| ACTVS V | |
| Sophrona Chremes | |
| So. quid agam? quem mi amicum inveniam misera? aut quoi consilia haec referam? | 728 |
| aut unde auxilium petam? | |
| nam vereor era ne ob meŭm suasum indigne iniuria adficiatur: | 730 |
| ita patrem adulescenti' facta haec tolerare audio violenter. | |
| Ch. nam quăe hăec anus est exanimata a fratre quae egressast meo? | |
| So. quod ŭt facerem egestas me inpulit, quom scirem infirmas nuptias | |
| hasce esse, ut id consulerem, interea vita ut in tuto foret. | |
| Ch. certe edepol, nisi me animu' fallit aut parum prospiciunt oculi, | 735 |
| m<³eae>³ nutricem gnatae video. So. neque ĭlle investigatur, Ch. quid ago? | |
| So. qui est pater eius. Ch. adeo, maneo dum haec quae loquitur mage cognosco? | |
| So. quodsi <³eu>³m nunc reperire possim, nil est quod verear. Ch. eăst ipsa: | |
| conloquar. So. quis hĭc loquitur? Ch. Sophrona. So. et m<³eu>³m nomen nominat? | |
| Ch. respice ad me. So. di obsecro vos, estne hic Stilpo? Ch. non. So. negas? | 740 |
| Ch. concede hinc a foribu' paullum istorsum sodes, Sophrona. | |
| ne me istoc posthac nomine appellassis. So. quid? non obsecro es | |
| quem semper te esse dictitasti? Ch. st. So. quid has metuis fores? | |
| Ch. conclusam hic habeo uxorem saevam. verum istoc de nomine, | |
| eŏ perperam olim dixi ne vos forte inprudentes foris | 745 |
| effuttiretis atque id porro aliqua uxor mea rescisceret. | |
| So. em ĭstoc pol nos te hic invenire miserae numquam potuimus. | |
| Ch. eho dic mihi quid r<³ei>³ tibist cum familia hac unde exis? | |
| ubi ĭllae sunt? So. miseram me! Ch. hem quid est? vivontne? So. vivit gnata. | |
| matrem ipsam ex aegritudine hac miseram mors consecutast. | 750 |
| Ch. male factum. So. ego autem, quae essem anus deserta egens ignota, | |
| ut potui nuptum virginem locavi huic adulescenti | |
| harum qui est dominus aedium. Ch. Antiphonin? So. em ĭsti<c> ipsi. | |
| Ch. quid? duăsne uxores habet? So. aŭ obsecro, unam illequidem hanc solam. | |
| Ch. quid ĭllam alteram quae dicitur cognata? So. haec ergost. Ch. quid ais? | 755 |
| So. composito factumst quo modo hanc amans habere posset | |
| sine dote. Ch. di vostram fidem, quam saepe forte temere | |
| eveniunt quae non audeas optare! offendi adveniens | |
| quicum volebam et ut volebam conlocatam amari: | |
| quod nos ambo opere maxumo dabamus operam ut fieret, | 760 |
| sine nostra cura, maxuma suă cura solu' fecit. | |
| So. nunc quid opu' facto sit vide: pater adulescenti' venit | |
| <³eu>³mque animo iniquo hoc oppido ferre aiunt. Ch. nil periclist. | |
| sed per d<³eo>³s atque homines meam esse hanc cavĕ resciscat quisquam. | |
| So. nemo e me scibit. Ch. sequere me: intus cetera. [audies]. | 765 |
| Demipho Geta | |
| De. Nostrapte culpa facimus ut malis expediat esse, | |
| dum nimium dici nos bonos studemus et benignos. | |
| ita fugias ne praeter casam, quod aiunt. nonne id sat erat, | |
| accipere ab illo iniuriam? etiam argentumst ultro obiectum, | |
| ut sit qui vivat dum aliud aliquid flagiti conficiat. | 770 |
