| XLVIII | |
| Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae, | 10.48.1 |
| Et pilata redit iamque subitque cohors. | |
| Temperat haec thermas, nimios prior hora vapores | |
| Halat, et inmodico sexta Nerone calet. | |
| Stella, Nepos, Cani, Cerialis, Flacce, venitis? | 5 |
| Septem sigma capit, sex sumus, adde Lupum. | |
| Exoneraturas ventrem mihi vilica malvas | |
| Adtulit et varias, quas habet hortus, opes, | |
| In quibus est lactuca sedens et tonsile porrum, | |
| Nec deest ructatrix menta nec herba salax; | 10 |
| Secta coronabunt rutatos ova lacertos, | |
| Et madidum thynni de sale sumen erit. | |
| Gustus in his; una ponetur cenula mensa, | |
| Haedus, inhumani raptus ab ore lupi, | |
| Et quae non egeant ferro structoris ofellae, | 15 |
| Et faba fabrorum prototomique rudes; | |
| Pullus ad haec cenisque tribus iam perna superstes | |
| Addetur. Saturis mitia poma dabo, | |
| De Nomentana vinum sine faece lagona, | |
| Quae bis Frontino consule trima fuit. | 20 |
| Accedent sine felle ioci nec mane timenda | |
| Libertas et nil quod tacuisse velis: | |
| De prasino conviva meus venetoque loquatur, | |
| Nec facient quemquam pocula nostra reum. |