| LXXXV | |
| Venderet excultos colles cum praeco facetus | 1.85.1 |
| Atque suburbani iugera pulchra soli, | |
| 'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesse | |
| Vendere: nil debet, fenerat immo magis.' | |
| 'Quae ratio est igitur?' 'Servos ibi perdidit omnes | 5 |
| Et pecus et fructus, non amat inde locum.' | |
| Quis faceret pretium nisi qui sua perdere vellet | |
| Omnia? Sic Mario noxius haeret ager. |