| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Prusenses, domine, balineum habent; est sordidum et | 10.23.1.1 |
| uetus. Itaque magni aestimant nouum fieri; quod uideris | |
| mihi desiderio eorum indulgere posse. Erit enim pecunia, ex | 2.1 |
| qua fiat, primum ea quam reuocare a priuatis et exigere iam | |
| coepi; deinde quam ipsi erogare in oleum soliti parati sunt | |
| in opus balinei conferre; quod alioqui et dignitas ciuitatis et | |
| saeculi tui nitor postulat. | 5 |