ACTVS V
|
|
Sophrona Chremes
|
|
So. quid agam? quem mi amicum inveniam misera? aut quoi consilia haec referam?
|
728
|
aut unde auxilium petam?
|
|
nam vereor era ne ob meŭm suasum indigne iniuria adficiatur:
|
730
|
ita patrem adulescenti' facta haec tolerare audio violenter.
|
|
Ch. nam quăe hăec anus est exanimata a fratre quae egressast meo?
|
|
So. quod ŭt facerem egestas me inpulit, quom scirem infirmas nuptias
|
|
hasce esse, ut id consulerem, interea vita ut in tuto foret.
|
|
Ch. certe edepol, nisi me animu' fallit aut parum prospiciunt oculi,
|
735
|
m<³eae>³ nutricem gnatae video. So. neque ĭlle investigatur, Ch. quid ago?
|
|
So. qui est pater eius. Ch. adeo, maneo dum haec quae loquitur mage cognosco?
|
|
So. quodsi <³eu>³m nunc reperire possim, nil est quod verear. Ch. eăst ipsa:
|
|
conloquar. So. quis hĭc loquitur? Ch. Sophrona. So. et m<³eu>³m nomen nominat?
|
|
Ch. respice ad me. So. di obsecro vos, estne hic Stilpo? Ch. non. So. negas?
|
740
|
Ch. concede hinc a foribu' paullum istorsum sodes, Sophrona.
|
|
ne me istoc posthac nomine appellassis. So. quid? non obsecro es
|
|
quem semper te esse dictitasti? Ch. st. So. quid has metuis fores?
|
|
Ch. conclusam hic habeo uxorem saevam. verum istoc de nomine,
|
|
eŏ perperam olim dixi ne vos forte inprudentes foris
|
745
|
effuttiretis atque id porro aliqua uxor mea rescisceret.
|
|
So. em ĭstoc pol nos te hic invenire miserae numquam potuimus.
|
|
Ch. eho dic mihi quid r<³ei>³ tibist cum familia hac unde exis?
|
|
ubi ĭllae sunt? So. miseram me! Ch. hem quid est? vivontne? So. vivit gnata.
|
|
matrem ipsam ex aegritudine hac miseram mors consecutast.
|
750
|
Ch. male factum. So. ego autem, quae essem anus deserta egens ignota,
|
|
ut potui nuptum virginem locavi huic adulescenti
|
|
harum qui est dominus aedium. Ch. Antiphonin? So. em ĭsti<c> ipsi.
|
|
Ch. quid? duăsne uxores habet? So. aŭ obsecro, unam illequidem hanc solam.
|
|
Ch. quid ĭllam alteram quae dicitur cognata? So. haec ergost. Ch. quid ais?
|
755
|
So. composito factumst quo modo hanc amans habere posset
|
|
sine dote. Ch. di vostram fidem, quam saepe forte temere
|
|
eveniunt quae non audeas optare! offendi adveniens
|
|
quicum volebam et ut volebam conlocatam amari:
|
|
quod nos ambo opere maxumo dabamus operam ut fieret,
|
760
|
sine nostra cura, maxuma suă cura solu' fecit.
|
|
So. nunc quid opu' facto sit vide: pater adulescenti' venit
|
|
<³eu>³mque animo iniquo hoc oppido ferre aiunt. Ch. nil periclist.
|
|
sed per d<³eo>³s atque homines meam esse hanc cavĕ resciscat quisquam.
|
|
So. nemo e me scibit. Ch. sequere me: intus cetera. [audies].
|
765
|
Demipho Geta
|
|
De. Nostrapte culpa facimus ut malis expediat esse,
|
|
dum nimium dici nos bonos studemus et benignos.
|
|
ita fugias ne praeter casam, quod aiunt. nonne id sat erat,
|
|
accipere ab illo iniuriam? etiam argentumst ultro obiectum,
|
|
ut sit qui vivat dum aliud aliquid flagiti conficiat.
|
770
|
Ge. planissime. De. îs nunc praemiumst qui recta prava faciunt.
