| DE CONDICIONIBVS AGRORVM | |
| Condiciones agrorum per totam Italiam diuersas esse | 98.8 |
| plerisque etiam remotis a professione nostra hominibus | |
| notum est; quod etiam in prouinciis frequenter inueni- | 10 |
| mus. accidit autem, ut ex similibus causis similes habe- | |
| rent condiciones. ciuitates enim, quarum condiciones aliae | |
| sunt, coloniae dicuntur, municipia, quaedam praefecturae: | |
| habent uocabulorum differentias: qua<r>e uero non liceat | |
| earum diuersas esse condiciones? regiones autem dici- | 15 |
| mus, intra quarum fines singularum coloniarum aut | |
| municipiorum magistratibus iu<ri>s dicendi cohercendi- | |
| que est libera potestas. ergo haec uocabula non sine | |
| causa acciderunt. quidam enim populi pertinaciter ad- | |
| uersus Romanos bella gesserunt, quidam experti uirtu- | 20 |
| tem eorum seruauerunt pacem, quidam cognita fide et | |
| iustitia eorum se eis addixerunt et frequenter aduersus | |
| hostes eorum arma tulerunt. leges itaque pro suo quis- | 99.1 |
| que merito acceperunt: neque enim erat iustum, ut his, | |
| qui totiens ammisso periurio rupere pacem ac bellum | |
| intulere Romanis, idem praestari quod fidelibus populis. | |
| Primum ergo referendum est, appellationes ut fierent | 5 |
| coloniae aut praefecturae. | |
| Municipia quidam putant a munitionibus dicta; alii | |
| a munificentia, eo quod munificae essent ciuitates. | |
| Coloniae autem inde dictae sunt, quod [populi] Ro- | |
| mani in ea municipia miserint colonos, uel ad ipsos | 10 |
| priores municipiorum populos cohercendos, uel ad hostium | |
| incursus repellendos. colonias autem omnes maritimas | |
| appellauerunt, uel quod mari in his deduceretur, uel, | |
| quod pluribus placet, maritimas appellari existimant ideo, | |
| quod Italia ab Alpibus in mare porrigatur a<c> tribus | 15 |
| lateribus exteras gentes intueatur. a Sicilia usque ad | |
| Galliam omne litus Africae est contrarium: rursus a | |
| Leucopetra pars, quae ad mare attingit Macedoniae, ad | |
| aliquam Epiri partem spectat: Hadriaticum uero litus | |
| Illyricum contra se habet. in his ergo litoribus Romani | 20 |
| colonos miserunt, ut supra diximus, qui ora<s> Italiae | |
| tuerentur. | |
| Aliae deinde causae creuerunt, * * * Graccus colo- | |
| nos dare municipiis uel ad supplendum ciuium nume- | 100.1 |
| rum, uel, ut supra dictum est, ad cohercendos tumultus | |
| qui subinde mouebantur. praeterea legem tulit, nequis | |
| in Italia amplius quam ducenta iugera possideret: in- | |
| tellegebat enim contrarium esse m[in]orem, maiorem | 5 |
| modum possidere quam qui ab ipso possidente coli possit. | |
| Ut uero Romani omnium gentium potiti sunt, agros | |
| ex hoste captos in uictorem populum partiti sunt. alios | |
| uero agros uendiderunt, ut Sabinorum ager qui dicitur | |
| quaestorius, eum limitibus actis diuiserunt, et denis | 10 |
| [quibusdam] quibusque actibus laterculis quinquagena | |
| iugera incluserunt, atque ita per quaestores populi Ro- | |
| mani uendiderunt. postquam ergo maiores regiones ex | |
| hoste captae uacare coeperunt, alios agros diuiserunt ad- | |
| signauerunt: alii ita remanserunt, ut tamen p(opuli) R(o- | 15 |
| mani) <terri>toria essent; ut est in Piceno, in regione | |
| Reatina, in quibus regionibus montes Romani appellan- | |
| tur. nam sunt p(opuli) R(omani) <terri>toria, quorum | |
| uectigal ad aerarium pertinet. | |
| De municipiis itaque tractandum est. Prima origo op- | 20 |
| pidorum, quae ciuitates dictae sunt, municipia ex causa | |
| supra dicta nominata sunt. Accidit autem <ut> inses- | |
| sarum [earum] gentium populi saepe muta<re>nt sedem | 101.1 |
| in Italia[m] et in prouinciis, ut Fryges in Latio, ut Dio- | |
| medes cum Graiis in Apulia, ut Macedones in Lybie[m], | |
| Tyrreni qui dicuntur Etrurii <in> Galliae, in Asiae fini- | |
| bus socii Gallorum insedere et multas [quas Frigiis Dio- | 5 |
| medis fines. quae etiam socii] constituere ciuitates. atque | |
| in eas partiti sunt hi [ciues dicunt quidem ultro citro- | |
| que aut bello reppulisse aut indig<e>nas], praemensum- | |
| que quod uniuersis suffecturum uidebatur solum. territis | |
| fugatisque inde ciuibus, territoria dixerunt. [contra hoc | 10 |
| aliud, de quo suo loco referemus.] singuli[s] deinde ter- | |
| ram, nec tantum occupauerunt quod colere potuissent, | |
| sed quantum in spe<m> colendi reseruauere. [hi ergo | |
| agri occupatorii dicuntur. arcendo enim uicinos hanc | |
| appellationem finxit.] itaque hi agri a quibusdam soluti | 15 |
| appellantur: soluti autem non sunt, quorum fines de- | |
| prehendi possunt et finiuntur. [quos quidam arcifinales | |
| uocant.] hi autem arcifinales dicuntur. Condiciones autem | |
| agrorum uariae sunt ac diuersae, quae aut casibus bel- | |
| lorum aut utilitatibus populi Romani aut ab iniustitia, | 20 |
| ut dicunt, inaequales sunt. | |
| Occupatorii autem dicuntur agri, quos quidam arci- | 102.1 |
| finales uocant, [hi autem arcifinales dici debent.] quibus | |
| agris uictor populus occupando nomen dedit. bellis enim | |
| gestis uictores populi terras omnes, ex quibus uictos | |
| eiecerunt, publicauere, atque uniuersaliter territorium | 5 |
| dixerunt, intra quos fines iuris dicendi ius esset. deinde | |
| ut quisque uirtute colendi quid occupauit, arcendo [uero] | |
| uicinum arcifinale[m] dixit. | |
| Horum ergo agrorum nullum <est> aes, nulla forma, | |
| quae publicae fidei possessoribus testimonium reddat, | 10 |
| quoniam non ex mensuris actis unus quisque modum ac- | |
| cepit, sed quod aut excoluit aut in spem colendi occu- | |
| pauit. quidam uero possessionum suarum priuatim for- | |
| mas fecerunt, quae nec ipsos uicinis nec sibi uicinos | |
| obligant, quoniam res est uoluntaria. | 15 |
| Hi tamen finiuntur terminis et arboribus notatis et | |
| ante missis et superciliis uepribus uiis et riuis et fossis. | |
| in quibusdam uero regionibus palos pro terminis obser- | |
| uant, alii iliceos, alii oleagineos, alii uero iuniperos. alii | |
| congeries lapidum pro terminis obseruant, et scorpiones | 20 |
| [appellant], quidam in specie<m> maceriarum congerunt | |
| lapides et attinas appellant, obseruantque pro terminis. | 103.1 |
| haec tamen omnia genera finitionum non solum in di- | |
