| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Requirenti mihi Byzantiorum rei publicae impendia, quae | 10.43.1.1 |
| maxima fecit, indicatum est, domine, legatum ad te salu- | |
| tandum annis omnibus cum psephismate mitti, eique dari | |
| nummorum duodena milia. Memor ergo propositi tui | 2.1 |
| legatum quidem retinendum, psephisma autem mittendum | |
| putaui, ut simul et sumptus leuaretur et impleretur publicum | |
| officium. Eidem ciuitati imputata sunt terna milia, quae | 3.1 |
| uiatici nomine annua dabantur legato eunti ad eum qui | |
| Moesiae praeest publice salutandum. Haec ego in posterum | |
| circumcidenda existimaui. Te, domine, rogo ut quid sentias | 4.1 |
| rescribendo aut consilium meum confirmare aut errorem | |
| emendare digneris. |