| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| In aquae ductum, domine, Nicomedenses impenderunt | 10.37.1.1 |
| HS <³⁰xxx>³⁰ cccxviii, qui imperfectus adhuc omissus, destructus | |
| etiam est; rursus in alium ductum erogata sunt cc. Hoc | |
| quoque relicto nouo impendio est opus, ut aquam habeant, | |
| qui tantam pecuniam male perdiderunt. Ipse perueni ad | 2.1 |
| fontem purissimum, ex quo uidetur aqua debere perduci, | |
| sicut initio temptatum erat, arcuato opere, ne tantum ad | |
| plana ciuitatis et humilia perueniat. Manent adhuc paucis- | |
| simi arcus: possunt et erigi quidam lapide quadrato, qui ex | 5 |
| superiore opere detractus est; aliqua pars, ut mihi uidetur, | |
| testaceo opere agenda erit, id enim et facilius et uilius. Sed | 3.1 |
| in primis necessarium est mitti a te uel aquilegem uel archi- | |
| tectum, ne rursus eueniat quod accidit. Ego illud unum | |
| adfirmo, et utilitatem operis et pulchritudinem saeculo tuo | |
| esse dignissimam. | 5 |