ACTVS III
Thraso Gnatho Parmeno
Th. Magnas vero agere gratias Thais mihi? 391
Gn. ingentis. Th. <³ai>³n tu, laetast? Gn. non tăm ĭpso quidem
dono quăm ăbs te datum esse: id vero serio
triumphat. Pa. hoc proviso ut, ubi tempus siet,
deducam. sed ĕccum militem. Th. est istuc datum 395
profecto ut grata mihi sint quae facio omnia.
Gn. advorti hercle animum. Th. vel rex semper maxumas
mihi agebat quidquid feceram: aliis non item.
Gn. labore alieno magno partam gloriam
verbis saepe in se transmovet quĭ habet salem; 400
quod ĭn test. Th. habes. Gn. rex te ergo in oculis . . Th. scilicet.
Gn. gestare. Th. vero: credere omnem exercitum,
consilia. Gn. mirum. Th. tum sicubi eum satietas
hominum aut negoti siquando odium ceperat,
requiescere ubi volebat, quasi . . nostin? Gn. scio: 405
quasi ubi ĭllam exspueret miseriam ex animo. Th. tenes.
tum me convivam solum abducebat sibi. Gn. hui
regem elegantem narras. Th. immo sic homost:
perpaucorum hominŭm. Gn. immo nullorum arbitror,
si tecum vivit. Th. invidere omnes mihi, 410
mordere clanculum: ego non flocci pendere:
illi invidere misere; verum unus tamen
inpense, elephantis quem Indicis praefecerat.
is ubi molestu' magis est, "quaeso" inquam "Strato,
eŏn es ferox quia habes imperium in beluas?" 415
Gn. pulchre mehercle dictum et sapienter. papae
iugularas hominem. quid ĭlle? Th. mutus ilico.
Gn. quidni esset? Pa. di vostram fidem, hominem perditum
miserumque et illum sacrilegum! Th. quid ĭllud, Gnatho,
quo pacto Rhodium tetigerim in convivio, 420
numquam tibi dixi? Gn. numquam; sed narra obsecro.
(plus miliens audivi.) Th. una in convivio
erat hic, quem dico, Rhodius adulescentulus.
forte habui scortum: coepit ad id adludere
et me inridere. "quid ais" inquam homini "inpudens? 425
lepu' tute's, pulpamentum quaeris?" Gn. hahahae.
Th. quid est? Gn. facete lepide laute nil supra.
tuŏmne, obsecro te, hoc dictum erat? vetu' credidi.
Th. audieras? Gn. saepe, et fertur in primis. Th. meumst.
Gn. dolĕt dictum inprudenti adulescenti et libero. 430
Pa. at te di perdant! Gn. quid ĭlle quaeso? Th. perditus:
risu omnes qui aderant emoriri. denique
metuebant omnes iam mē. Gn. haud iniuria.
Th. sed heus tu, purgon ego me dĕ ĭstac Thaidi,
quod eam me amare suspicatast? Gn. nil minus. 435
immo auge mage suspicionem. Th. quor? Gn. rogas?
scin, si quando illa mentionem Phaedriae
facit aut si laudat, te ut male urat? Th. sentio.
Gn. id ut ne fiat haec res solast remedio:
ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam 440
continuo; siquando illa dicet "Phaedriam
intro mittamu' comissatum," Pamphilam
cantatum provocemu'; si laudabit haec
illiu' formam, tŭ hŭiu' contra. denique
par pro pari referto quod eam mordeat. 445
Th. siquidem me amaret, tŭm ĭstuc prodesset, Gnatho.
Gn. quando illud quod tu das exspectat atque amat,
iamdudum tĕ amat, iamdudum illi facile fit
quod doleat; metuit semper quem ipsa nunc capit
fructum nequando iratu' tu alio conferas. 450
Th. bene dixti, ac mihi ĭstuc non in mentem venerat.
Gn. ridiculum; non enĭm cogitaras. ceterum
idem hŏc tute meliu' quanto invenisses, Thraso!
Thais Thraso Gnatho Parmeno Pythias
Th. Audire vocem visa sum modo militis.
atque eccum. salve, mi Thraso. Thr. o Thais mea, 455
m<³eu>³m savium, quid agitur? ecquid nos amas
de fidicina istac? Pa. quam venuste! quod dedit
principium adveniens! Th. plurimum merito tuo.
Gn. eamus ergo ad cenam. quid stas? Pa. em alterum:
ex homine hunc natum dicas? Th. ubi vis, non moror. 460
Pa. adibo atque adsimulabo quasi nunc exeam.
ituran, Thais, quopiam es? Th. ehĕm Parmeno:
bene fecisti; hodie itura . . Pa. quo? Th. quid, hŭnc non vides?
Pa. video et me taedet. ubi vis, dona adsunt tibi
a Phaedria. Thr. quid stamu'? quor non imus hinc? 465
Pa. quaeso hercle ut liceat, pace quod fiat tua,
dare huic quae volumu', convenire et conloqui.
Thr. perpulchra credo dona aut nostri similia.