|
|
Ge. verissime. De. ut stultissime quidem ĭlli rem gesserimus.
|
|
Ge. modo ut hoc consilio possiet discedi, ut istam ducat.
|
|
De. etiamne id dubiumst? Ge. haud scio hercle, ut homost, an mutet animum.
|
|
De. hem mutet autem? Ge. nescio; verum, si forte, dico.
|
775
|
De. ita faciam, ut frater censuit, ut ŭxorem ei(u)s huc adducam,
|
|
cŭm ĭsta ut loquatur. tu, Geta, abĭ prae, nuntia hanc venturam.—
|
|
Ge. argentum inventumst Phaedriae; de iurgio siletur;
|
|
provisumst nĕ ĭn praesentia haec hinc abeat: quid nunc porro?
|
|
quid fiet? in eodem luto haesitas; vorsuram solves,
|
780
|
Geta: praesens quod fuerat malum in diem abiit: plagae crescunt,
|
|
nisi prospicis. nunc hinc domum ibo ac Phanium edocebo
|
|
nequid vereatur Phormionem aut ei(u)s orationem.
|
|
Demipho Navsistrata
|
|
De. Agedum, ut soles, Nausistratā, fac ĭlla ut placetur nobis,
|
|
ut suă voluntate id quod est faciundum faciat. Na. faciam.
|
785
|
De. pariter nunc opera me adiuves ac re dudum opitulata es.
|
|
Na. factum volo. ac pol minu' queo virĭ culpa quam me dignumst.
|
|
De. quid autem? Na. quia pol m<³ei>³ patris bene parta indiligenter
|
|
tutatur; nam ex îs praediis talenta argenti bina
|
|
statim capiebat: vir viro quid praestat! De. bina quaeso?
|
790
|
Na. ac rebu' vilioribus multo tamĕn duo talenta. De. hui.
|
|
Na. quid haec videntur? De. scilicet. Na. virum me natam vellem:
|
|
ego ŏstenderem, De. certo scio. Na. quo pacto . . De. parce sodes,
|
|
ut possis cŭm ĭlla, ne te adulescens mulier defetiget.
|
|
Na. faciam ut iubes. sed m<³eu>³m virum ex te exire video.
|
795
|
Navsistrata Chremes Demipho
|
|
Ch. Ehĕm Demipho,
|
|
iăm ĭlli datumst argentum? De. curavi ilico. Ch. nollem datum.
|
|
ei, video uxorem: paene plus quam sat erat. De. quor nolles, Chreme?
|
|
Ch. iam recte. De. quid tu? ecquid locutu's cŭm ĭstac quam ob rem hanc ducimus?
|
|
Ch. transegi. De. quid ait tandem? Ch. abduci non potest. De. qui non potest?
|
|
Ch. quia uterque utrique est cordi. De. quid ĭstuc nostra? Ch. magni. praeterhac
|
800
|
cognatam comperi esse nobis. De. quid? deliras. Ch. sic erit.
|
|
non temere dico: redii mecum in memoriam. De. satĭn sanus es?
|
|
Na. aŭ obsecro, vidĕ ne in cognatam pecces. De. non est. Ch. ne nega:
|
|
patri' nomen aliud dictum est: hoc tu errasti. De. non norat patrem?
|
|
Ch. norat. De. quor aliud dixit? Ch. numquamne hodie concedes mihi
|
805
|
neque ĭntelleges? De. si tu nil narras? Ch. perdi'. Na. miror quid hŏc siet.
|
|
De. equidem hercle nescio. Ch. vin scire? at ita me servet Iuppiter,
|
|
ut propior illi quam ego sum ac tŭ homŏ nemost. De. di vostram fidem,
|
|
eamus ad ĭpsam: una omnis nos aut scire aut nescire hoc volo. Ch. ah.
|
|
De. quid est? Ch. ităn parvam mihi fidem esse apud te? De. vin me credere?
|
810
|
vin sati' quaesitum mi istuc esse? age, fiat. quid ĭlla filia
|
|
amici nostri? quid futurumst? Ch. recte. De. hanc igitur mittimus?
