ACTVS II
Clitipho
Cl. Quăm iniqui sunt patres in omnis adulescentis iudices! 213
qui aequom esse censent nos a pueris ilico nasci senes
neque ĭllarum adfinis esse rerum quas fert adulescentia. 215
ex s<³ua>³ lubidine moderantur nunc quae est, non quae olim fuit.
mihĭn si umquam filius erit, nĕ ĭlle facili me utetur patre;
nam et cognoscendi et ignoscendi dabitur peccati locus:
non ut meus, qui mihi per alium ostendit s<³ua>³m sententiam.
perii! is mi, ubi adbibit plus paullo, sua quae narrat facinora! 220
nunc ait "periclum ex aliis facito tibi quod ex usu siet":
astutu'. nĕ ĭlle haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam.
mage nunc me amicae dicta stimulant "da mihi" atque "adfer mihi":
quoi quod respondeam nil habeo; neque me quisquamst miserior.
nam hic Clinia, etsi is quoque suarum rerum satagit, attamen 225
habet bene et pudice eductam, ignaram artis meretriciae.
meast potens procax magnifica sumptuosa nobilis.
tum quod dem [<³ei>³] "recte" est; nam nil esse mihi religiost dicere.
hoc ego mali non pridem inveni neque etiamdum scit pater.
Clinia Clitipho
Clin. Si mihi secundae res de amore m<³eo>³ essent, iamdudum scio 230
venissent; sed vereor ne mulier me absente hic corrupta sit.
concurrunt multae opiniones quae mihi animum exaugeant:
occasio locus aetas mater quoi(u)s sub imperiost mala,
quoi nil iam praeter pretium dulcest. Clit. Clinia. Clin. ei misero mihi!
Clit. etiam caves ne videat forte hic te a patre aliquis exiens? 235
Clin. faciam; sed nescioquid profecto mi animu' praesagit mali.
Clit. pergin ĭstuc priu' diiudicare quam scis quid veri siet?
Clin. si nil mali esset iam hic adessent. Clit. iam aderunt. Clin. quando istuc erit?
Clit. non cogitas hinc longule esse? et nosti mores mulierum:
dum moliuntur, dum conantur, annus est. Clin. o Clitipho, 240
timeo. Clit. respira: eccum Dromonem cum Syro una: adsunt tibi.
Syrvs Dromo Clinia Clitipho
Sy. Ain tu? Dr. sic est. Sy. verum interea, dum sermones caedimus,
illae sunt relictae. Clit. mulier tibi adest. audin, Clinia?
Clin. ego vero audio nunc demum et video et valeo, Clitipho.
Dr. minime mirum: adeo inpeditae sunt: ancillarum gregem 245
ducunt secum. Clin. perii, unde illi sunt ancillae? Clit. men rogas?
Sy. non oportuit relictas: portant quid rerum! Clin. ei mihi!
Sy. aurum vestem; et vesperascit et non noverunt viam.
factum a nobis stultest. abĭ dum tu, Dromo, illis obviam.
propera: quid stas? Clin. vae misero mi, quanta de spe decidi! 250
Clit. quid ĭstuc? quae res te sollicitat autem? Clin. rogitas quid siet?
vidĕn tu? ancillas aurum vestem, quăm ego cum una ancillula
hic reliqui, unde esse censes? Clit. vah nunc demum intellego.
Sy. di boni, quid turbaest! aedes nostrae vix capient, scio.
quid comedent! quid ebibent! quid sene erit nostro miserius? 255
sed video eccos quos volebam. Clin. o Iuppiter, ubinamst fides?
dum ego propter te errans patria careo demens, tu interea loci
conlocupletasti te, Antiphila, et mĕ in his deseruisti malis,
propter quam in summa infamia sum et m<³eo>³ patri minus [sum] obsequens:
quoi(u)s nunc pudet me et miseret, qui harum mores cantabat mihi, 260
monuisse frustra neque eum potuisse umquam ab hac me expellere;
quod tamĕn nunc faciam; tum quom gratum mi esse potuit nolui.
nemost miserior me. Sy. hic de nostris verbis errat vidĕlicet
quae hic sumu' locuti. Clinia, aliter tuom amorem atque est accipis:
nam et vitast eadem et animu' te erga idem ac fuit, 265
quantum ex ipsa re coniecturam fecimus.
Clin. quid ĕst obsecro? nam mihi nunc nil rerum omniumst
quod malim quam me hoc falso suspicarier.
Sy. hoc primum, ut ne quid hui(u)s rerum ignores: anus,
quae est dicta mater esse ei ant(e)hac, non fuit; 270
ea obiit mortem. hoc ipsa in itinere alterae
dum narrat forte audivi. Clit. quaenamst altera?
