| XCIV | |
| Non mea Massylus servat pomaria serpens, | 10.94.1 |
| Regius Alcinoi nec mihi servit ager, | |
| Sed Nomentana securus germinat hortus | |
| Arbore, nec furem plumbea mala timent. | |
| Haec igitur media quae sunt modo nata Subura | 5 |
| Mittimus autumni cerea poma mei. |