|
|
Ch. quidni? De. illa maneat? Ch. sic. De. ire igitur tibi licet, Nausistrata.
|
|
Na. sic pol commodius esse in omnis arbitror quam ut coeperas,
|
|
manere hanc; nam perliberali' visast, quom vidi, mihi.—
|
815
|
De. quid ĭstuc negotist? Ch. iamne operuit ostium? De. iam. Ch. o Iuppiter,
|
|
di nos respiciunt: gnatam inveni nuptam cum t<³uo>³ filio. De. hem
|
|
quo pacto potuit? Ch. non sati' tutus est ad narrandum hic locus.
|
|
De. at tu intro abi. Ch. heus ne filii quidem hŏc nostri resciscant volo.
|
|
Antipho
|
|
Laetus sum, utŭt meăe res sese habent, fratri optigisse quod volt.
|
820
|
quam scitumst ei(u)s modi in animo parare cupiditates
|
|
quas, quom res advorsae sient, paullo mederi possis!
|
|
hic simul argentum repperit, cura sese expedivit;
|
|
ego nullo possum remedio me evolvere ex his turbis
|
|
quin, si hoc celetur, in metu, sin patefit, in probro sim.
|
825
|
neque me domum nunc reciperem ni mi esset spes ostenta
|
|
huiusce habendae. sed ubinam Getam invenire possim, ut
|
|
rogem quod tempu' conveniundi patri' me capere iubeat?
|
|
Phormio Antipho
|
|
Ph. Argentum accepi, tradidi lenoni, abduxi mulierem,
|
|
curavi propria ut Phaedria poteretur; nam emissast manu.
|
830
|
nunc una mihi res etiam restat quae est conficiunda, otium
|
|
ab senibus ad potandum ut habeam; nam aliquot hos sumam dies.
|
|
An. sed Phormiost. quid ais? Ph. quid? An. quidnam nunc facturust Phaedria?
|
|
quo pacto satietatem amoris <³ai>³t se velle absumere?
|
|
Ph. vicissim partis tuăs acturus est. An. quas? Ph. ut fugitet patrem.
|
835
|
te suăs rogavit rursum ut ageres, causam ut pro se diceres;
|
|
nam potaturus est apud me. ego me ire senibus Sunium
|
|
dicam ad mercatum, ancillulam emptum dudum quam dixit Geta:
|
|
ne quom hic non videant me conficere credant argentum suom.
|
|
sed ostium concrepuit abs te. An. vidĕ quis egreditur. Ph. Getast.
|
840
|
Geta Antipho Phormio
|
|
Ge. O Fortuna, o Fors Fortuna, quantis commoditatibus,
|
|
quam subito meo ero Antiphoni ope vostra hunc onerastis diem!
|
|
An. quidnam hic sibi volt? Ge. nosque amicos ei(u)s exonerastis metu!
|
|
sed ego nunc mihi cesso qui non umerum hunc onero pallio
|
|
atque hominem propero invenire, ut haec quae contigerint sciat.
|
845
|
An. num tu intellegi' quid hĭc narret? Ph. num tu? An. nil. Ph. tantundem ego.
|
|
Ge. ad lenonem hinc ire pergam: ibi nunc sunt. An. heus Geta! Ge. em tibi:
|
|
num mirum aut novomst revocari, cursum quom institeris? An. Geta.
|
|
Ge. pergit hercle. numquam tu odio t<³uo>³ me vinces. An. non manes?
|
|
Ge. vapula. An. id quidĕm tibi iam fiet nisi resisti'. verbero.
|
850
|
Ge. familiariorem oportet esse hunc: minitatur malum.
|
|
sed ĭsne est quem quaero an non? ipsust, congredere actutum. An. quid est?
|
|
Ge. [o] omnium quantumst qui vivont hominum homo ornatissime!
|
|
nam sine controvorsia ab dis solu' diligere, Antipho.
|
|
An. ita velim; sed quĭ ĭstuc credam ita esse mihi dici velim.
