LXXXVII | |
Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino, | 1.87.1 |
Pastillos Cosmi luxuriosa voras. | |
Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant, | |
Extremo ructus cum redit a barathro. | |
Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus | 5 |
Atque duplex animae longius exit odor? | |
Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta | |
Iam tollas et sis ebria simpliciter. |