| Ge. planissime. De. îs nunc praemiumst qui recta prava faciunt. | |
| Ge. verissime. De. ut stultissime quidem ĭlli rem gesserimus. | |
| Ge. modo ut hoc consilio possiet discedi, ut istam ducat. | |
| De. etiamne id dubiumst? Ge. haud scio hercle, ut homost, an mutet animum. | |
| De. hem mutet autem? Ge. nescio; verum, si forte, dico. | 775 |
| De. ita faciam, ut frater censuit, ut ŭxorem ei(u)s huc adducam, | |
| cŭm ĭsta ut loquatur. tu, Geta, abĭ prae, nuntia hanc venturam.— | |
| Ge. argentum inventumst Phaedriae; de iurgio siletur; | |
| provisumst nĕ ĭn praesentia haec hinc abeat: quid nunc porro? | |
| quid fiet? in eodem luto haesitas; vorsuram solves, | 780 |
| Geta: praesens quod fuerat malum in diem abiit: plagae crescunt, | |
| nisi prospicis. nunc hinc domum ibo ac Phanium edocebo | |
| nequid vereatur Phormionem aut ei(u)s orationem. | |
| Demipho Navsistrata | |
| De. Agedum, ut soles, Nausistratā, fac ĭlla ut placetur nobis, | |
| ut suă voluntate id quod est faciundum faciat. Na. faciam. | 785 |
| De. pariter nunc opera me adiuves ac re dudum opitulata es. | |
| Na. factum volo. ac pol minu' queo virĭ culpa quam me dignumst. | |
| De. quid autem? Na. quia pol m<³ei>³ patris bene parta indiligenter | |
| tutatur; nam ex îs praediis talenta argenti bina | |
| statim capiebat: vir viro quid praestat! De. bina quaeso? | 790 |
| Na. ac rebu' vilioribus multo tamĕn duo talenta. De. hui. | |
| Na. quid haec videntur? De. scilicet. Na. virum me natam vellem: | |
| ego ŏstenderem, De. certo scio. Na. quo pacto . . De. parce sodes, | |
| ut possis cŭm ĭlla, ne te adulescens mulier defetiget. | |
| Na. faciam ut iubes. sed m<³eu>³m virum ex te exire video. | 795 |
| Navsistrata Chremes Demipho | |
| Ch. Ehĕm Demipho, | |
| iăm ĭlli datumst argentum? De. curavi ilico. Ch. nollem datum. | |
| ei, video uxorem: paene plus quam sat erat. De. quor nolles, Chreme? | |
| Ch. iam recte. De. quid tu? ecquid locutu's cŭm ĭstac quam ob rem hanc ducimus? | |
| Ch. transegi. De. quid ait tandem? Ch. abduci non potest. De. qui non potest? | |
| Ch. quia uterque utrique est cordi. De. quid ĭstuc nostra? Ch. magni. praeterhac | 800 |
| cognatam comperi esse nobis. De. quid? deliras. Ch. sic erit. | |
| non temere dico: redii mecum in memoriam. De. satĭn sanus es? | |
| Na. aŭ obsecro, vidĕ ne in cognatam pecces. De. non est. Ch. ne nega: | |
| patri' nomen aliud dictum est: hoc tu errasti. De. non norat patrem? | |
| Ch. norat. De. quor aliud dixit? Ch. numquamne hodie concedes mihi | 805 |
| neque ĭntelleges? De. si tu nil narras? Ch. perdi'. Na. miror quid hŏc siet. | |
| De. equidem hercle nescio. Ch. vin scire? at ita me servet Iuppiter, | |
| ut propior illi quam ego sum ac tŭ homŏ nemost. De. di vostram fidem, | |
| eamus ad ĭpsam: una omnis nos aut scire aut nescire hoc volo. Ch. ah. | |
| De. quid est? Ch. ităn parvam mihi fidem esse apud te? De. vin me credere? | 810 |
| vin sati' quaesitum mi istuc esse? age, fiat. quid ĭlla filia | |