| uersis pluribusue regionibus, uerum etiam in uno agro | |
| inueniri possunt. nam ubi supercilia naturalia finem | |
| praestant, deficientibus eis necesse est aut terminum aut | 5 |
| arbores aut aliquid ex supra dictis generibus obseruari. | |
| quidquid autem horum fuerit, ex conuenienti ad conue- | |
| nientem [uiderit similiter] rectus finis obseruari debebit. | |
| Maxime autem intuendae erunt consuetudines regio- | |
| num, et ex uicinis exempla sumenda. in quibusdam enim | 10 |
| regionibus alii terminos siliceos ponunt, alii diuersarum | |
| materiarum: quidam uero curant inuehere qualescum- | |
| que peregrinos lapides, ut manifestum sit, ex industria | |
| terminos finales positos: quidam etiam politos, alii uero | |
| inscriptos, alii etiam numeris enotatos ponunt, alii tan- | 15 |
| tum modo in coxis uel <m>inimis, alii in longioribus | |
| spatiis, conplures alii etiam aequalibus interuallis. in | |
| quibusdam uero regionibus in uersuris omnibus binos | |
| posuerunt ita, ut suos quisque rigores intueretur. ergo, | |
| ut supra dixi, consuetudines regionum maxime intuen- | 104.1 |
| dae sunt. | |
| Inspiciendum erit et illud, quoniam sepulchra in ex- | |
| tremis finibus facere soliti sunt et cippos ponere, ne ali- | |
| quando cippi pro terminis errorem faciant: nam in locis | 5 |
| saxuosis et in sterilibus etiam in mediis possessionibus | |
| sepulchra faciunt. omnia ergo, ut supra diximus, diligenti | |
| cura exquirenda erunt, ut et secundum consuetudinem | |
| regionum et fidem terminorum finis constet. | |
| Aliquando etiam petras occurrentes in finibus notatas | 10 |
| inuenimus, et quasdam, si perseueret rigor, notas habentes, | |
| in uersuris uero gammas, [sed et] spectantes suos rigores. | |
| aliquas etiam decus<s>atas inuenimus. | |
| Quibusdam autem placet et uidetur, utique sub omni- | |
| bus terminis signum inueniri oportere[t]. quod ipsud | 15 |
| uoluntarium est. si enim essent certae leges aut consue- | |
| tudines aut obseruationes, semper simile signum sub | |
| omnibus terminis inueniretur: nunc, quoniam uolunta- | |
| rium est, aliquibus terminis nihil subditum est, aliquibus | |
| uero aut cin<er>es aut carbones aut testea aut uitrea | 20 |
| fracta aut asses subiectos aut calce<m> aut gypsum in- | |
| uenimus. quae res tamen, ut supra diximus, uoluntaria | 105.1 |
| est. carbo autem aut cinis quare inueniatur, una certa | |
| ratio est, quae apud antiquos est quidem obseruata, | |
| postea uero neglecta; unde aut diuersa aut nulla signa | |
| inueniuntur. cum enim terminos disponerent, ipsos qui- | 5 |
| dem lapides in solidam terram rectos conlocabant proxime | |
| ea loca, in quibus fossis factis posituri eos erant, et un- | |
| guento uelaminibusque et coronis eos [c]or[o]nabant. in | |
| fossis autem, in quibus eos posituri erant, sacrificio | |
| facto hostiaque inmolata atque incensa facibus ardenti- | 10 |
| bus, in fossa cooperti sanguinem instillabant, eoque tura | |
| et fruges iactabant. fauos quoque et uinum aliaque, qui- | |
| bus consuetudo est Termini[s] sacrum fieri, in fossis | |
| adiciebant. consumptisque igne omnibus dapibus, super | |
| calentes reliquias lapides conlocabant atque ita dili- | 15 |
| genti cura confirmabant. adiectis etiam quibusdam sa- | |
| xorum fragminibus circum calcabant, quo firmius starent. | |
| tale ergo sacrificium domini, inter quos fines dirimebantur, | |
| faciebant. nam et si in trifinium, id est in eum locum | |
| quem tres possessores adstringebant, si termini pone- | 20 |
| rentur, omnes tres sacrum faciebant: quotque alii in | |
| confinio domini erant, omnes ex conuenientia terminos | |
| ponebant et sacrum faciebant, terminos autem conue- | |
| nientia possessorum confirmabat. nam in quibusdam | |
| regionibus iubemur uertices amphorarum defixos in- | 106.1 |
| uersos obseruare pro terminis. | |
| Ergo conuenientia, ut supra diximus, possessorum | |
| terminos consecrat. qui, ut ante dixeramus, omnibus | |
| angulis coxisque positi esse debent. in quibusdam uero | 5 |
| regionibus saepe per longum spatium et inter multos | |
| possessores rigores dumique finem faciunt, ut aliquando | |
| tantum modo per singulorum possessorum spatia, id est | |
| a capite usque ad caput, positi inueniuntur termini, hoc | |
| est a fine incipiente usque ad finem deficientem, unde | 10 |
| alterius possessionis finis incipiat obseruari. quidam uero | |
| in mediis spatiis plures interpositos habent. quorum si | |
| quisquam per longum spatium moueatur, inter longum | |
| tractum et inter plures possessores rigor durare debet: | |
| qui si non est, totae regioni errorem quendam incuti[t] | 15 |
| nec ei tantum, intra cuius fines <terminus> motus est, | |
| calumniam intro duci[t] sed ultro citroque confundi[t] | |
| fines necesse est. | |
| Illa omnia, quae supra diximus, quae ad terminos la- | |
| pideos pertinent, siue signa subdita requirantur, siue | 20 |
| notae aut litterae aut numeri, quam maxime secundum | |
| consuetudinem regionum omnia intuenda sunt: tamen | |
| et noui[li]tates hae quae manu fiunt fidem habere de- | |
| bent, quo[nia]m intellegitur ea industria conuenientiaque | |
| possessorum fieri. si uero pali lignei pro terminis dispo- | 25 |
| siti sunt, aut congeries lapidum aceruatim congestae | |
| sint, quos scorpiones appellant, aut in effigie<m> mace- | |
| riarum, quae attinae appellantur, aut uertices amphora- | |
| rum defixi, aut petrae naturales notatae, aliudue quod | |
| loco termini obseruari uidebitur, ex consuetudine regionis | 107.1 |
| et ex uicinis exempla sumenda sunt. | |
| Supercilia, de quibus mentionem habui, si finem fa- | |
| cient, intuendum erit, in quantum spatium deuexitas | |
| supercilii extendatur, ne mons supercilium sit: intra | 5 |
| paucos enim pedes supercilia uocabula accipiunt. quae | |
| tamen usque in planitiam ex superiori uergunt, ad | |
| superiores possessores pertinent. quidquid enim inferior | |
| possessor in solo suo agit, damno superioris fit. siue | |
| aret siue fodiat, detrahit pendentes ex superiori terras. | 10 |
| si uero congerat aut adiciat quid, ad superiora non | |
| ascendit. ita haec causa efficit, ut superioribus posses- | |
| soribus usque in planitia<m> supercilia cedantur. | |
| Si arbores finales obseruabuntur, uidendum erit quae | |