Pa. res indicabit. heus iubete istos foras
exire, quos iussi, ocius. procede tu huc: 470
ex Aethiopiast usque haec. Thr. hic sunt tres minae.
Gn. vix. Pa. ubi tu es, Dore? accede huc. em eunuchum tibi,
quam liberali facie, quam aetate integra!
Th. ita me dĭ ament, honestust. Pa. quid tŭ ais, Gnatho?
numquid habes quod contemnas? quid tu autem, Thraso? 475
tacent: sati' laudant. fac periclum in litteris,
fac in palaestra, in musicis: quae liberum
scire aequomst adulescentem, sollertem dabo.
Thr. ego illum eunuchum, si opu' siet, vel sobrius . .
Pa. atque haec qui misit non sibi soli postulat 480
te vivere et suă causa excludi ceteros,
neque pugnas narrat neque cicatrices suas
ostentat neque tibi obstat, quod quidam facit;
verum ubi molestum non erit, ubi tu voles,
ubi tempu' tibi erit, sat habet si tum recipitur. 485
Thr. adparet servom hunc esse domini pauperis
miserique. Gn. nam hercle nemo posset, sat scio,
quĭ haberet qui pararet alium, hunc perpeti.
Pa. tacĕ tu, quem te ego ĕsse infra infimos omnis puto
homines; nam qui huic animum adsentari induxeris, 490
e flamma petere te cibum posse arbitror.
Thr. iamne imus? Th. hos prius intro ducam et quae volo
simul imperabo: poste continuo exeo.
Thr. ego hĭnc abeo: tŭ ĭstanc opperire. Pa. haud convenit
una ire cŭm amica imperatorem in via. 495
Thr. quid tibi ego multa dicam? domini similis es.
Gn. hahahae. Thr. quid rides? Gn. istuc quod dixti modo;
et ĭllud de Rhodio dictum quom in mentem venit.
sed Thais exit. Thr. abĭ prae, curre, ut sint domi
parata. Gn. fiat.— Th. diligenter, Pythias, 500
fac cures, si Chremes hoc forte advenerit,
ut ores primum ut maneat; si id non commodumst,
ut redeat; si id non poterit, ad me adducito.
Py. ita faciam. Th. quid? quid aliud volui dicere?
ehĕm curate istam diligenter virginem: 505
domi ădsiti' facite. Thr. eamu'. Th. vos me sequimini.
Chremes Pythias
Ch. Profecto quanto mage magisque cogito,
nimirum dabit haec Thai' mihi magnum malum:
ita me ab ea astute video labĕfactarier,
iam tum quom primum iussit me ad se accersier. 510
roget quis "quid [rei] tibi cum illa?" ne noram quidem.
ubi veni, causam ut ibi manerem repperit:
<³ai>³t rem divinam fecisse [se] et rem seriam
velle agere mecum. iam tŭm erat suspicio
dolo malo haec fieri omnia. ipsa accumbere 515
mecum, mihi sese dare, sermonem quaerere.
ubi friget, huc evasit, quam pridem pater
mihi ĕt mater mortui essent. dico, iamdiu.
rus Sunii ecquod habeam et quam longe a mari.
credo <³ei>³ placere hoc: sperat se a me avellere. 520
postremo, ecqua inde parva periisset soror;
ecquis cŭm ea una; quid habuisset quom perit;
ecquis eam posset noscere. haec quor quaeritet?
nisi si illa forte quae olim periit parvola
sorŏr, hanc sĕ ĭntendit esse, ut est audacia. 525
verum ea si vivit annos natast sedecim,
non maior: Thai' quăm ego sum maiusculast.
misit porro orare ut venirem serio.
aut dicat quid volt aut molesta ne siet:
non hercle veniam tertio. heus heus, ecquis hic? 530
ego sum Chremes. Py. o capitulum lepidissimum!
Ch. dico ego mi insidias fieri? Py. Thais maxumo
te orabat opere ut cras redires. Ch. rus eo.
Py. fac amabo. Ch. non possum, inquam. Py. at tu apŭd nos hic mane
dum redeat ipsa. Ch. nil minus. Py. quor, mi Chremes? 535
Ch. malam rem hinc ibi'? Py. si istuc ita certumst tibi,
amabo ut illuc transeas ubi ĭllast. Ch. eo.
Py. abĭ, Dorias, cito hunc deduce ad militem.
Antipho
An. Heri aliquot adulescentuli coiimus in Piraeo
in hunc diem, ut de symbolis essemu'. Chaeream <³ei>³ r<³ei>³ 540
praefecimus; dati anuli; locu' tempu' constitutumst.
praeteriit tempu': quo in loco dictumst parati nil est;
homo ipse nusquamst neque scio quid dicam aut quid coniectem.
nunc mi hoc negoti ceteri dedere ut illum quaeram
idque adeo visam si domist. quisnam hinc ab Thaide exit? 545
is est an non est? ipsus est. quid hŏc hominist? quĭ hic ornatust?
quid ĭllud malist? nequeo satis mirari neque conicere;
nisi, quidquid est, procul hinc lubet priu' quid sit sciscitari.
