| TRAIANVS PLINIO | |
| Tibi quidem secundum exempla complurium in mentem | 10.34.1.1 |
| uenit posse collegium fabrorum apud Nicomedenses constitui. | |
| Sed meminerimus prouinciam istam et praecipue eas ciuitates | |
| eius modi factionibus esse uexatas. Quodcumque nomen ex | |
| quacumque causa dederimus iis, qui in idem contracti | 5 |
| fuerint, hetaeriae eaeque breui fient. Satius itaque est com- | 2.1 |
| parari ea, quae ad coercendos ignes auxilio esse possint, ad- | |
| monerique dominos praediorum, ut et ipsi inhibeant ac, si | |
| res poposcerit, adcursu populi ad hoc uti. |