| C. PLINIVS CALPVRNIO FABATO PROSOCERO SVO S. | |
| Recepi litteras tuas ex quibus cognoui speciosissimam te | 5.11.1.1 |
| porticum sub tuo filiique tui nomine dedicasse, sequenti die | |
| in portarum ornatum pecuniam promisisse, ut initium nouae | |
| liberalitatis esset consummatio prioris. Gaudeo primum tua | 2.1 |
| gloria, cuius ad me pars aliqua pro necessitudine nostra | |
| redundat; deinde quod memoriam soceri mei pulcherrimis | |
| operibus uideo proferri; postremo quod patria nostra florescit, | |
| quam mihi a quocumque excoli iucundum, a te uero laetissi- | 5 |
| mum est. Quod superest, deos precor ut animum istum tibi, | 3.1 |
| animo isti tempus quam longissimum tribuant. Nam liquet | |
| mihi futurum ut peracto quod proxime promisisti, incohes | |
| aliud. Nescit enim semel incitata liberalitas stare, cuius | |
| pulchritudinem usus ipse commendat. Vale. | 5 |