Chaerea Antipho
Ch. Numquis hic est? nemost. numquis hinc me sequitur? nemo homost.
iamne erumpere hoc licet mi gaudium? pro Iuppiter, 550
nunc est profecto interfici quom perpeti me possum,
ne hoc gaudium contaminet vita aegritudine aliqua.
sed neminemne curiosum intervenire nunc mihi
qui me sequatur quoquo eam, rogitando obtundat enicet
quid gestiam aut quid laetu' sim, quo pergam, unde emergam, ubi siem 555
vestitum hunc nanctu', quid mi quaeram, sanu' sim anne insaniam!
An. adibo atque ab eo gratiam hanc, quam video velle, inibo.
Chaerea, quid ĕst quod sic gestis? quid sibi hic vestitu' quaerit?
quid ĕst quod laetus es? quid tibi vis? satine sanu's? quid me adspectas?
quid taces? Ch. o festu' dies hominis! amice, salve: 560
nemost hominum quem ego nunc magis cuperem videre quam te.
An. narra istuc quaeso quid sit. Ch. immo ego te obsecro hercle ut audias.
nostin hanc quăm amat frater? An. novi: nempe, opinor, Thaidem.
Ch. istam ipsam. An. sic commemineram. Ch. quaedam hodie est <³ei>³ dono data
virgo: quid ego ĕiu' tibi nunc faciem praedicem aut laudem, Antipho, 565
quom ipsum me noris quam elegans formarum spectator siem?
in hac commotu' sum. An. <³ai>³n tu? Ch. primam dices, sciŏ, si videris.
quid multa verba? amare coepi. forte fortuna domi
erăt quidam eunuchu' quem mercatu' fuerat frater Thaidi,
neque is deductus etiamdum ad eam. submonuit me Parmeno 570
ibi servo' quod ego arripui. An. quid id est? Ch. tacitu' citius audies:
ut vestem cŭm ĭllo mutem et pro illo iubeam mĕ illoc ducier.
An. pro eunuchon? Ch. sic est. An. quid ĕx ea re tandem ut caperes commodi?
Ch. rogas? viderem audirem essem una quacum cupiebam, Antipho.
num parva causa aut prava ratiost? traditus sum mulieri. 575
illa ilico ubi me accepit, laeta vero ad se abducit domum;
commendat virginem. An. quoi? tibine? Ch. mihi. An. satis tuto tamen?
Ch. edicit ne vir quisquam ad eam adeat et mihi ne abscedam imperat;
in interiore parti ut maneam solu' cum sola. adnuo
terram intuens modeste. An. miser. Ch. "ego" inquit "ad cenam hinc eo." 580
abducit secum ancillas: paucae quae circum illam essent manent
noviciae puellae. continuo haec adornant ut lavet.
adhortor properent. dum adparatur, virgo in conclavi sedet
suspectans tabulam quandam pictam: ibi inerat pictura haec, Iovem
quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium imbrem aureum. 585
egomet quoque id spectare coepi, et quia consimilem luserat
iam olim ille ludum, inpendio magis animu' gaudebat mihi,
deŭm sese in hominem convortisse atque in alienas tegulas
venisse clanculum per ĭnpluvium fucum factum mulieri.
at quem deum! "qui templa caeli summa sonitu concutit." 590
ego homuncio hoc non facerĕm? ego ĭllud vero ita fecī—ac lubens.
dum haec mecum reputo, accersitur lavatum interea virgo:
iit lavit rediit; deinde eam in lecto illae conlocarunt.
stŏ ĕxspectans siquid mi imperent. venit una, "heus tu" inquit "Dore,
cape hoc flabellum, ventulum huic sic facito, dum lavamur; 595
ubi nos laverimu', si voles, lavato." accipio tristis.
An. tum equidem istuc os tuom inpudens videre nimium vellem,
quĭ ĕsset status, flabell<ul>um tenere te asinum tantum.
Ch. vix elocutast hoc, foras simul omnes proruont se,
abeunt lavatum, perstrepunt, ita ut fit domini ubi absunt. 600
interea somnu' virginem opprimīt. ego limis specto
sic per flabellum clanculum; simul alia circumspecto,
satin explorata sint. video esse. pessulum ostio obdo.
An. quid tum? Ch. quid "quid tum," fatue? An. fateor. Ch. an ego occasionem
mi ostentam, tantam, tam brevem, tam optatam, tam insperatam 605
amitterem? tum pol ego is essem vero qui simulabar.
An. sane hercle ut dici'. sed ĭnterim de symbolis quid actumst?
Ch. paratumst. An. frugi es: ubi? domin? Ch. immo apŭd libertum Discum.
An. perlongest, sed tanto ocius properemu': muta vestem.
Ch. ubi mutem? perii; nam domo exsulo nunc: metuo fratrem 610
ne intus sit; porro autem pater ne rure redierit iam.
An. eamus ad me, ibi proxumumst ubi mutes. Ch. recte dicis.
eamus; et de istac simul, quo pacto porro possim
potiri, consilium volo capere una tecum. An. fiat.