| amici nostri? quid futurumst? Ch. recte. De. hanc igitur mittimus? | |
| Ch. quidni? De. illa maneat? Ch. sic. De. ire igitur tibi licet, Nausistrata. | |
| Na. sic pol commodius esse in omnis arbitror quam ut coeperas, | |
| manere hanc; nam perliberali' visast, quom vidi, mihi.— | 815 |
| De. quid ĭstuc negotist? Ch. iamne operuit ostium? De. iam. Ch. o Iuppiter, | |
| di nos respiciunt: gnatam inveni nuptam cum t<³uo>³ filio. De. hem | |
| quo pacto potuit? Ch. non sati' tutus est ad narrandum hic locus. | |
| De. at tu intro abi. Ch. heus ne filii quidem hŏc nostri resciscant volo. | |
| Antipho | |
| Laetus sum, utŭt meăe res sese habent, fratri optigisse quod volt. | 820 |
| quam scitumst ei(u)s modi in animo parare cupiditates | |
| quas, quom res advorsae sient, paullo mederi possis! | |
| hic simul argentum repperit, cura sese expedivit; | |
| ego nullo possum remedio me evolvere ex his turbis | |
| quin, si hoc celetur, in metu, sin patefit, in probro sim. | 825 |
| neque me domum nunc reciperem ni mi esset spes ostenta | |
| huiusce habendae. sed ubinam Getam invenire possim, ut | |
| rogem quod tempu' conveniundi patri' me capere iubeat? | |
| Phormio Antipho | |
| Ph. Argentum accepi, tradidi lenoni, abduxi mulierem, | |
| curavi propria ut Phaedria poteretur; nam emissast manu. | 830 |
| nunc una mihi res etiam restat quae est conficiunda, otium | |
| ab senibus ad potandum ut habeam; nam aliquot hos sumam dies. | |
| An. sed Phormiost. quid ais? Ph. quid? An. quidnam nunc facturust Phaedria? | |
| quo pacto satietatem amoris <³ai>³t se velle absumere? | |
| Ph. vicissim partis tuăs acturus est. An. quas? Ph. ut fugitet patrem. | 835 |
| te suăs rogavit rursum ut ageres, causam ut pro se diceres; | |
| nam potaturus est apud me. ego me ire senibus Sunium | |
| dicam ad mercatum, ancillulam emptum dudum quam dixit Geta: | |
| ne quom hic non videant me conficere credant argentum suom. | |
| sed ostium concrepuit abs te. An. vidĕ quis egreditur. Ph. Getast. | 840 |
| Geta Antipho Phormio | |
| Ge. O Fortuna, o Fors Fortuna, quantis commoditatibus, | |
| quam subito meo ero Antiphoni ope vostra hunc onerastis diem! | |
| An. quidnam hic sibi volt? Ge. nosque amicos ei(u)s exonerastis metu! | |
| sed ego nunc mihi cesso qui non umerum hunc onero pallio | |
| atque hominem propero invenire, ut haec quae contigerint sciat. | 845 |
| An. num tu intellegi' quid hĭc narret? Ph. num tu? An. nil. Ph. tantundem ego. | |
| Ge. ad lenonem hinc ire pergam: ibi nunc sunt. An. heus Geta! Ge. em tibi: | |
| num mirum aut novomst revocari, cursum quom institeris? An. Geta. | |
| Ge. pergit hercle. numquam tu odio t<³uo>³ me vinces. An. non manes? | |
| Ge. vapula. An. id quidĕm tibi iam fiet nisi resisti'. verbero. | 850 |
| Ge. familiariorem oportet esse hunc: minitatur malum. | |
| sed ĭsne est quem quaero an non? ipsust, congredere actutum. An. quid est? | |
| Ge. [o] omnium quantumst qui vivont hominum homo ornatissime! | |
| nam sine controvorsia ab dis solu' diligere, Antipho. | |
