Plin. Ep. 7.4.6
Cum libros Galli legerem, quibus ille parenti 1.1
ausus de Cicerone dare est palmamque decusque,
lascivum inveni lusum Ciceronis et illo
spectandum ingenio quo seria condidit et quo
humanis salibus multo varioque lepore 5
magnorum ostendit mentes gaudere virorum.
Nam queritur quod fraude mala frustratus amantem
paucula cenato sibi debita savia Tiro
tempore nocturno subtraxerit. His ego lectis
'Cur post haec', inquam, 'nostros celamus amores 10
nullumque in medium timidi damus atque fatemur
Tironisque dolos, Tironis nosse fugaces
blanditias et furta novas addentia flammas?'
Plin. Ep. 7.9.11
Ut laus est cerae, mollis cedensque sequatur 2.1
  si doctos digitos iussaque fiat opus
et nunc informet Martem castamque Minervam,
  nunc Venerem effingat, nunc Veneris puerum,
utque sacri fontes non sola incendia sistunt, 5
  saepe etiam flores vernaque prata iuvant:
sic hominum ingenium flecti ducique per artes
  non rigidas docta mobilitate decet.