| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Difficile est, domine, exprimere uerbis, quantam per- | 10.51.1.1 |
| ceperim laetitiam, quod et mihi et socrui meae praestitisti, | |
| ut adfinem eius Caelium Clementem in hanc prouinciam | |
| transferres. Ex illo enim et mensuram beneficii tui penitus | 2.1 |
| intellego, cum tam plenam indulgentiam cum tota domo | |
| mea experiar, cui referre gratiam parem ne audeo quidem, | |
| quamuis maxime possim. Itaque ad uota confugio deosque | |
| precor, ut iis, quae in me adsidue confers, non indignus | 5 |
| existimer. |