| An. ita velim; sed quĭ ĭstuc credam ita esse mihi dici velim. | 855 |
| Ge. satine est si te delibutum gaudio reddo? An. enicas. | |
| Ph. quin tu hinc pollicitationes aufer et quod fers cedo. Ge. oh | |
| tu quoque aderas, Phormio? Ph. aderam. sed tu cessas. Ge. accipe, em: | |
| ut modo argentum tibi dedimus apŭd forum, recta domum | |
| sumu' profecti; interea mittit eru' me ad uxorem tuam. | 860 |
| An. quăm ŏb rem? Ge. omitto proloqui; nam nil ad hanc rem est, Antipho. | |
| ubi ĭn gynaeceum ire occipio, puer ad me adcurrit Mida, | |
| pone reprendit pallio, resupinat: respicio, rogo | |
| quăm ŏb rem retineat me: ait esse vetitum intro ad eram accedere. | |
| "Sophrona modo fratrem huc" inquit "senis introduxit Chremem" | 865 |
| <³eu>³mque nunc esse intu' cŭm ĭllis. hoc ubi ego audivi, ad fores | |
| suspenso gradu placide ire perrexi accessi astiti, | |
| animam compressi, aurem admovi: ita animum coepi attendere, | |
| hoc modo sermonem captans. Ph. eu Geta! Ge. hic pulcherrimum | |
| facinus audivi: itaque paene hercle exclamavi gaudio. | 870 |
| An. quod? Ge. quodnam arbitrare? An. nescio. Ge. atqui mirificissimum: | |
| patruo' tuos est pater inventu' Phanio uxori tuae. An. hem | |
| quid ais? Ge. cum ei(u)s consuevit olim matre in Lemno clanculum. | |
| Ph. somnium! utine haec ignoraret suŏm patrem? Ge. aliquid credito, | |
| Phormio, esse causae. sed censen me potuisse omnia | 875 |
| intellegere extra ostium intu' quae inter sese ipsi egerint? | |
| An. atque ego quoque inaudivi illam fabulam. Ge. immo etiam dabo | |
| quo mage credas: patruos interea inde huc egreditur foras: | |
| haud multo post cum patre idem recipit se intro denuo: | |
| ait uterque tibi potestatem eius adhibendae dari. | 880 |
| denique ego sum missu' te ut requirerem atque adducerem. An. em | |
| quin ergo rape me: quid cessas? Ge. fecerō. An. heus Phormio, | |
| valĕ. Ph. vale, Antipho. bene, ita me dĭ ament, factum: gaudeo. | |
| Phormio | |
| Tantam fortunam de inproviso esse his datam! | |
| summa eludendi occasiost mihi nunc senes | 885 |
| et Phaedriae curam adimere argentariam, | |
| ne quoiquam s<³uo>³rum aequalium supplex siet. | |
| năm ĭdem hoc argentum, ita ut datumst, ingratiis | |
| <³ei>³ datum erit: hoc qui cogam re ipsa repperi. | |
| nunc gestu' mihi voltusque est capiundus novos. | 890 |
| sed hinc concedam in angiportum hoc proxumum, | |
| inde hisce ostendam me, ubi erunt egressi foras. | |
| quo me adsimularam ire ad mercatum, non eo. | |
| Demipho Chremes Phormio | |
| De. Dis magnas merito gratias habeo atque ago | |
| quando evenere haec nobis, frater, prospere. | 895 |
| quantum potest nunc conveniundust Phormio, | |
| priu' quam dilapidat nostras triginta minas | |
| ut auferamu'. Ph. Demiphonem si domist | |
| visam ut quod . . De. at nos ad te ibamu', Phormio. | |
| Ph. de <³ea>³dem hac fortasse causa? De. ita hercle. Ph. credidi: | 900 |
| quid ad me ibati'? De. ridiculum. Ph. verĕbamini | |
| ne non id facerem quod recepissem semel? | |