|
855
|
Ge. satine est si te delibutum gaudio reddo? An. enicas.
|
|
Ph. quin tu hinc pollicitationes aufer et quod fers cedo. Ge. oh
|
|
tu quoque aderas, Phormio? Ph. aderam. sed tu cessas. Ge. accipe, em:
|
|
ut modo argentum tibi dedimus apŭd forum, recta domum
|
|
sumu' profecti; interea mittit eru' me ad uxorem tuam.
|
860
|
An. quăm ŏb rem? Ge. omitto proloqui; nam nil ad hanc rem est, Antipho.
|
|
ubi ĭn gynaeceum ire occipio, puer ad me adcurrit Mida,
|
|
pone reprendit pallio, resupinat: respicio, rogo
|
|
quăm ŏb rem retineat me: ait esse vetitum intro ad eram accedere.
|
|
"Sophrona modo fratrem huc" inquit "senis introduxit Chremem"
|
865
|
<³eu>³mque nunc esse intu' cŭm ĭllis. hoc ubi ego audivi, ad fores
|
|
suspenso gradu placide ire perrexi accessi astiti,
|
|
animam compressi, aurem admovi: ita animum coepi attendere,
|
|
hoc modo sermonem captans. Ph. eu Geta! Ge. hic pulcherrimum
|
|
facinus audivi: itaque paene hercle exclamavi gaudio.
|
870
|
An. quod? Ge. quodnam arbitrare? An. nescio. Ge. atqui mirificissimum:
|
|
patruo' tuos est pater inventu' Phanio uxori tuae. An. hem
|
|
quid ais? Ge. cum ei(u)s consuevit olim matre in Lemno clanculum.
|
|
Ph. somnium! utine haec ignoraret suŏm patrem? Ge. aliquid credito,
|
|
Phormio, esse causae. sed censen me potuisse omnia
|
875
|
intellegere extra ostium intu' quae inter sese ipsi egerint?
|
|
An. atque ego quoque inaudivi illam fabulam. Ge. immo etiam dabo
|
|
quo mage credas: patruos interea inde huc egreditur foras:
|
|
haud multo post cum patre idem recipit se intro denuo:
|
|
ait uterque tibi potestatem eius adhibendae dari.
|
880
|
denique ego sum missu' te ut requirerem atque adducerem. An. em
|
|
quin ergo rape me: quid cessas? Ge. fecerō. An. heus Phormio,
|
|
valĕ. Ph. vale, Antipho. bene, ita me dĭ ament, factum: gaudeo.
|
|
Phormio
|
|
Tantam fortunam de inproviso esse his datam!
|
|
summa eludendi occasiost mihi nunc senes
|
885
|
et Phaedriae curam adimere argentariam,
|
|
ne quoiquam s<³uo>³rum aequalium supplex siet.
|
|
năm ĭdem hoc argentum, ita ut datumst, ingratiis
|
|
<³ei>³ datum erit: hoc qui cogam re ipsa repperi.
|
|
nunc gestu' mihi voltusque est capiundus novos.
|
890
|
sed hinc concedam in angiportum hoc proxumum,
|
|
inde hisce ostendam me, ubi erunt egressi foras.
|
|
quo me adsimularam ire ad mercatum, non eo.
|
|
Demipho Chremes Phormio
|
|
De. Dis magnas merito gratias habeo atque ago
|
|
quando evenere haec nobis, frater, prospere.
|
895
|
quantum potest nunc conveniundust Phormio,
|
|
priu' quam dilapidat nostras triginta minas
|
|
ut auferamu'. Ph. Demiphonem si domist
|
|
visam ut quod . . De. at nos ad te ibamu', Phormio.
|
|
Ph. de <³ea>³dem hac fortasse causa? De. ita hercle. Ph. credidi:
|
900
|
quid ad me ibati'? De. ridiculum. Ph. verĕbamini
|
|
ne non id facerem quod recepissem semel?
|
|
heus quanta quanta haec mea paupertas est, tamen
|
|
adhuc curavi unum hoc quidem, ut mi esset fides.
