| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Sicut saluberrimam nauigationem, domine, usque Ephe- | 10.17a.1.1 |
| sum expertus ita inde, postquam uehiculis iter facere coepi, | |
| grauissimis aestibus atque etiam febriculis uexatus Pergami | |
| substiti. Rursus, cum transissem in orarias nauculas, contrariis | 2.1 |
| uentis retentus aliquanto tardius quam speraueram, id est | |
| xv kal. Octobres, Bithyniam intraui. Non possum tamen de | |
| mora queri, cum mihi contigerit, quod erat auspicatissimum, | |
| natalem tuum in prouincia celebrare. Nunc rei publicae | 3.1 |
| Prusensium impendia, reditus, debitores excutio; quod ex | |
| ipso tractatu magis ac magis necessarium intellego. Multae | |
| enim pecuniae uariis ex causis a priuatis detinentur; praeterea | |
| quaedam minime legitimis sumptibus erogantur. Haec tibi, | 4.1 |
| domine, in ipso ingressu meo scripsi. |