| XLI | |
| Mense novo Iani veterem, Proculeia, maritum | 10.41.1 |
| Deseris atque iubes res sibi habere suas. | |
| Quid, rogo, quid factum est? subiti quae causa doloris? | |
| Nil mihi respondes? Dicam ego: praetor erat. | |
| Constatura fuit Megalensis purpura centum | 5 |
| Milibus, ut nimium munera parca dares, | |
| Et populare sacrum bis milia dena tulisset. | |
| Discidium non est hoc, Proculeia: lucrum est. |