|
|
Ch. estne ita ut<i> dixi liberalis? De. oppido.
|
905
|
Ph. idque ad vos venio nuntiatum, Demipho,
|
|
paratum me esse: ubi voltis, uxorem date.
|
|
nam omnis posthabui mihi res, ita uti par fuit,
|
|
postquam id tanto opere vos velle animum advorteram.
|
|
De. at hic dehŏrtatus est me nĕ ĭllam tibi darem:
|
910
|
"nam quĭ erit rumor populi" inquit "si id feceris?
|
|
olim quom honeste potuit, tum non est data:
|
|
<³ea>³m nunc extrudi turpest." ferme eadem omnia
|
|
quae tute dudum coram me incusaveras.
|
|
Ph. satis superbe inluditis me. De. qui? Ph. rogas?
|
915
|
quia ne alteram quidem illam potero ducere;
|
|
nam quo redibo ore ad eam quam contempserim?
|
|
Ch. ("tum autem Antiphonem video ab sese amittere
|
|
invitum eam" inque.) De. tum autem video filium
|
|
invitum sane mulierem ab se amittere.
|
920
|
sed transi sodes ad forum atque illud mihi
|
|
argentum rursum iubĕ rescribi, Phormio.
|
|
Ph. quodne ego discripsi porro illis quibu' debui?
|
|
De. quid igitur fiet? Ph. si vis mi uxorem dare
|
|
quam despondisti, ducam; sin est ut velis
|
925
|
manere illam apŭd te, dos hic maneat, Demipho.
|
|
nam non est aequom me propter vos decipi,
|
|
quom ego vostri honori' causa repudium alterae
|
|
remiserim, quae doti' tantundem dabat.
|
|
De. in' hinc malam rem cŭm ĭstac magnificentia,
|
930
|
fugitive? etiamnunc credi' te ignorarier
|
|
aut tua facta adeo? Ph. irritor. De. tune hanc duceres
|
|
si tibi daretur? Ph. fac periclum. De. ut filius
|
|
cŭm ĭlla habitet apŭd te, hoc vostrum consilium fuit.
|
|
Ph. quaeso quid narras? De. quin tu mi argentum cedo.
|
935
|
Ph. ĭmmŏ vero uxorem tu cedo. De. in ius ambula.
|
|
[in ius] Ph. enĭmvero si porro esse odiosi pergitis . .
|
|
De. quid facies? Ph. egone? vos me indotatis modo
|
|
patrocinari fortasse arbitramini:
|
|
etiam dotatis soleo. Ch. quid ĭd nostra? Ph. nihil.
|
940
|
hic quandam noram quoi(u)s vir uxorem Ch. hem. De. quid est?
|
|
Ph. Lemni habuit aliam, Ch. nullu' sum. Ph. ex qua filiam
|
|
suscepit; et eam clam educat. Ch. sepultu' sum.
|
|
Ph. haec adeo ego illi iam denarrabo. Ch. obsecro,
|
|
ne facias. Ph. oh tune is eras? De. ut ludos facit!
|
945
|
Ch. missum te facimu'. Ph. fabulae! Ch. quid vis tibi?
|
|
argentum quod habes condonamu' te. Ph. audio.
|
|
quid vos, malum, ergo me sic ludificamini
|
|
inepti vostra puerili sententia?
|
|
nolo volo; volŏ nolo rursum; cape cedo;
|
950
|
quod dictum indictumst; quod modo erat ratum inritumst.
|
|
Ch. quo pacto aut unde hic haec rescivit? De. nescio;
|
|
nisi me dixisse nemini certo scio.
|
|
Ch. monstri, ita me dĭ ament, simile. Ph. inieci scrupulum. De. hem
|
|
hicine ut a nobis hoc tantum argenti auferat
|
955
|
tam aperte inridens? emori hercle satius est.
|
|
animo virili praesentique ut sis para.
|
|
vides peccatum tuom esse elatum foras
|
|
neque iam id celare posse te uxorem tuam:
|
|
nunc quod ĭpsa ex aliis auditura sit, Chreme,
|
960
|
id nosmet indicare placabilius est.