| heus quanta quanta haec mea paupertas est, tamen | |
| adhuc curavi unum hoc quidem, ut mi esset fides. | |
| Ch. estne ita ut<i> dixi liberalis? De. oppido. | 905 |
| Ph. idque ad vos venio nuntiatum, Demipho, | |
| paratum me esse: ubi voltis, uxorem date. | |
| nam omnis posthabui mihi res, ita uti par fuit, | |
| postquam id tanto opere vos velle animum advorteram. | |
| De. at hic dehŏrtatus est me nĕ ĭllam tibi darem: | 910 |
| "nam quĭ erit rumor populi" inquit "si id feceris? | |
| olim quom honeste potuit, tum non est data: | |
| <³ea>³m nunc extrudi turpest." ferme eadem omnia | |
| quae tute dudum coram me incusaveras. | |
| Ph. satis superbe inluditis me. De. qui? Ph. rogas? | 915 |
| quia ne alteram quidem illam potero ducere; | |
| nam quo redibo ore ad eam quam contempserim? | |
| Ch. ("tum autem Antiphonem video ab sese amittere | |
| invitum eam" inque.) De. tum autem video filium | |
| invitum sane mulierem ab se amittere. | 920 |
| sed transi sodes ad forum atque illud mihi | |
| argentum rursum iubĕ rescribi, Phormio. | |
| Ph. quodne ego discripsi porro illis quibu' debui? | |
| De. quid igitur fiet? Ph. si vis mi uxorem dare | |
| quam despondisti, ducam; sin est ut velis | 925 |
| manere illam apŭd te, dos hic maneat, Demipho. | |
| nam non est aequom me propter vos decipi, | |
| quom ego vostri honori' causa repudium alterae | |
| remiserim, quae doti' tantundem dabat. | |
| De. in' hinc malam rem cŭm ĭstac magnificentia, | 930 |
| fugitive? etiamnunc credi' te ignorarier | |
| aut tua facta adeo? Ph. irritor. De. tune hanc duceres | |
| si tibi daretur? Ph. fac periclum. De. ut filius | |
| cŭm ĭlla habitet apŭd te, hoc vostrum consilium fuit. | |
| Ph. quaeso quid narras? De. quin tu mi argentum cedo. | 935 |
| Ph. ĭmmŏ vero uxorem tu cedo. De. in ius ambula. | |
| [in ius] Ph. enĭmvero si porro esse odiosi pergitis . . | |
| De. quid facies? Ph. egone? vos me indotatis modo | |
| patrocinari fortasse arbitramini: | |
| etiam dotatis soleo. Ch. quid ĭd nostra? Ph. nihil. | 940 |
| hic quandam noram quoi(u)s vir uxorem Ch. hem. De. quid est? | |
| Ph. Lemni habuit aliam, Ch. nullu' sum. Ph. ex qua filiam | |
| suscepit; et eam clam educat. Ch. sepultu' sum. | |
| Ph. haec adeo ego illi iam denarrabo. Ch. obsecro, | |
| ne facias. Ph. oh tune is eras? De. ut ludos facit! | 945 |
| Ch. missum te facimu'. Ph. fabulae! Ch. quid vis tibi? | |
| argentum quod habes condonamu' te. Ph. audio. | |
| quid vos, malum, ergo me sic ludificamini | |
| inepti vostra puerili sententia? | |
| nolo volo; volŏ nolo rursum; cape cedo; | 950 |
| quod dictum indictumst; quod modo erat ratum inritumst. | |
| Ch. quo pacto aut unde hic haec rescivit? De. nescio; | |
| nisi me dixisse nemini certo scio. | |
| Ch. monstri, ita me dĭ ament, simile. Ph. inieci scrupulum. De. hem | |
| hicine ut a nobis hoc tantum argenti auferat | 955 |
| tam aperte inridens? emori hercle satius est. | |
| animo virili praesentique ut sis para. | |
| vides peccatum tuom esse elatum foras | |