| sint arborum genera. nam quidam in finibus naturales | 15 |
| qualescumque arbores intactas finales obseruant: quidam | |
| cunctis excisis arborum generibus unum tantum genus | |
| in finibus relinquunt, quo manifestius apparea<n>t finales. | |
| alii diuersas hoc animo serunt, ut materiae differentia | |
| argumento sit: quidam ex conuentione in ipsis finibus | 20 |
| commune<s> serunt. aliqui priuatim intra suum solum | |
| in extremis finibus ponunt; et, ut supra diximus, diuersa | |
| arborum genera: alicubi enim pinos inuenimus, alicubi | |
| cypressos, alibi fraxinos aut ulmos aut populos quaeque | |
| alia ipsis possessoribus placuerunt. et si inter culta in | 25 |
| finibus aut prope fines, disponuntur spissi[orib]us et | |
| disconuenientes ordinibus arbustorum, si tamen arbusta | |
| sint. quae si communes sunt, semper utrimque intactas | 108.1 |
| quidam seruant, quidam durantibus stirpibus earum sum- | |
| mas frondes ac uirgulta communiter caedunt. si pro- | |
| pri<a>e alterius partis sint, ut domino libuit aut caedit | |
| aut remittit: ex quibus tamen saepe et materia<m> de- | 5 |
| iciunt et alias substituunt. hoc etiam in communibus | |
| arboribus saepe accidit: si enim utrisque possessoribus | |
| conueniat, ut finales arbores deiciant aut ut pretio taxent | |
| aut alterna sibi sorte habeant substituantque in deiecta- | |
| rum locum alias, aut si nihil placuerit substitu[t]i, diffe- | 10 |
| rentiae [ae]qualitatum indicio erunt. | |
| Si uero notatae arbores in regionibus finales obser- | |
| uabuntur, intuendae sunt notae. si enim communes sint | |
| mediae, utrimque notatae per totas esse debebunt. si | |
| partium frondes spectant in alios fines, plagis, id est | 15 |
| latis cicatricibus, signatae inueniri debent, ut intellegan- | |
| tur eorum esse dominorum, in quas partes integrae e[run]t | |
| intactae reseruabuntur. signantur autem utrimque, id est | |
| ex utraque possessione, intra pedes quinos, ut legis Ma- | |
| miliae commemorationem habeant. in uersuris quae no- | 20 |
| tatae sunt, aut decus in eis inueniuntur aut gammae, ut | |
| manifestum sit, uersura<s> suis signis obseruari debere. | |
| Quidam satis putant omissas intactasque pati crescere, | |
| si magnitudine ceteras superent. de qua argumentum | |
| capere quaestui ducimus: <si> ceterae dissimiles sunt, | 25 |
| uidetur aliquod his testimonium per eas praestari. | |
| Praeterea siue in cultis siue in siluosis et in incultis | |
| locis agatur, respiciendum erit, utrum hae quae finales | |
| uidebuntur arbores habeant in alterutra[m] parte[s] si- | |
| miles, an utrimque tales habeant. una re uidebuntur, | 109.1 |
| si notatae sint. si uero altera pars habet, quo loco de- | |
| ficient, ibi fines uidebuntur esse: hae autem ipsae eius | |
| partis uidebuntur esse [finales], in qua similes eis erunt. | |
| si neutra parte illis aliae similes et illae solae uideantur, | 5 |
| finales communesque esse uidebuntur. si autem, ut saepe | |
| fit, unus possessor diuersum utrisque partibus genus ar- | |
| borum per omnem finium suorum ambitum posuerit, ut | |
| inter alios agros quo[s]que confines sibi, non solum | |
| inter eum cum quo controuersia erit, finem faciat, dili- | 10 |
| genti cura uidendum erit, ne proprias alterius arbores | |
| partis communes suspicemur. quidam tamen quotiens | |
| circa extremos fines suos alicuius generis arbores dispo- | |
| nunt, quae significanter differentes ab ceteris possint | |
| extremos fines demonstrare, incidunt per errorem [enim] | 15 |
| intra uicinorum fines. de qua re diligentius aspicien- | |
| dum erit, ut possessores suos fines teneant, ne alienos | |
| lacessiant. | |
| Viae autem si finem faciunt, adtendendum erit quales | |
| uiae et quomodo. nam et saepe incidunt in finibus, et | 20 |
| saepe trans uiam aliquas possessores particulas habent. | |
| quaedam ergo uiae aliquando fines transeunt possessio- | |
| num. quarum tamen non omnium una eademque est con- | 110.1 |
| dicio. nam sunt uiae publicae [regales], quae publice | |
| muniuntur et auctorum nomina optinent. nam et cura- | |
| tores accipiunt, et per redemptores muniuntur. nam et | |
| in quarundam tutela<m> a possessoribus per tempora | 5 |
| summa certa exigitur. uicinales autem [uiae], de publi- | |
| cis quae deuertuntur in agris et saepe ipsae ad alteras | |
| publicas perueniunt, aliter muniuntur, per pagos, id est | |
| per magistros pagorum, qui operas a possessoribus ad | |
| eas tuendas exigere soliti sunt. aut, ut comperimus, uni | 10 |
| cuique possessori per singulos agros certa spatia ad- | |
| signantur, quae suis inpensis tueantur. etiam titulos | |
| finitis spatiis positos habent, qui indicent, cuius agri | |
| quis dominus quod spatium tueatur. ad omnes autem | |
| agros semper iter liberum est. nam aliquando deficien- | 15 |
| tibus uicinalibus uiis per agros alienos iter praestatur. | |
| qui<dam> etiam conueniunt specialiter uti seruitutem | |
| praestent his agris, ad quos necesse habent transmittere | |
| per suum. nam et his uerbis conprehenditur ITA VT | |
| OPTIMVS MAXIMVSQVE EST. nam et aquarum ductus | 20 |
| solent per alienos agros iure transmittere. itaque, ut | |
| diximus, uiae saepe necessario per alienos agros trans- | |
| eunt; quae non uniuerso populo itinera praestari uiden- | |
| tur, sed eis ad quorum agros per eas uias peruenire ne- | 111.1 |
| cesse est. hae[c] ergo de uicinalibus solent nasci. nam | |
| et communes uiae [quae] ex uicinalibus nascuntur; quae | |
| aliquando inter binos possessores in extremis finibus, | |
| pari utri<m>que modo sumpto, communique inpensa, | 5 |
| iter praestant. priuatae itaque uiae ad finitiones agrorum | |
| non pertinent, sed ad itinera eis praestanda: quae sub | |
| exceptione nominari in emptionibus agrorum solent. | |
| ergo uiae publicae et uicinales et communes in finibus | |
| incidunt: non enim finium causa diriguntur, sed itinerum. | 10 |
| ita tam fas est finem facere quam et transire uiam. | |
| Vepres si finem facient, uidendum quales, et <an> | |
| tantum modo in extremis finibus sint, quoniam per negle- | |
| gentiam colentium et in mediis agris solent esse uepres; | |
| et [ut] an manu satae sint. nam etsi regio quaedam uir- | 15 |
| gulta non habeat, quae tutelam uineis aut hortis praestent, | |
