| C. PLINIVS GENITORI SVO S. | |
| Recepi litteras tuas quibus quereris taedio tibi fuisse quam- | 9.17.1.1 |
| uis lautissimam cenam, quia scurrae cinaedi moriones mensis | |
| inerrabant. Vis tu remittere aliquid ex rugis? Equidem nihil | 2.1 |
| tale habeo, habentes tamen fero. Cur ergo non habeo? Quia | |
| nequaquam me ut inexspectatum festiuumue delectat, si quid | |
| molle a cinaedo, petulans a scurra, stultum a morione profer- | |
| tur. Non rationem sed stomachum tibi narro. Atque adeo | 3.1 |
| quam multos putas esse, quos ea quibus ego et tu capimur et | |
| ducimur, partim ut inepta partim ut molestissima offendant! | |
| Quam multi, cum lector aut lyristes aut comoedus inductus | |
| est, calceos poscunt aut non minore cum taedio recubant, | 5 |
| quam tu ista (sic enim adpellas) prodigia perpessus es! Demus | 4.1 |
| igitur alienis oblectationibus ueniam, ut nostris impetremus. | |
| Vale. |