebar. | |
| 'Ipse meum flevi' dixit Apollo 'Linon:' | |
| Respexitque suam quae stabat proxima fratri | 5 |
| Calliopen et ait: 'Tu quoque vulnus habes. | |
| Aspice Tarpeium Palatinumque Tonantem: | |
| Ausa nefas Lachesis laesit utrumque Iovem. | |
| Numina cum videas duris obnoxia fatis, | |
| Invidia possis exonerare deos.' | 10 |