| adferuntur ex peregrinis regionibus et seruntur. et ar- | |
| bores in uepribus solent ante missae inueniri. | |
| Si fossis fines obseruabuntur, inspiciendum utique | |
| <i>n om[i]nibus, regionum quae sit consuetudo, et ui- | 20 |
| dendum quales fossae, ne, siquis agrorum siccandorum | |
| causa fossas fecerit, finales esse uideantur. nam et intel- | 112.1 |
| legi potest aliquando ex ipsarum fossarum positione, | |
| utrum propriae an finales sint, quoniam transuersae | |
| quaedam aut obliquae a finibus recedunt. ita ut supra | |
| dictum est, ex ipsorum locorum necessitate et ex ipsorum | 5 |
| positione colligi debebit, quae sint finales. aliae tamen | |
| quae finales sunt, cum uidentur esse communes, inspi- | |
| ciendum erit an ita sit. nam quidam in extremis finibus | |
| in solo suo faciunt fossas et ex superioribus uicinisque | |
| agris defluentes aquas excipiunt, ne inferiores terrae | 10 |
| laborent. ita quod in solo suo quis fecerit, non statim | |
| communes sed circa fines esse uidebuntur. respiciendum | |
| <hoc> quoque erit. nam et in aliis lateribus similiter | |
| fines obseruabuntur. sed et proprias qui faciunt ad ex- | |
| pediendas aquas, aliquid soli sui extra fossam solent | 15 |
| relinquere. aliquando etiam terminos extra fossam posi- | |
| tos inuenimus, qui et ipsas fossas et soli relicti partes | |
| decernant cuius domini sint. quidam uero etiam arbores | |
| ante missas finales extra fossas habent, et in contro- | |
| uersiam saepe deducuntur, quod credatur fossas finem | 20 |
| facere debere. propter quod, sicut in aliis generibus | |
| finitionum, sic et in hoc quoque consuetudines regio- | |
| num intuendae erunt. †etenim dum terminis aut arbori- | |
| bus fines obseruari consuetudo sit, non oportere fossas, | |
| quae prope fines erunt, finales obseruari; si uero sub- | 25 |
| structionibus et maceriis finientur agri, uidere quales | |
| substructiones et maceriae, quoniam quidam congestioni- | 113.1 |
| bus lapidum, ripis, substructionibus terras, ne dilabantur, | |
| excipiunt. ita si ad tutelam terrarum extruantur, uiden- | |
| dum an et finitiones praestare debeant. nam quidam | |
| transuersas et obliquas macerias ripis substructionibus | 5 |
| factas uolunt uideri finales. quod ex ipsa facie aliquando | |
| intellegitur, si [enim] proprias quis faciat in terris suis | |
| ad sustinendos seruandosque agros suos, non posse eos | |
| esse finales; nam quaedam, quae fines praestant, maiori | |
| opere extructae inueniuntur quam eae, quae priuatae sunt. | 10 |
| nihilo minus et in hoc genere finitionum consuetudines | |
| regionum intuendae erunt. sed et ex ipsorum locorum | |
| <qualitate> aliquando aliquid colligi potest. si enim non ex- | |
| petent terrae, quarum sustinendarum causa uideatur ma- | |
| ceria esse facta, poterit finalis uideri. sed in planis locis | 15 |
| si saxuosus sit ager, repurgatur, et ex congestione ma- | |
| ceriae fiunt. ita et ex ipsius loci qualitate aliquid colligi | |
| potest. si enim non sit ager saxuosus, cuius repurgandi | |
| causa congestio in speciem maceriae facta uideatur, poterit | |
| uideri finalis. ergo, ut saepe diximus, quaedam ex con- | 20 |
| suetudine regionum, quaedam ex natura loci colligi | |
| possunt. | |
| Nam et de fossis idem sentimus. si enim non sit ne- | |
| cessitas agri siccandi nec in uicinis fossae inueniantur, | |
| possunt uideri finales, non interuenientibus querellis, | 25 |
| quibus ambigatur, secundum regionum consuetudinem | |
| esse finales. sed si in regione non sit consuetudo fossis | |
| finem obseruari, ea ergo, quae quasi nouum exemplum | |
| afferre uidebuntur, intuendum utrum ex necessitate loci | |
| agros siccent an finem praestent. | 30 |
| Maceriae quoque, et quae ex congestione lapidum fiunt | |
| et quae manu instruuntur, non semper aut terrarum | |
| excipiendarum causa aut repurgandi agri aut finem | 114.1 |
| praestandi fiunt. aliquando enim per magnum spatium | |
| aut uiuaria aut pomaria aut uineas aut oliueta aut ar- | |
| busta maceriis supra dictis includunt et ab incursioni- | |
| bus bestiarum defendunt. ita diligenter omnia exquiri | 5 |
| debebunt, ne qua ratione fallamur. | |
| Riuis si fines obseruabuntur, qui non semper singu- | |
| lorum agrorum extremitates ambire possunt, sed per ali- | |
| quod spatium lateribus quibusdam possessionum finem | |
| praestare, intuendum erit an sit consuetudo ultro citro- | 10 |
| que riuorum aliquas partes agrorum possideri ab his, qui | |
| trans riuum contrarios agros habebunt. quidam enim riui | |
| ab origine, id est a capite, donec in mari defluant, fines | |
| possessionibus praestant, quidam uero ultro citroque | |
| transmittunt possessores. quod ipsud requirendum erit | 15 |
| an[quod] in consuetudine regionum sit. comperimus enim | |
| quibusdam locis per omnem tractum riui †finem aliquas | |
| particulas agrorum ab eis, qui econtrarios trans riuum | |
| habent agros, emptas iunctasque eis agris, qui riuo fini- | |
| rentur. quod ipsud non debet nocere exemplo, quoniam | 20 |
| emptae particulae aliis agris iungantur. ita transeundi | |
| riui non debet haec condicio confundere possessores. | |
| quod etiam in fossarum condicione euenire potest, item- | |
| que uiarum. | |
| Riuus autem quotiens finem facit, appellatur RIVO | 25 |
| RECTO [curuoque]. qui si alicuius terras minutatim ex | |
| alia parte abstrahat et alii contrario relinquat, quod uo- | |
| cant abluuionem et alluuionem, repetitio finium ha<u>d | |
| datur: inducit enim necessitatem riparum tuendarum. | |
| quod iuste uidetur prospectum, ut terrae possessoribus | 115.1 |
| saluae sint, etiam publicae utilitatis causa. quod <si> | |
| ui[m] tempestatum riui torrentes subito alueum cur- | |
| su<m>que mutent, iustum, ut nostra fert opinio, erit ut | |
| aluei ueteris fines suos quisque obtineat. | 5 |
| In aliquibus regionibus ita fines inter possessores or- | |
| dinati sunt, ut rigores durent per longum tractum; in- | |
| cidentesque in uiis aut riuis aut in <sub>structionibus | |
| aut rigoribus aliisque finitionum generibus deficient supra | |
| dicti rigores: inde in quo inciderint genere fines obserua- | 10 |
| buntur, donec et illud ipsud genus aliquo[d] incidat, quo | |
