| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Quid habere iuris uelis et Bithynas et Ponticas ciuitates | 10.108.1.1 |
| in exigendis pecuniis, quae illis uel ex locationibus uel ex | |
| uenditionibus aliisue causis debeantur, rogo, domine, rescri- | |
| bas. Ego inueni a plerisque proconsulibus concessam iis | |
| protopraxian eamque pro lege ualuisse. Existimo tamen tua | 2.1 |
| prouidentia constituendum aliquid et sanciendum per quod | |
| utilitatibus eorum in perpetuum consulatur. Nam quae sunt | |
| ab illis instituta, sint licet sapienter indulta, breuia tamen et | |
| infirma sunt, nisi illis tua contingit auctoritas. | 5 |