|
|
tum hunc inpuratum poterimus nostro modo
|
|
ulciscī. Ph. attat nisi mi prospicio, haereo.
|
|
hi gladiatorio animo ad me adfectant viam.
|
|
Ch. at vereor ut placari possit. De. bono animo es:
|
965
|
ego redigam vos in gratiam, hoc fretus, Chreme,
|
|
quom e medio excessit unde haec susceptast tibi.
|
|
Ph. itan agiti' mecum? satis astute adgredimini.
|
|
non hercle ex rĕ ĭsti(u)s me instigasti, Demipho.
|
|
ain tu? ubi quae lubitum fuerit peregre feceris
|
970
|
neque hui(u)s sis veritu' feminae primariae
|
|
quin novŏ modo ei faceres contumeliam,
|
|
venias nunc precibu' lautum peccatum tuom?
|
|
hisce ego ĭllam dictis ita tibi incensam dabo
|
|
ut ne restinguas lacrumis si exstillaveris.
|
975
|
De. malum quod isti di deaeque omnes duint!
|
|
tantane adfectum quemquam esse hominem audacia!
|
|
non hoc publicitu' scelus hinc asportarier
|
|
in solas terras! Ch. in ĭd redactu' sum loci
|
|
ut quid agam cŭm ĭllo nesciam prorsum. De. ego scio:
|
980
|
in ius eamus. Ph. in ius? huc, siquid lubet.
|
|
Ch. adsequere, retine dum ego huc servos evoco.
|
|
De. enĭm nequeo solus: accurre. Ph. una iniuriast
|
|
tecum. De. lege agito ergo. Ph. alterast tecum, Chreme.
|
|
Ch. rape hunc. Ph. sic agitis? enĭmvero vocest opus:
|
985
|
Nausistrata, exi! Ch. os opprime inpurum: vide
|
|
quantum valet. Ph. Nausistrata! inquam. De. non taces?
|
|
Ph. taceam? De. nisi sequitur, pugnos in ventrem ingere.
|
|
Ph. vel oculum exclude: est ubi vos ulciscar probe.
|
|
Navsistrata Chremes Demipho
|
|
Phormio
|
|
Na. Qui nominat me? hem quid ĭstuc turbaest, obsecro,
|
990
|
mi vir? Ph. ehem quid nunc obstipuisti? Na. quis hic homost?
|
|
non mihi respondes? Ph. hicine ut tibi respondeat,
|
|
qui hercle ubi sit nescit? Ch. cave ĭsti quicquam cred<u>as.
|
|
Ph. abĭ, tange: si non totu' friget, me enica.
|
|
Ch. nil est. Na. quid ergo? quid ĭstic narrat? Ph. iam scies:
|
995
|
ausculta. Ch. pergin credere? Na. quid ego obsecro
|
|
huic credam, qui nil dixit? Ph. delirat miser
|
|
timore. Na. non pol temerest quod tu tam times.
|
|
Ch. egŏn timeo? Ph. recte sane: quando nil times.
|
|
et hŏc nil est quod ego dico, tu narra. De. scelus,
|
1000
|
tibi narret? Ph. ohe tu, factumst abs te sedulo
|
|
pro fratre. Na. mi vir, non mihi narras. Ch. at . . Na. quid "at"?
|
|
Ch. non opus est dicto. Ph. tibi quidem; at scito huic opust.
|
|
in Lemno De. hem quid ais? Ch. non taces? Ph. clam te Ch. ei mihi!
|
|
Ph. uxorem duxit. Na. mĭ homo, di melius duint!
|
1005
|
Ph. sic factumst. Na. perii misera! Ph. et inde filiam
|
|
suscepit iam unam, dum tu dormis. Ch. quid agimus?
|
|
Na. pro di inmortales, facinu' miserandum et malum!
|
|
Ph. hoc actumst. Na. an quicquam hodiest factum indignius?
|
|
qui mi, ubi ad uxores ventumst, tum fiunt senes!