| finiantur agri. ergo et rigores et uiae et riui et substruc- | |
| tiones alii aliis incidentibus inter se inuicem succedunt. | |
| nam et in ipsis generibus sicubi coxae sunt, terminos | |
| inuenimus frequenter. sed et petras naturales, quae in | 15 |
| finibus incidunt, saepe notatas inuenimus. | |
| Omnia autem finitionum genera, quae in occupatoriis | |
| agris uidentur inueniri posse, in quaestoriis et diuisis et | |
| assignatis agris frequenter inueniuntur, quoniam emendo | |
| uendendoque aut cambiando mut<u>andoque similia fini- | 20 |
| tionum genera inueniri possunt. sed et unius agri extre- | |
| mitas potest multis finiri generibus, cum ex uno latere | |
| finiatur terminis, ex alio arboribus, <ex> alio supercilio, | |
| ex alio riuo, quaeque alia obseruabilia in finibus sunt. | |
| ita non uno genere, quasi lege data, fines obseruabuntur. | 25 |
| quae etiam in omnibus agrorum condicionibus euenire | |
| possunt. | |
| Illud uero inuenimus aliquibus locis, ut inter arua ui- | |
| cini arguantur confundere fines eoque usque aratrum per- | |
| ducere, ut in finibus solidum marginem non relinquant, | 30 |
| quo discerni possint fines. | |
| Sed et in uineis aliisque culturarum generibus simile | 116.1 |
| quid inueniatur. si enim duo possessores extremis fini- | |
| bus ui<ne>as habent, cum fodiunt, finem solidum re- | |
| linquunt. nam et signa defodiunt [propter quaestorios | |
| agros]. | 5 |
| Praeterea et in multis regionibus comperimus quos- | |
| dam possessores non continuas habere terras, sed parti- | |
| culas quasdam in diuersis locis, interuenientibus com- | |
| pluri[m]um possessionibus; propter quod etiam complures | |
| uicinales uiae sint, ut unus quisque possit ad particulas | 10 |
| suas iure peruenire. sed et de uiarum condicionibus lo- | |
| cuti sumus. quorundam agri seruitutem possessoribus | |
| ad particulas suas eundi redeundique praestant. quorun- | |
| dam etiam uicinorum aliquas siluas quasi publicas, immo | |
| proprias quasi uicinorum, esse comperimus, nec quem- | 15 |
| quam in eis caedendi pascendique ius habere nisi uicinos | |
| quorum sint; ad quas itinera saepe, ut supra diximus, | |
| per alienos agros dantur. | |
| DE QVAESTORIIS AGRIS | |
| Quaestorii dicuntur agri, quos ex hoste captos p. R. | 20 |
| per quaestores uendidit. hi autem limitibus institutis la- | |
| terculis quinquagenum iugerum effectis uenierunt. quem | |
| modum decem actus in quadratum per limites demensi | |
| efficiunt; unde etiam limites decumani sunt dicti. | |
| Horum uero agrorum paene iam oblit<t>erata sunt | 25 |
| signa: nam aliquibus locis etiam lapides, qui in limiti- | |
| bus denis actibus emensi<s> positi erant, interciderunt, | |
| et limites ipsi, id est rigores, non parentibus lapidibus | 117.1 |
| difficile inueniuntur. paene iam itaque fit, ut <ad> occu- | |
| patoria<m> condicione<m> recidant. in quibus alia si- | |
| milia in finibus obseruabuntur. | |
| Limites autem ab liminibus uocabula acceperunt, | 5 |
| quoniam limina introitus exitusque locis praestant, li- | |
| mites agris similiter introitus exitusque. qui in agris | |
| diuisis et assignatis semper peruii esse debebunt tam | |
| itineribus quam et mensuris agendis. cum ergo omnes | |
| limites a mensura denum actuum decimani dicti sint, | 10 |
| hi qui orientem occidentemque intuentur, qui<que> meri- | |
| dianum et septentrionem tenent, unum uocabulum illis | |
| erat: decumani nuncupabant<ur> matutini et uespertini | |
| et meridiani et septentrion<al>es [cardinem]. alii uero | |
| ob regionum positionem et naturam appellauerunt mari- | 15 |
| timos et montanos. postea uero cum agri diuiderentur | |
| et assignarentur, decimani quidem uocabulum permansit, | |
| ut hi qui orientem occidentemque intuentur decimani | |
| dicerentur: hi uero qui meridianum et septentrionem, | |
| quoniam cardinem mundi tenerent, cardines sunt ap- | 20 |
| pellati. | |
| Et omnes limites dirimunt agros centuriasque de- | |
| signant. qui, ut supra diximus, in agris diuisis et as- | |
| signatis semper peruii esse debebunt et itineribus et | |
| mensuris agendis. | 25 |
| Centuriis, quarum mentionem nunc facimus, uocabu- | |
| lum datum est ex eo, <quod> cum antiqui [Romanorum] | |
| agrum ex hoste captum uictori populo per bina iugera | 118.1 |
| partiti sunt, centenis hominibus ducentena iugera de- | |
| derunt: et ex hoc facto centuria iuste appellata est. | |
| Ergo in quaestoriis agris adhuc in regionibus quibus- | |
| dam manentibus lapidibus, quibus limites inueniri pos- | 5 |
| sunt, aliqua uestigia reseruant<ur>. sed, ut supra diximus, | |
| emendo uendendoque aliquas particulas ita confuderunt | |
| possessores, ut ad occupatoriorum condicionem recide- | |
| rint. tamen, ut supra diximus, in aliquibus et lapides et | |
| rigores aliqui inueniuntur et fines praestant. | 10 |
| DE DIVISIS ET ASSIGNATIS | |
| Diuisi et assignati agri <non> unius sunt condicionis. | 12 |
| nam et diuiduntur sine assignatione et redduntur sine | |
| diuisione. diuiduntur ergo agri limitibus institutis per | |
| centurias, assignantur uiritim nominibus. | 15 |
| Ergo agrorum diuisorum, qui institutis limitibus di- | |
| uisi sunt, formae uarias appellationes accipiunt. quidam | |
| <in> arbore<i>s tabulis, alii in aenis, alii in membr<a- | |
| n>is scripserunt. et quamuis una res sit forma, alii di- | |
| cunt perticam, alii centuriationem, alii metationem, alii | 20 |
| limitationem, alii cancellationem, alii typon, quod, ut | |
| supra diximus, una res est, forma. quidam formas, quo- | |
| rum mentio habita est, in aere scalpserunt, id est in | |
| aereis tabulis scripserunt. hi tamen quidquid instituerunt | |
| curandum erit ut fide aestimetur, nequis uoluntario finem | 25 |
| proferat <aut> illa tantum fides uideatur, quae aereis | |
| tabulis manifestata est. quod si quis contra dicat, sanc- | |
| tuarium Caesaris respici solet. omnium enim agrorum | 119.1 |
| et diuisorum et assignatorum formas, sed et diuisionum | |
| et <assignationum> commentarios, et principatus in sanc- | |
| tuario habet. qualescumque enim formae fuerint, si am- | |
| bigatur de earum fide, ad sanctuarium principis reuer- | 5 |
| tendum erit. | |
| Causam autem diuidendorum agrorum bella fecerunt. | |
| captus enim ager ex hoste uictori militi ueteranoque | |
