| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Pecuniae publicae, domine, prouidentia tua et ministerio | 10.54.1.1 |
| nostro et iam exactae sunt et exiguntur; quae uereor ne | |
| otiosae iaceant. Nam et praediorum comparandorum aut | |
| nulla aut rarissima occasio est, nec inueniuntur qui uelint | |
| debere rei publicae, praesertim duodenis assibus, quanti a | 5 |
| priuatis mutuantur. Dispice ergo, domine, numquid minu- | 2.1 |
| endam usuram ac per hoc idoneos debitores inuitandos putes, | |
| et, si nec sic reperiuntur, distribuendam inter decuriones | |
| pecuniam, ita ut recte rei publicae caueant; quod quamquam | |
| inuitis et recusantibus minus acerbum erit leuiore usura | 5 |
| constituta. |