| LIBER IIII | |
| C. CALIGVLA | |
| Germanicus, C. Caesaris pater, Drusi et minoris | Cal.1.1.1 |
| Antoniae filius, a Tiberio patruo adoptatus, quaesturam | |
| quinquennio ante quam per leges liceret et post eam | |
| consulatum statim gessit, missusque ad exercitum in | |
| Germaniam, excessu Augusti nuntiato, legiones uni- | 5 |
| uersas imperatorem Tiberium pertinacissime recusantis | |
| et sibi summam rei p. deferentis incertum pietate an | |
| constantia maiore compescuit atque hoste mox deuicto | |
| triumphauit. consul deinde iterum creatus ac prius | 2.1 |
| quam honorem iniret ad componendum Orientis statum | |
| expulsus, cum Armeniae regem deuicisset, Cappado- | |
| ciam in prouinciae formam redegisset, annum agens | |
| aetatis quartum et tricensimum diuturno morbo An- | 5 |
| tiochiae obiit, non sine ueneni suspicione. nam praeter | |
| liuores, qui toto corpore erant, et spumas, quae per | |
| os fluebant, cremati quoque cor inter ossa incorruptum | |
| repertum est, cuius ea natura existimatur, ut tinctum | |
| ueneno igne confici nequeat. obiit autem, ut opinio | 2.1.1 |
| fuit, fraude Tiberi, ministerio et opera Cn. Pisonis, qui | |
| sub idem tempus Syriae praepositus, nec dissimulans | |
| offendendum sibi aut patrem aut filium, quasi plane | |
| ita necesse esset, etiam aegrum Germanicum grauissi- | 5 |
| mis uerborum ac rerum acerbitatibus nullo adhibito | |
| modo adfecit; propter quae, ut Romam rediit, paene | |
| discerptus a populo, a senatu capitis damnatus est. | |
| omnes Germanico corporis animique uirtutes, et quantas | 3.1.1 |
| nemini cuiquam, contigisse satis constat: formam et | |
| fortitudinem egregiam, ingenium in utroque eloquen- | |
| tiae doctrinaeque genere praecellens, beniuolentiam sin- | |
| gularem conciliandaeque hominum gratiae ac prome- | 5 |
| rendi amoris mirum et efficax studium. formae minus | |
| congruebat gracilitas crurum, sed ea quoque paulatim | |
| repleta assidua equi uectatione post cibum. hostem | |
| comminus saepe percussit. orauit causas etiam trium- | 2.1 |
| phalis; atque inter cetera studiorum monimenta reli- | |
| quit et comoedias Graecas. domi forisque ciuilis, | |
| libera ac foederata oppida sine lictoribus adibat. sicubi | |
| clarorum uirorum sepulcra cognosceret, inferias Mani- | 5 |
| bus dabat. caesorum clade Variana ueteres ac di- | |
| spersas reliquias uno tumulo humaturus, colligere sua | |
| manu et comportare primus adgressus est. obtrecta- | 3.1 |
| toribus etiam, qualescumque et quantacumque de causa | |
| nanctus esset, lenis adeo et innoxius, ut Pisoni de- | |
| creta sua rescindenti, clientelas di[u]uexanti non prius | |
| suscensere in animum induxerit, quam ueneficiis quo- | 5 |
| que et deuotionibus impugnari se comperisset; ac ne | |
| tunc quidem ultra progressus, quam ut amicitiam ei | |
| more maiorum renuntiaret mandaretque domesticis ul- | |
| tionem, si quid sibi accideret. quarum uirtutum fruc- | 4.1.1 |
| tum uberrimum tulit, sic probatus et dilectus a suis, | |
| ut Augustus—omitto enim necessitudines reliquas— | |
| diu cunctatus an sibi successorem destinaret, adoptan- | |
| dum Tiberio dederit; sic uulgo fauorabilis, ut plurimi | 5 |
| tradant, quotiens aliquo adueniret uel sicunde disce- | |
| deret, prae turba occurrentium prosequentiumue non- | |
| numquam eum discrimen uitae adisse, e Germania uero | |
| post compressam seditionem reuertenti praetorianas | |
| cohortes uniuersas prodisse obuiam, quamuis pronun- | 10 |
| tiatum esset, ut duae tantum modo exirent, populi | |
| autem Romani sexum, aetatem, ordinem omnem usque | |
| ad uicesimum lapidem effudisse se. tamen longe maiora | 5.1.1 |
| et firmiora de eo iudicia in morte ac post mortem | |
| extiterunt. quo defunctus est die, lapidata sunt templa, | |
| subuersae deum arae, Lares a quibusdam familiares | |
| in publicum abiecti, partus coniugum expositi. quin | 5 |
| et barbaros ferunt, quibus intestinum quibusque aduer- | |
| sus nos bellum esset, uelut in domestico communique | |
| maerore consensisse ad indutias; regulos quosdam bar- | |
| bam posuisse et uxorum capita rasisse ad indicium | |
| maximi luctus; regum etiam regem et exercitatione | 10 |
| uenandi et conuictu megistanum abstinuisse, quod apud | |
| Parthos iusti<ti> instar est. Romae quidem, cum ad | 6.1.1 |
| primam famam ualitudinis attonita et maesta ciuitas | |
| sequentis nuntios opperiretur, et repente iam uesperi | |
| incertis auctoribus conualuisse tandem percrebruisset, | |
| passim cum luminibus et uictimis in Capitolium con- | 5 |
| cursum est ac paene reuolsae templi fores, ne quid | |
| gestientis uota reddere moraretur, expergefactus e | |
| somno Tiberius gratulantium uocibus atque undique | |
| concinentium: | |
| salua Roma, salua patria, saluus est Germanicus. | 10 |
| et ut demum fato functum palam factum est, non sola- | 2.1 |
| ciis ullis, non edictis inhiberi luctus publicus potuit | |
| durauitque etiam per festos Decembris mensis dies. | |
| auxit gloriam desideriumque defuncti et atrocitas in- | |
| sequentium temporum, cunctis nec temere opinantibus | 5 |
| reuerentia eius ac metu repressam Tiberi saeuitiam, | |
| quae mox eruperit. habuit in matrimonio Agrippi- | 7.1.1 |
| nam, M. Agrippae et Iuliae filiam, et ex ea nouem | |
| liberos tulit: quorum duo infantes adhuc rapti, unus | |
| iam puerascens insigni festiuitate, cuius effigiem habitu | |
| Cupidinis in aede Capitolinae Veneris Liuia dedicauit, | 5 |
| Augustus in cubiculo suo positam, quotiensque in- | |
| troiret, exosculabatur; ceteri superstites patri fuerunt, | |
| tres sexus feminini, Agrippina Drusilla Liuilla, con- | |
| tinuo triennio natae; totidem mares, Nero et Drusus | |
| et C. Caesar. Neronem et Drusum senatus Tiberio | 10 |
| criminante hostes iudicauit. |