| XX | |
| Nec doctum satis et parum severum, | 10.20.1 |
| Sed non rusticulum tamen libellum | |
| Facundo mea Plinio Thalia | |
| I perfer: brevis est labor peractae | |
| Altum vincere tramitem Suburae. | 5 |
| Illic Orphea protinus videbis | |
| Udi vertice lubricum theatri | |
| Mirantisque feras avemque regis, | |
| Raptum quae Phryga pertulit Tonanti; | |
| Illic parva tui domus Pedonis | 10 |
| Caelata est aquilae minore pinna. | |
| Sed ne tempore non tuo disertam | |
| Pulses ebria ianuam, videto: | |
| Totos dat tetricae dies Minervae, | |
| Dum centum studet auribus virorum | 15 |
| Hoc quod saecula posterique possint | |
| Arpinis quoque conparare chartis. | |
| Seras tutior ibis ad lucernas: | |
| Haec hora est tua, cum furit Lyaeus, | |
| Cum regnat rosa, cum madent capilli: | 20 |
| Tunc me vel rigidi legant Catones. |