| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Cum Prusae ad Olympum, domine, publicis negotiis intra | 10.81.1.1 |
| hospitium eodem die exiturus uacarem, Asclepiades magistra- | |
| tus indicauit adpellatum me a Claudio Eumolpo. Cum Coc- | |
| ceianus Dion in bule adsignari ciuitati opus cuius curam | |
| egerat uellet, tum Eumolpus adsistens Flauio Archippo | 5 |
| dixit exigendam esse a Dione rationem operis, ante quam rei | |
| publicae traderetur, quod aliter fecisset ac debuisset. Adiecit | 2.1 |
| etiam esse in eodem positam tuam statuam et corpora sepul- | |
| torum, uxoris Dionis et filii, postulauitque ut cognoscerem | |
| pro tribunali. Quod cum ego me protinus facturum dilatu- | 3.1 |
| rumque profectionem dixissem, ut longiorem diem ad struen- | |
| dam causam darem utque in alia ciuitate cognoscerem petiit. | |
| Ego me auditurum Nicaeae respondi. Vbi cum consedissem | 4.1 |
| cogniturus, idem Eumolpus tamquam si adhuc parum in- | |
| structus dilationem petere coepit, contra Dion ut audiretur | |
| exigere. Dicta sunt utrimque multa, etiam de causa. Ego cum | 5.1 |
| dandam dilationem et <te> consulendum existimarem in re | |
| ad exemplum pertinenti, dixi utrique parti ut postulationum | |
| suarum libellos darent. Volebam enim te ipsorum potissi- | |
| mum uerbis ea quae erant proposita cognoscere. Et Dion | 6.1 |
| quidem se daturum dixit. Eumolpus respondit complexurum | |
| se libello quae rei publicae peteret, ceterum quod ad sepultos | |
| pertineret non accusatorem se sed aduocatum Flaui Archippi, | |
| cuius mandata pertulisset. Archippus, cui Eumolpus sicut | 5 |
| Prusiade adsistebat, dixit se libellum daturum. At nec Eumol- | |
| pus nec Archippus quam<quam> plurimis diebus exspectati | |
| adhuc mihi libellos dederunt; Dion dedit, quem huic epistu- | |
| lae iunxi. Ipse in re praesenti fui et uidi tuam quoque | 7.1 |
| statuam in bibliotheca positam, id autem in quo dicuntur | |
| sepulti filius et uxor Dionis in area collocatum, quae porti- | |
| cibus includitur. Te, domine, rogo ut me in hoc praecipue | 8.1 |
| genere cognitionis regere digneris, cum alioqui magna sit | |
| exspectatio, ut necesse est in ea re quae et in confessum uenit | |
| et exemplis defenditur. |