| neque iam id celare posse te uxorem tuam: | |
| nunc quod ĭpsa ex aliis auditura sit, Chreme, | 960 |
| id nosmet indicare placabilius est. | |
| tum hunc inpuratum poterimus nostro modo | |
| ulciscī. Ph. attat nisi mi prospicio, haereo. | |
| hi gladiatorio animo ad me adfectant viam. | |
| Ch. at vereor ut placari possit. De. bono animo es: | 965 |
| ego redigam vos in gratiam, hoc fretus, Chreme, | |
| quom e medio excessit unde haec susceptast tibi. | |
| Ph. itan agiti' mecum? satis astute adgredimini. | |
| non hercle ex rĕ ĭsti(u)s me instigasti, Demipho. | |
| ain tu? ubi quae lubitum fuerit peregre feceris | 970 |
| neque hui(u)s sis veritu' feminae primariae | |
| quin novŏ modo ei faceres contumeliam, | |
| venias nunc precibu' lautum peccatum tuom? | |
| hisce ego ĭllam dictis ita tibi incensam dabo | |
| ut ne restinguas lacrumis si exstillaveris. | 975 |
| De. malum quod isti di deaeque omnes duint! | |
| tantane adfectum quemquam esse hominem audacia! | |
| non hoc publicitu' scelus hinc asportarier | |
| in solas terras! Ch. in ĭd redactu' sum loci | |
| ut quid agam cŭm ĭllo nesciam prorsum. De. ego scio: | 980 |
| in ius eamus. Ph. in ius? huc, siquid lubet. | |
| Ch. adsequere, retine dum ego huc servos evoco. | |
| De. enĭm nequeo solus: accurre. Ph. una iniuriast | |
| tecum. De. lege agito ergo. Ph. alterast tecum, Chreme. | |
| Ch. rape hunc. Ph. sic agitis? enĭmvero vocest opus: | 985 |
| Nausistrata, exi! Ch. os opprime inpurum: vide | |
| quantum valet. Ph. Nausistrata! inquam. De. non taces? | |
| Ph. taceam? De. nisi sequitur, pugnos in ventrem ingere. | |
| Ph. vel oculum exclude: est ubi vos ulciscar probe. | |
| Navsistrata Chremes Demipho | |
| Phormio | |
| Na. Qui nominat me? hem quid ĭstuc turbaest, obsecro, | 990 |
| mi vir? Ph. ehem quid nunc obstipuisti? Na. quis hic homost? | |
| non mihi respondes? Ph. hicine ut tibi respondeat, | |
| qui hercle ubi sit nescit? Ch. cave ĭsti quicquam cred<u>as. | |
| Ph. abĭ, tange: si non totu' friget, me enica. | |
| Ch. nil est. Na. quid ergo? quid ĭstic narrat? Ph. iam scies: | 995 |
| ausculta. Ch. pergin credere? Na. quid ego obsecro | |
| huic credam, qui nil dixit? Ph. delirat miser | |
| timore. Na. non pol temerest quod tu tam times. | |
| Ch. egŏn timeo? Ph. recte sane: quando nil times. | |
| et hŏc nil est quod ego dico, tu narra. De. scelus, | 1000 |
| tibi narret? Ph. ohe tu, factumst abs te sedulo | |
| pro fratre. Na. mi vir, non mihi narras. Ch. at . . Na. quid "at"? | |
| Ch. non opus est dicto. Ph. tibi quidem; at scito huic opust. | |
| in Lemno De. hem quid ais? Ch. non taces? Ph. clam te Ch. ei mihi! | |
| Ph. uxorem duxit. Na. mĭ homo, di melius duint! | 1005 |
| Ph. sic factumst. Na. perii misera! Ph. et inde filiam | |
| suscepit iam unam, dum tu dormis. Ch. quid agimus? | |
| Na. pro di inmortales, facinu' miserandum et malum! | |
| Ph. hoc actumst. Na. an quicquam hodiest factum indignius? | |
| qui mi, ubi ad uxores ventumst, tum fiunt senes! | 1010 |
