| XCVI | |
| Si non molestum est teque non piget, scazon, | 1.96.1 |
| Nostro rogamus pauca verba Materno | |
| Dicas in aurem sic ut audiat solus. | |
| Amator ille tristium lacernarum | |
| Et baeticatus atque leucophaeatus, | 5 |
| Qui coccinatos non putat viros esse | |
| Amethystinasque mulierum vocat vestes, | |
| Nativa laudet, habeat et licet semper | |
| Fuscos colores, galbinos habet mores. | |
| Rogabit, unde suspicer virum mollem. | 10 |
| Una lavamur: aspicit nihil sursum, | |
| Sed spectat oculis devorantibus draucos | |
| Nec otiosis mentulas videt labris. | |
| Quaeris quis hic sit? Excidit mihi nomen. |