OPUSCULA RURALIA
Liber I
Non. 539M
Aut zonulam aut ricam aut acum. 1.1
Liber II
Sch. Iuvenal. Sat. 4.2
non dignus in quem debeam 2.1
saturam calentem viribus
ingerere ut ad partes <eat>.
Non. 61M
occatio occaecatio est 3.1
Ex incertis libris
Serv. A. 5.116
–– semiremex Herculis 4.1
Non. 223M
⏓–⏑ suave sibilum 5.1
Sch.Barth. Stat. Theb. 4.502
Inferis manu sinistra 6.1
immolamus pocula.
Laeva quae vides Lavernae,
Palladi sunt dextera.
Diom. GL 1.518K
pusioni meo 7.1
septuennis cadens
Non. 431M
ad mercatum eo, vilice: 8.1
quid vis inde vehi aut agi?
Ter. Maur. 2629sq.
geritque intus in oppidum 9.1
anhelos Panopae greges.
Ter. Maur. 1978sq.
inquit amicus ager domino: 10.1
si bene mi facias memini.
Ter. Maur. 1980sq.
Pinea brachia cum trepidant 11.1
audio canticulum zephyri
Non. 210M
labiumque insigne revellit 12.1
Non. 258M
callet senium arte bibendi 13.1
Diom. GL 1.514K
culicellus amasio Tulle 14.1
Non. 467M
rure puella vagat virido 15.1
Diom. GL 1.513K
animula miserula properiter obiit 16.1
Mart. Cap. 5.518
perit abit avipedis animula leporis 17.1
Mall. Theod. GL 6.590K
et nihil est quod amem Flaminia minus 18.1
Diom. GL 1.511K
cedo, testula trita solo curret tibi per speculum Panope. 19.1
Diom. GL 1.517K
qui navigium navicula aufers Picenae marginis acta 20.1
Pingere conlibitum est: graphidem date, promite bolarium 21.1
Diom. GL 1.518K
quod si tibi virgo favens reseret cita claustra puerperii 22.1
Ter. Maur. 1893sqq.
Iane pater, Iane tuens, dive biceps biformis, 23.1
o cate rerum sator, o principium deorum,
stridula cui limina, cui cardinei tumultus,
cui reserata mugiunt aurea claustra mundi,
tibi vetus ara caluit aborigineo sacello. 5
Serv. A. 2.15
ad instar 24.1
Serv. A. 9.759
poples 26.1