Sy. mane: hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho:
post istuc veniam. Clit. propera. Sy. iam primum omnium,
ubi ventum ad aedis est, Dromo pultat fores; 275
anu' quaedam prodit; haec ubi aperuit ostium,
continuo hic se coniecit intro, ego consequor;
anu' foribus obdit pessulum, ad lanam redit.
hic sciri potuit aut nusquam alibi, Clinia,
quo studio vitam s<³ua>³m te absente exegerit, 280
ubi de inprovisost interventum mulieri.
nam ea res dedit tum existumandi copiam
cotidianae vitae consuetudinem,
quae quoi(u)sque ingenium ut sit declarat maxume.
texentem telam studiose ipsam offendimus, 285
mediocriter vestitam veste lugubri
(ei(u)s anui' causa opinor quaĕ erat mortua)
sine auro; tum ornatam ita uti quae ornantur sibi,
nulla mala re esse expolitam muliebri;
capillu' pexu' prolixus circum caput 290
reiectu' neglegenter; pax. Clin. Syre mi, obsecro,
ne me in laetitiam frustra conicias. Sy. anus
subtemen nebat. praeterea una ancillula
erat; ea texebat una, pannis obsita,
neglecta, inmunda inluvie. Clit. si haec sunt, Clinia, 295
vera, ita uti credo, quis te est fortunatior?
scin hanc quam dicit sordidatam et sordidam?
magnum hoc quoque signumst dominam esse extra noxiam,
quŏm ĕius tam negleguntur internuntii.
nam disciplinast isdem munerarier 300
ancillas primum ad dominas qui adfectant viam.
Clin. perge, obsecro te, et cavĕ ne falsam gratiam
studeas inire. quid ait ubi me nominas?
Sy. ubi dicimus redisse te et rogare uti
veniret ad te, mulier telam desinit 305
continuo et lacrumis opplet os totum sibi,
ut facile scires desiderio id fieri [tuo].
Clin. prae gaudio, ita me dĭ ament, ubi sim nescio:
ita timui. Clit. at ego nil esse scibam, Clinia.
agedum vicissim, Syre, dic quaĕ ĭllast altera? 310
Sy. adducimus t<³ua>³m Bacchidem. Clit. hem quid? Bacchidem?
eho sceleste, quŏ ĭllam duci'? Sy. quŏ ego ĭllam? ad nos scilicet.
Clit. ad patrēm[ne]? Sy. ad eum ipsum. Clit. ŏ hominis inpudentem audaciam! Sy. heus
non fit sine periclo facinu' magnum nec memorabile.
Clit. hoc vide: in meă vita tu tibi laudem is quaesitum, scelus? 315
ubi si paullulum modo quid te fugerit, ego perierim.
quid ĭllo facias? Sy. at enĭm . . Clit. quid "enĭm"? Sy. si sinas, dicam. Clin. sine.
Clit. sino. Sy. ita res est haec nunc quasi quom . . Clit. quas, malum, ambages mihi
narrare occipit? Clin. Syre, verum hic dicit: mitte, ad rem redi.
Sy. enĭmvero reticere nequeo: multimodis iniurius, 320
Clitipho, es neque ferri potis es. Clin. audiundum hercle est, tace.
[Clit. quid est?] 321a
Sy. vis amare, vis potiri, vis quod des illi effici; 322
tuom ĕsse in potiundo periclum non vis: haud stulte sapis;
siquidem id saperest velle te id quod non potest contingere.
aut haec cum illis sunt habenda aut illa cum his mittenda sunt. 325
harum d<³ua>³rum condicionum nunc utram malis vide;
etsi consilium quod cepi rectum esse et tutum scio.
nam apŭd patrem tua amica tecum sine metu ut sit copiast.
tum quod ĭlli argentum es pollicitus, <³ea>³dem hac inveniam via,
quod ut efficerem orando surdas iam auris reddideras mihi. 330
quid aliud tibi vis? Clit. siquidem hoc fit. Sy. siquidem? experiundo scies.
Clit. age age, cedo ĭstuc t<³uo>³m consilium: quid id est? Sy. adsimulabimus
tuam amicam huius esse amicam. Clit. pulchre: quid faciat sua?
an ea quoque dicetur huiu', si una haec dedecorist parum?
Sy. immo ad t<³ua>³m matrem abducetur. Clit. quid eo? Sy. longumst, Clitipho, 335
si tibi narrem quăm ŏb rem id faciam. Clin. vera causast. Clit. fabulae!
nil sati' firmi video quam ob rem accipere hunc mi expediat metum.
Sy. mane, habeo aliud, si istuc metui', quod ămbo confiteamini
sine periclo esse. Clit. huiu' modi obsecro aliquid reperi. Clin. maxume.
Sy. ibo obviam, hinc dicam ut revortantur domum. Clit. hem 340
quid dixti? Sy. ademptum tibi iam faxo omnem metum,
in aurem utramvis otiose ut dormias.
