| XV | |
| Sunt chartae mihi, quas Catonis uxor | 11.15.1 |
| Et quas horribiles legant Sabinae: | |
| Hic totus volo rideat libellus | |
| Et sit nequior omnibus libellis. | |
| Qui vino madeat nec erubescat | 5 |
| Pingui sordidus esse Cosmiano, | |
| Ludat cum pueris, amet puellas, | |
| Nec per circuitus loquatur illam, | |
| Ex qua nascimur, omnium parentem, | |
| Quam sanctus Numa mentulam vocabat. | 10 |
| Versus hos tamen esse tu memento | |
| Saturnalicios, Apollinaris: | |
| Mores non habet hic meos libellus. |