| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Exprimere, domine, uerbis non possum, quantum mihi | 10.2.1.1 |
| gaudium attuleris, quod me dignum putasti iure trium | |
| liberorum. Quamuis enim Iuli Seruiani, optimi uiri tuique | |
| amantissimi, precibus indulseris, tamen etiam ex rescripto | |
| intellego libentius hoc ei te praestitisse, quia pro me rogabat. | 5 |
| Videor ergo summam uoti mei consecutus, cum inter initia | 2.1 |
| felicissimi principatus tui probaueris me ad peculiarem in- | |
| dulgentiam tuam pertinere; eoque magis liberos concupisco, | |
| quos habere etiam illo tristissimo saeculo uolui, sicut potes | |
| duobus matrimoniis meis credere. Sed di melius, qui omnia | 3.1 |
| integra bonitati tuae reseruarunt; malui hoc potius tempore | |
| me patrem fieri, quo futurus essem et securus et felix. |