Clit. quid ago nunc? Clin. tune? quod boni . . Clit. Syre! dic modo
verum. Sy. age modo: hodie sero ac nequiquam voles.
Clin. datur, fruare dum licet; nam nescias . . 345
Clit. Syre inquam! Sy. perge porro, tamen istuc ago.
Clin. ei(u)s sit potestas posthac an numquam tibi.
Clit. verum hercle istuc est. Syre, Syre inquam, heus heus Syre!
Sy. concaluit. quid vis? Clit. redĭ, redi! Sy. adsum: dic quid est?
iam hoc quoque negabi' tibi placere. Clit. immo, Syre, 350
et mĕ ĕt meum amorem et famam permitto tibi.
tŭ ĕs iudex: nequid accusandu' sis vide.
Sy. ridiculumst istuc me admonere, Clitipho,
quasi ĭstic minor mea res agatur quam tua.
hic siquid nobis forte advorsi evenerit, 355
tibi erunt parata verba, huic homini verbera:
quapropter haec res ne utiquam neglectust mihi.
sed ĭstunc exora ut suam ĕsse adsimulet. Clin. scilicet
facturum me esse; in eum iam res rediit locum
ut sit necessu'. Clit. merito tĕ amo, Clinia. 360
Clin. verum illa nequid titubet. Sy. perdoctast probe.
Clit. at hoc demiror qui tam facile potueris
persuadere illi, quae solet quos spernere!
Sy. in tempore ad eam veni, quod rerum omniumst
primum. nam quendam misere offendi ibi militem 365
ei(u)s noctem orantem: haec arte tractabat virum,
ut ĭllius animum cupidum inopia incenderet
<³ea>³demque ut esset apŭd te hoc quam gratissimum.
sed heus tu, vidĕ sis nequid inprudens ruas!
patrem novisti ad has res quam sit perspicax; 370
ego te autem novi quăm ĕsse soleas inpotens;
inversa verba, eversas cervices tuas,
gemitus screatus tussis risus abstine.
Clit. laudabi'. Sy. vidĕ sis. Clit. tutemet mirabere.
Sy. sed quam cito sunt consecutae mulieres! 375
Clit. ubi sunt? quor retines? Sy. iam nunc haec non est tua.
Clit. scio, apŭd patrem; at nunc interim. Sy. nihilo magis.
Clit. sine. Sy. non sinam inquam. Clit. quaeso paullisper. Sy. veto.
Clit. saltem salutĕm . . Sy. abeas si sapias. Clit. eo.
quid ĭstic? Sy. manebit. Clit. [o] hominem felicem! Sy. ambula. 380
Bacchis Antiphila Clinia Syrvs
Ba. Edepol te, mea Antiphila, laudo et fortunatam iudico,
id quom studuisti isti formae ut mores consimiles forent;
minimeque, ita me dĭ ament, miror si te sibi quisque expetit.
nam mihi quale ingenium haberes fuit indicio oratio:
et quom egomet nunc mecum in animo vitam t<³ua>³m considero 385
omniumque adeo vostrarum volgu' quae ab se segregant,
et vos esse isti(u)s modi et nos non esse haud mirabilest.
nam expedit bonăs esse vobis; nos, quibu'cum est res, non sinunt:
quippe forma inpulsi nostra nos amatores colunt;
haec ubi immutata est, illi suom animum alio conferunt: 390
nisi si prospectum interea aliquid est, desertae vivimus.
vobis cum uno semel ubi aetatem agere decretumst viro,
quoi(u)s mos maxumest consimili' vostrum, [h]î se ad vos adplicant.
hoc beneficio utrique ab utrisque vero devincimini,
ut numquam ulla amori vostro incidere possit calamitas. 395
An. nescio alias: mequidem semper sciŏ fecisse sedulo
ut ĕx illiu' commodo meŭm compararem commodum. Cl. ah
ergo, mea Antiphila, tu nunc sola reducem me in patriam facis;
nam dum abs te absum omnes mihi labores f<³ue>³re quos cepi leves
praeter quam tuĭ carendum quod erat. Sy. credo. Cl. Syre, vix suffero: 400
hocin me miserum non licere meŏ modo ingenium frui!
Sy. immo ut patrem t<³uo>³m vidi esse habitum, diu etiam duras dabit.
Ba. quisnam hic adulescens est qui intuitur nos? An. ah retine me, obsecro!
Ba. amabo quid tibist? An. disperii, perii misera! Ba. quid stupes,
Antiphila? An. videon Cliniam an non? Ba. quem vides? 405
Cl. salve, anime mi. An. o mi Clinia, salve. Cl. ut vales?
An. salvom venisse gaudeo. Cl. teneone te,
Antiphila, maxume animo exspectatam meo?
Sy. ite intro; nam vos iamdudum exspectat senex.