C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI
  Rogatus, domine, a Nicaeensibus publice per ea, quae mihi 10.83.1.1
et sunt et debent esse sanctissima, id est per aeternitatem
tuam salutemque, ut preces suas ad te perferrem, fas non
putaui negare acceptumque ab iis libellum huic epistulae
iunxi. 5