| [est] assignatus hostibus pulsis aequalis in modo mani- | |
| puli datus est. nec tamen omnibus personis uictis ablati | 10 |
| sunt agri; nam quorundam dignitas aut gratia aut ami- | |
| citia uictorem ducem mouit, ut ei<s> concederet agros | |
| suos. itaque limitibus actis cum centuriae eximerentur, | |
| eorum, quorum nomina continent, agri notabantur, quan- | |
| tum in quaque centuria haberent. inscriptiones itaque | 15 |
| in centuriis sunt tales: DEXTRA aut SINISTRA DECI- | |
| MANVM TOTVM, VLTRA CITRA[q]ue CARDINEM TOTVM | |
| ASSIGNATVM ILLI TANTVM; inde suscriptum est nomen, | |
| cui concessum est, inscriptione tali, REDDITVM ILLI TAN- | |
| TVM. praeterea scriptum est et REDDITVM ET COMMV- | 20 |
| TATVM PRO SVO. quod ideo fit, quoniam particulas | |
| quasdam agrorum in diuersis locis habentes duo, quibus | |
| agri reddebantur, ut continuam possessionem haberent, | |
| modum pro modo secundum bonitatem taxabant; et in | |
| locum eius, quod in diuerso erat, maiorem partem accepit | 25 |
| itaque, sicut supra diximus, qui hanc inscriptionem accepit, | |
| id est REDDITVM COMMVTATVM PRO SVO. | |
| Inscriptiones ergo diligenti cura intuendae erunt, ut | |
| sciamus quantum dati assignati si[n]t, quantum redditi, | |
| et quantum commutati, qua computatione facta quanto | 120.1 |
| minus fuerit, quam centuriae modus esse debet, sub- | |
| seciuum uocatur. subseciuorum uero genera sunt duo. | |
| unum est quod a subsecante linea mensura<e> quadra- | |
| tum excedet. alterum est autem quod subsecante assigna- | 5 |
| tiones linea[e] etiam in mediis centuriis relinquetur. | |
| euenit hoc autem ideo, quoniam militi ueteranoque cul- | |
| tura assignatur: si quid e<ni>m amari et incerti soli est, | |
| id assignatione non datur. | |
| Inscriptiones in centuriis frequenter inuenimus tales, | 10 |
| DATVM ASSIGNATVM singulis personis certum modum, | |
| aliquando uero compluribus unum modum. de qua re | |
| diligenter inquirendum erit, utrum aequaliter modus ille | |
| pluribus ascriptus diui<di> deb<e>at, an aliquibus per- | |
| sonis et alicui plus debeatur. non enim omnibus aequa- | 15 |
| liter datus, sed et secundum <gradum> militiae et modus | |
| est datus. manipulus ergo singulas acceptas accipient, | |
| aliqui gradus singulas et dimidias, aliqui binas. pluribus | |
| ergo, ut supra diximus, personis <in>aequaliter assigna- | |
| tur modus. sed nec singulis acceptis modi[s] per omnes | 20 |
| regiones aequalitas est; nam secundum bonitatem agro- | |
| rum computatione facta acceptas partiti sunt: melioris | |
| itaque agri minorem modum acceperunt. | |
| Ergo acceptiones in centuriis, ut coeperamus, expli- | |
| candae sunt. diximus enim DATVM ASSIGNATVM com- | 25 |
| pluribus aliquando unum modum adscribi; sed et RED- | |
| DITVM SVVM aliquando pluribus personis unus mo- | |
| dus adscribitur. quae an aliquando aliter partiri de- | |
| beant, inde colligere poterimus, ut respiciamus profes- | 121.1 |
| siones: si enim quibus agri sui reddantur, iussi pro- | |
| fessi sunt, quantum modum quoque loco possiderent. | |
| praeterea inuenimus suscriptiones tales, <ut> DATVM | |
| ASSIGNATVM adscriptum sit, subiectum REDDITVM SVVM | 5 |
| uni aut duobus pluribus[q]ue personis, e[s]t modus nullus | |
| adscriptus; quod, <ut> nostra fert opinio, quod datum | |
| assignatum, computatum sit: reliquum quidquid erit ex | |
| centuria, eius eorumue erit, quorum nomina sine modo | |
| inueniuntur. aliquando integras plenasque centurias binas | 10 |
| pluresue continuas uni nomini redditas inuenimus; ex | |
| quo intellegitur REDDITVM SVVM, LATI FVNDI: <hi> per | |
| continuationem seruantur centuriis. | |
| Inscribuntur quaedam EXCEPTA, quae aut sibi reser- | |
| uauit auctor diuisionis et assignationis, aut alii concessit. | 15 |
| inscribuntur et COMPASCVA; quod est genus quasi sub- | |
| seciuorum siue loca, quae proximi quique uicini, id est | |
| qui ea contingunt, pascua * * * illud uero * * * auctores | |
| diuisionis assignationisque leges quasdam colonis de- | |
| scribunt, ut qui agri delubris sepulchrisue publicisque | 20 |
| solis, itinera uiae actus ambitus ductusque aquarum, quae | |
| publicis utilitatibus seruierint ad id usque tempus, quo | |
| agri diuisiones fierent, in eadem condicione essent, qua | |
| ante fuerant, nec quicquam utilitatibus publicis deroga- | |
| uerunt. | 25 |
| In quibusdam regionibus fluminum modus assignationi | |
| cessit, in quibusdam uero tamquam subseciuus relictus | 122.1 |
| est, aliis autem exceptus inscriptumque FLVMINI ILLI | |
| TANTVM. ut in Pisaurensi comperimus DATVM ASSIGNA- | |
| TVMQVE ut VETERANO, deinde REDDITVM SVVM VETERI | |
| POSSESSORI, FLVMINI PISAVRO TANTVM, IN QVO AL- | 5 |
| VEVS; deinceps et ultra ripas utrimque aliquando ad- | |
| scriptum modum per omnes centurias, per quas id flu- | |
| men decurret. quod factum auctor diuisionis assignatio- | |
| nisque iustissime prospexit: subitis enim uiolentisque | |
| imbribus excedens ripas defluet, quo<a>d etiam ultra | 10 |
| modum sibi adscriptum egrediatur uicinorumque uexet | |
| terras. cum ergo possessores hoc incommodum patiantur | |
| adsiduitate tempestatum, contentoque flumine alueo ri- | |
| pisque suis aequum uideatur iniuriam passos subsequi | |
| terras usque ad alueum fluminis, has tamen terras Pi- | 15 |
| saurenses publice uendiderunt, quas credendum est proxi- | |
| mos quosque contingentes eas emisse uicinos. | |
| Limitum quoque modus in quibusdam regionibus per | |
| amplum spatium exceptus est, in quibusdam uero modo | |
| assignationis cessit. ergo centuriae limitibus clausae, qui | 20 |
| a limit<ation>ibus excipiuntur: a[d] praescripta lege lati- | |
| tudine <enim> actae incipiant mensurae oportet [et] cen- | |
| turiarum; in his quibus non excipiuntur [ad praescripta | |
| lege latitudinis], ab linea mensurali per limitem omnis | |
| modus in mensuram centuriae cadit. qui tamen, ut supra | 25 |
| diximus, semper [in] itineribus <et> mensuris agendis per- | |
| uii oportet ut sint. spatium autem, intra quod sors solum | |
| uersari debeat, quasi dignationes dat: decimano uero et | |
| cardini maximis maximus latitudinis modus praescribi | 123.1 |
| debet, deinde quintam quamque centuriam includenti per | |