|
1010
|
Demipho, te appello: nam cum hoc ipso distaedet loqui:
|
|
haecin erant itiones crebrae et mansiones diutinae
|
|
Lemni? haecin erat ea quae nostros minuit fructus vilitas?
|
|
De. ego, Nausistrata, esse in hac re culpam meritum non nego;
|
|
sed ea qui sit ignoscenda. Ph. verba fiunt mortuo.
|
1015
|
De. nam neque neglegentia tuă neque odio id fecit tuo.
|
|
vinolentu' fere abhinc annos quindecim mulierculam
|
|
<³ea>³m compressit unde haec natast; neque postilla umquam attigit.
|
|
ea mortem obiit, e medio abiit qui fuit in re hac scrupulus.
|
|
quam ob rem te oro, ut alia facta tua sunt, aequo animo hoc feras.
|
1020
|
Na. quid ego aequo animo? cupio misera in hac re iam defungier;
|
|
sed quid sperem? aetate porro minu' peccaturum putem?
|
|
iam tum erat senex, senectus si verecundos facit.
|
|
an mea forma atque aetas nunc magis expetendast, Demipho?
|
|
quid mi hic adfers quam ob rem exspectem aut sperem porro non fore?
|
1025
|
Ph. exsequias Chremeti quibus est commodum ire, em tempus est.
|
|
sic dabo: age nunc, Phormionem qui volet lacessito:
|
|
"faxo tali sum mactatŭm atque hic ĕst infortunio."
|
|
redeat sane in gratiam iam: supplici satis est mihi.
|
|
habet haec ei quod, dum vivat, usque ad aurem ogganniat.
|
1030
|
Na. at meŏ merito credo. quid ego nunc commemorem, Demipho,
|
|
singulatim qualis ego in hŭnc fuerim? De. novi aeque omnia
|
|
tecum. Na. merito[n] hoc meŏ videtur factum? De. minime gentium.
|
|
verum iam, quando accusando fieri infectum non potest,
|
|
ignosce: orat confitetur purgat: quid vis amplius?
|
1035
|
Ph. enĭmvero priu' quam haec dat veniam, mihi prospiciam et Phaedriae.
|
|
heus Nausistrata, priu' quam huic respondes temere, audi. Na. quid est?
|
|
Ph. ego minas triginta per fallaciam ab ĭlloc abstuli:
|
|
<³ea>³s dedi t<³uo>³ gnato: is pro sua amica lenoni dedit.
|
|
Ch. hem quid ais? Na. adeo hoc indignum tibi videtur, filius
|
1040
|
homo adulescens sĭ habet unam amicam, tŭ ŭxores duas?
|
|
nil pudere! quo ore illum obiurgabi'? responde mihi.
|
|
De. faciet ut voles. Na. immo ut meăm iam scias sententiam,
|
|
neque ego ignosco neque promitto quicquam neque respondeo
|
|
priu' quam gnatum videro: ei(u)s iudicio permitto omnia:
|
1045
|
quod ĭs iubebit faciam. Ph. mulier sapiens es, Nausistrata.
|
|
Na. sati' tibi<n> est? Ph. immo vero pulchre discedo et probe
|
|
et praeter spem. Na. tu t<³uo>³m nomen dic quid est. Ph. mihĭn? Phormio:
|
|
vostrae familiae hercle amicus et tuŏ summu' Phaedriae.
|
|
Na. Phormio, at ego ecastor posthac tibi quod potero, quae voles
|
1050
|
faciamque et dicam. Ph. benigne dici'. Na. pol meritumst tuom.
|
|
Ph. vin primum hodie facere quod ego gaudeam, Nausistrata,
|
|
et quod t<³uo>³ viro oculi doleant? Na. cupio. Ph. me ad cenam voca.
|
|
Na. pol vero voco. De. <³ea>³mus intro hinc. Na. fiat. sed ubist Phaedria
|
|
iudex noster? Ph. iăm hĭc faxo aderit. Cantor. vos valete et plaudite!
|
1055
|