XCIV
Non mea Massylus servat pomaria serpens, 10.94.1
  Regius Alcinoi nec mihi servit ager,
Sed Nomentana securus germinat hortus
  Arbore, nec furem plumbea mala timent.
Haec igitur media quae sunt modo nata Subura 5
  Mittimus autumni cerea poma mei.