| decimanos cardinesque; <qui> cum uiginti et quinque cen- | |
| turias includant, saltus appellatur. quibusdam regionibus, | |
| cum in ipsis incidant uillis, portas domini uillarum fa- | 5 |
| ciunt ianuasque inponunt et seruos huic negotio ad trans- | |
| mittendum populum applicant, quoniam utilissimum iter | |
| populo seruari debeat. datur autem uia a possessoribus, | |
| ut limites occurrent; hac tamen condicione, ut si <u>il- | |
| lae in limitibus positae sint, id est limites in quibus in- | 10 |
| cidunt, <red>dant per agros suos iter populo, dum non | |
| deterius quam per <u>illas transeant. sed quaedam ita | |
| positae sunt, ut quantumcumque de limite deflectere ue- | |
| lint, incommodum iter patiantur: ita necessario per ipsas | |
| transeunt uillas. limitem autem non puto quemquam | 15 |
| occupare debere colendo, ut per agrum iter reddere mal- | |
| let: alioquin deflexus illi, qui de limite detorquentur, | |
| multo maiorem occupant modum. | |
| Centuriae autem non per omnes regiones ducenta iu- | |
| gera obtinent: in quibusdam ducentena dena inuenimus, | 20 |
| in quibusdam ducentena quadragena. ita diligenti cura | |
| et haec erunt respicienda, quoniam et limitum non aequale | |
| spatium inter lapides sit oportet, si amplius quam du- | |
| centena iugera centuriae habent. ut puta si habet cen- | |
| turia iugera CCXL, si<n>t oportet per decimanum aut | 25 |
| cardinem ab lapide ad lapidem actus XXIIII, et per al- | |
| terum limitem actus XX: [aut] tot enim actus, quorum | |
| numeros per decimanum ac per cardinem datos inter | |
| se multiplica<n>t[os], facient CCCCLXXX. itaque dili- | |
| genter id scrutandum, quanta per decimanum et quanta | 124.1 |
| per cardinem spatia inter lapides obseruari debeant. | |
| comperimus in quibusdam perticis cum centuria<e> du- | |
| centa iugera haberent, non uiginti actus aequaliter per | |
| limites inter lapides datos: in Beneuentano actus uiginti | 5 |
| quinque per decimanos, et actus sedecim per cardines; | |
| qua mensura iugera ducenta quidem includuntur, cen- | |
| turiae quadratae non exprimuntur. | |
| Illud praeterea comperimus, deficiente numero mili- | |
| tum ueteranorum agro qui territorio eius loci continetur, | 10 |
| in quo ueterani milites deducebantur, sumptos agros ex | |
| uicinis territoriis diuisisse et assignasse; horum etiam | |
| agrorum, qui ex uicinis populis sumpti sunt, proprias | |
| factas esse formas. id est suis limitibus quaeque regio | |
| diuisa est, et non ab uno puncto omnes limites [f]acti | 15 |
| sunt, sed, ut supra dictum est, sua<m> quaeque regio | |
| formam habet. quae singulae praefecturae appellantur | |
| ideo, quoniam singularum regionum diuisioni alios prae- | |
| fe<ce>runt, uel ex eo quod in diuersis regionibus ma- | |
| gistratus coloniarum iuris dictionem mittere soliti sunt. | 20 |
| ac tamen omnes quarum coloniarum ciues acceperunt, | |
| eius perticae appellabuntur: ergo praefectura illa dici- | |
| tur, cuius territorio ager sumptus fuerit, pertica illa | |
| tamquam colonia, ubi ciuis deductus fuerit. nec tamen | |
| semper uniuersa territoria, quotiens ager coloniae de- | 25 |
| fecit, uicinis auferuntur, sed solum quod assignare necesse | |
| fuit; quod ipsum legis praescriptio declarat. aliquando | 125.1 |
| uero in limitat<ionib>us <si> ager etiam ex uicinis terri- | |
| toriis sumptus non suffecisset, et auctor diuisionis as- | |
| signationisque quosdam ciues coloni<i>s dare uelit <et> | |
| agros eis assignare, uoluntate<m> sua<m> edicit com- | 5 |
| mentariis aut in formis extra limitationem, MONTE ILLO, | |
| PAGO ILLO, ILLI IVGERA TOT, aut ILLI AGRVM ILLVM, | |
| QVI FVIT ILLIVS. hoc ergo genus fuit assignationis sine | |
| diuisione; quoniam, ut supra dictum est, agri diuiduntur | |
| limitibus structis per centurias, assignantur uiritim no- | 10 |
| minibus. sunt uero diuisi nec assignati, ut etiam in ali- | |
| quibus regionibus comperimus, quibus, ut supra diximus, | |
| redditi sunt agri: iussi professi sunt quantum quoque | |
| loco possiderent. aliquibus uero ita contigit, ut iussi | |
| aestimatione facta profiterentur; quibus secundum aesti- | 15 |
| mationem pecunia data est, pulsique agris suis sunt, | |
| ueteranusque uictor eo deductus est. | |
| Illud uero quod saepe respicimus, quod similitudines | |
| culturarum comparemus, potest quidem fieri ut similis | |
| conuenientisque culturae etsi <sit> una facies, plures | 20 |
| tamen domini. nam cum pulsi essent populi †potestati- | |
| que locupletiorum fuissent lati fundi, qui unius ager | |
| fuisse[n]t, pluribus personis hic diuisus et assignatus est. | |
| ita quamuis ille habuerit culturae faciem, quem plures | |
| domini acceperunt, erit quidem inter plures similis fa- | 25 |
| cies; tamen quisque suum secundum acceptas habere | |
| debebit. item contrario euenit, ut quod pluribus assigna- | |
| tum est ad unum perueniat dominum, et quam<uis> dis- | 126.1 |
| similes sint culturae, ut etiam finitiones appareant quae | |
| erant inter eos, id est quibus assignati erant agri, tamen | |
| [quoniam], ut saepe inuenimus, uni foco territoria com- | |
| pluri[m]um acceptarum adtribuantur. nihil ergo nocere | 5 |
| debebunt uarietates et dissimilitudines culturarum; ex | |
| quibus, ut nostra fert opinio, nascuntur saepe contro- | |
| uersiae: et aes respicitur, id est quas quique acceptas | |
| defendant, quibusque personis redditum aut commutatum | |
| sit pro suo. | 10 |
| Saepe etiam unius eiusdemque nominis duo domini | |
| acceptam sibi defendunt. quae res quamuis sit confusa, | |
| tamen modus minor in possessione maiorem modum se- | |
| quitur. aliquando autem monumenta eorum, quibus as- | |
| signati sunt agri, aut uocabula uillarum agrorumque | 15 |
| quamuis iusta uidentur, tamen, ut supra et saepe com- | |
| memorauimus, potuerunt aliquando aliqui aliquem nume- | |
| rum, id est aliquantas particulas, remisisse aut uendidisse. | |
| Euenit aliquando, ut in Nolano comperimus, idem, | |
| quom diuisio non ab uno puncto concessit, sed ex di- | 20 |
| uersis limitibus, qui oblique inter se concurrunt. ergo | |
| uidendum est qua significantia linearum regio dinosci | |
| possit, ut intellegi possit DEXTRA aut SINISTRA DECI- | |
| MANVM DEXTERIOREM aut DEXTRA aut SINISTRA DECI- | |