| Demipho, te appello: nam cum hoc ipso distaedet loqui: | |
| haecin erant itiones crebrae et mansiones diutinae | |
| Lemni? haecin erat ea quae nostros minuit fructus vilitas? | |
| De. ego, Nausistrata, esse in hac re culpam meritum non nego; | |
| sed ea qui sit ignoscenda. Ph. verba fiunt mortuo. | 1015 |
| De. nam neque neglegentia tuă neque odio id fecit tuo. | |
| vinolentu' fere abhinc annos quindecim mulierculam | |
| <³ea>³m compressit unde haec natast; neque postilla umquam attigit. | |
| ea mortem obiit, e medio abiit qui fuit in re hac scrupulus. | |
| quam ob rem te oro, ut alia facta tua sunt, aequo animo hoc feras. | 1020 |
| Na. quid ego aequo animo? cupio misera in hac re iam defungier; | |
| sed quid sperem? aetate porro minu' peccaturum putem? | |
| iam tum erat senex, senectus si verecundos facit. | |
| an mea forma atque aetas nunc magis expetendast, Demipho? | |
| quid mi hic adfers quam ob rem exspectem aut sperem porro non fore? | 1025 |
| Ph. exsequias Chremeti quibus est commodum ire, em tempus est. | |
| sic dabo: age nunc, Phormionem qui volet lacessito: | |
| "faxo tali sum mactatŭm atque hic ĕst infortunio." | |
| redeat sane in gratiam iam: supplici satis est mihi. | |
| habet haec ei quod, dum vivat, usque ad aurem ogganniat. | 1030 |
| Na. at meŏ merito credo. quid ego nunc commemorem, Demipho, | |
| singulatim qualis ego in hŭnc fuerim? De. novi aeque omnia | |
| tecum. Na. merito[n] hoc meŏ videtur factum? De. minime gentium. | |
| verum iam, quando accusando fieri infectum non potest, | |
| ignosce: orat confitetur purgat: quid vis amplius? | 1035 |
| Ph. enĭmvero priu' quam haec dat veniam, mihi prospiciam et Phaedriae. | |
| heus Nausistrata, priu' quam huic respondes temere, audi. Na. quid est? | |
| Ph. ego minas triginta per fallaciam ab ĭlloc abstuli: | |
| <³ea>³s dedi t<³uo>³ gnato: is pro sua amica lenoni dedit. | |
| Ch. hem quid ais? Na. adeo hoc indignum tibi videtur, filius | 1040 |
| homo adulescens sĭ habet unam amicam, tŭ ŭxores duas? | |
| nil pudere! quo ore illum obiurgabi'? responde mihi. | |
| De. faciet ut voles. Na. immo ut meăm iam scias sententiam, | |
| neque ego ignosco neque promitto quicquam neque respondeo | |
| priu' quam gnatum videro: ei(u)s iudicio permitto omnia: | 1045 |
| quod ĭs iubebit faciam. Ph. mulier sapiens es, Nausistrata. | |
| Na. sati' tibi<n> est? Ph. immo vero pulchre discedo et probe | |
| et praeter spem. Na. tu t<³uo>³m nomen dic quid est. Ph. mihĭn? Phormio: | |
| vostrae familiae hercle amicus et tuŏ summu' Phaedriae. | |
| Na. Phormio, at ego ecastor posthac tibi quod potero, quae voles | 1050 |
| faciamque et dicam. Ph. benigne dici'. Na. pol meritumst tuom. | |
| Ph. vin primum hodie facere quod ego gaudeam, Nausistrata, | |
| et quod t<³uo>³ viro oculi doleant? Na. cupio. Ph. me ad cenam voca. | |
| Na. pol vero voco. De. <³ea>³mus intro hinc. Na. fiat. sed ubist Phaedria | |
| iudex noster? Ph. iăm hĭc faxo aderit. Cantor. vos valete et plaudite! | 1055 |