| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Nymphidium Lupum, domine, primipilarem commili- | 10.87.1.1 |
| tonem habui, cum ipse tribunus essem ille praefectus: inde | |
| familiariter diligere coepi. Creuit postea caritas ipsa mutuae | |
| uetustate amicitiae. Itaque et quieti eius inieci manum | 2.1 |
| et exegi, ut me in Bithynia consilio instrueret. Quod ille | |
| amicissime et otii et senectutis ratione postposita et iam fecit | |
| et facturus est. Quibus ex causis necessitudines eius inter | 3.1 |
| meas numero, filium in primis, Nymphidium Lupum, iu- | |
| uenem probum industrium et egregio patre dignissimum, | |
| suffecturum indulgentiae tuae, sicut primis eius experimentis | |
| cognoscere potes, cum praefectus cohortis plenissimum | 5 |
| testimonium meruerit Iuli Ferocis et Fusci Salinatoris | |
| clarissimorum uirorum. Meum gaudium, domine, meamque | |
| gratulationem filii honore cumulabis. |