| MANVM SINISTERIOREM. | 25 |
| Praeterea dicitur et 'aes miscellum'. ita eueni[un]t | |
| ut qui a diuo Iulio deducti erant, temporibus Augusti | |
| militiam repetissent; consumptisque bellis uictores terras | |
| suas repetierunt; in locum tamen defunctorum alii agros | |
| acceperunt. ex quo fit ut his centuriis inueniantur et | 30 |
| eorum nomina, qui deducti erant, et eorum, qui postea | |
| in locum successerunt. quod tamen hac suspicione nos | 127.1 |
| inuenimus sic <esse>. cum data assignata nos compu- | |
| taremus et excederent centuriae modum, reuersi ad ori- | |
| ginem primam assignationis inuenimus postea adiecta | |
| esse nomina in hac condicione, qua supra opinati sumus. | 5 |
| Subseciuorum mentio repetenda est. auctores enim | |
| diuisionis assignationisque aliquando subseciua re<bu>s | |
| publicis coloniarum concesserunt: aliquando in condi- | |
| cione illorum remanserunt. quae quidam, id est coloni, | |
| sibi donata uendiderunt, aliqui uectigalibus proximis | 10 |
| quibusque adscripserunt, alii per singula lustra locare | |
| soliti per mancipes reditus percipiunt, alii in plures an- | |
| nos. quae ex monumentis publicis cognosci possunt. | |
| Collegia sacerdotum itemque uirgines habent agros | |
| et territoria quaedam etiam determinata et quaedam ali- | 15 |
| quibus sacris dedicata, in eis etiam lucos, in quibusdam | |
| etiam aedes templaque. quos agros quasue territoriorum | |
| formas aliquotiens comperimus extremis finibus con- | |
| prehensas sine ulla mensurali linea, modum tamen in- | |
| esse scriptum. | 20 |
| Praeterea cum ex aliis territoriis ager sumptus est, | |
| et subseciua et uacuae centuriae, quae in assignationem | |
| non ceciderant, redditae sunt eis, ex quorum territorio | |
| agri sumpti erant. quae et ipsi aut uendiderunt aut uecti- | |
| galibus subiecta habuerunt; sicut et aliarum rerum publi- | 25 |
| carum comperimus, ut supra commemorauimus. non | |
| enim omnis ager centuriatus in assignationem cecidit, | |
| sed et multa uacua relicta sunt. quorum ea condicio est | |
| quae subseciuorum. de quibus Domitianus finem statuit, | 128.1 |
| id est possessoribus ea concessit. | |
| Subseciuorum diximus hanc condicionem esse factam, | |
| quod siluae et loca aspera in assignationem non uene- | |
| runt. comperimus uero in aliquibus regionibus et pascua | 5 |
| et siluas assignatas esse, adscriptumque in formis ita, | |
| ILLE [ET ILLE TOT] SILVAS ET PASCVA, IVGERA TOT. | |
| Territoria inter ciuitates, id est inter municipia et | |
| colonias et praefecturas, alia fluminibus finiuntur, alia | |
| summis montium iugis ac diuergiis aquarum, alia etiam | 10 |
| lapidibus positis praesignibus, qui a priuatorum termi- | |
| norum forma differunt; alia[e] etiam inter binas colonias | |
| limitibus perpetuis diriguntur. de quibus, id est terri- | |
| toriis, si quando quaestio mouetur, respiciuntur leges | |
| ciui<tati>bus datae, id est coloniis municipiisque et prae- | 15 |
| fecturis. nam inuenimus saepe in publicis instrumentis | |
| significanter descripta territoria: uocabulis enim aliquo- | |
| rum locorum comprehensis incipiunt ambire territoria. | |
| Illud uero quod compertum est, pluribus municipiis | |
| ita fines datos, ut cum pulsi essent populi, et deduce- | 20 |
| rentur coloni[ae] in unam aliquam electam ciuitatem, | |
| multis, ut supra et saepe commemorauimus, erepta sunt | |
| territoria, et diuisi sunt complurium municipiorum agri, | |
| et una limitatione comprehensa sunt: facta est pertica | |
| omnis, id est omnium territoriorum, coloniae eius in | 25 |
| quae coloni[a] deducti sunt. ergo fit ut plura territoria | |
| confusa unam faciem limitationis accipiant. aliquibus | |
| uero auctores diuisionis reliquerunt aliquid agri, id est | |
| quibus abstulerunt, quatenus haberent iuris dictionem: | |
| aliquos intra muros cohibuerunt. itaque, ut frequenter | 30 |
| iam nimis diximus, leges datae coloniis municipiisque | |
| intuendae erunt, nam et compluribus locis certos dede- | 129.1 |
| runt fines, intra quos iuris dictionem habere deberent. | |
| cum non potuerit uniuersus ager in assignationem ca- | |
| dere propter aut asperitatem locorum aut praerupta | |
| montium, quamuis excederent fines lege datos, tamen, | 5 |
| quoniam uacabant, concessi sunt his quorum finibus | |
| sumpti erant, nec tamen iuris dictio concessa est. saepe | |
| etiam r. p. ager donatus est. si quando tamen, ut supra | |
| diximus, quaestio de his moueatur, leges coloniarum ac | |
| municipiorum respiciendae erunt. | 10 |
| Sed et pagi saepe significanter finiuntur: de quibus | |
| non puto quaestionem futuram, quorum territoriorum | |
| ipsi pagi sint, sed quatenus territoria. quod tamen in- | |
| tellegi potest uel ex hoc, magistri pagorum quod pagos | |
| lustrare soliti sunt, uti trahamus quatenus lustrarent. | 15 |
| si uero de ipsis pagis quaestionem quis moueat, amplae | |
| rei negotium mouebitur. respiciendum tamen, ut saepe | |
| diximus, <a> quibus ex utrimque locantur. nam et quo- | |
| tiens militi praetereunti aliiue cui comitatui annona | |
| publica praestanda est, si ligna aut stramenta depor- | 20 |
| tanda, quaerendum quae ciuitates quibus pagis huius | |
| modi munera praebere solitae sint. praeterea et regiones | |
| solent etiam diuersa sacra facere: ita uidendum erit, | |
| qualiter pagi[s] sacra faciant. | |
| Gracchanorum et Syllanorum limitationum mentio | 25 |
| habenda est. in quibusdam etiam regionibus, ut opi- | |
| namur, isdem lapidibus limitibusque manentibus post | |
| assignationes posteriores, duces facti sunt. quibusdam | |
| autem, limitibus institutis, alii lapides sunt positi, etiam | |
| eis manentibus, quos Gracchani aut Syllani posuerunt. | 130.1 |
| de qua re diligenter intuendum erit, ut eos lapides eos- | |
| que limites comprehendamus, qui postremo per auctores | |
| diuisionis positi sunt. | |
| Praeterea cum auctores assignationis diuisionisque, | 5 |
| non sufficientibus agris coloniarum, quos ex uicinis | |
| territoriis sumpsissent, et assignauerunt quidem futuris | |
| ciuibus coloniarum, sed iuris dictio eis agris, qui as- | |
| signati sunt, penes eos remansit, ex quorum territorio | |
| sumpti erant. quod ipsud diligenter intuendum erit et | 10 |
| leges respiciendae. |