| Caligulae cognomen castrensi ioco traxit, quia mani- | Cal.9.1.1 |
| pulario habitu inter milites educabatur. apud quos | |
| quantum praeterea per hanc nutrimentorum consuetu- | |
| dinem amore et gratia ualuerit, maxime cognitum est, | |
| cum post excessum Augusti tumultuantis et in furorem | 5 |
| usque praecipites solus haud dubie ex conspectu suo | |
| flexit. non enim prius destiterunt, quam ablegari eum | |
| ob seditionis periculum et in proximam ciuitatem de- | |
| mandari animaduertissent; tunc demum ad paenitentiam | |
| uersi reprenso ac retento uehiculo inuidiam quae sibi | 10 |
| fieret deprecati sunt. comitatus est patrem et Syriaca | 10.1.1 |
| expeditione. unde reuersus primum in matris, deinde | |
| ea relegata in Liuiae Augustae proauiae suae con- | |
| tubernio mansit; quam defunctam praetextatus etiam | |
| tunc pro rostris laudauit. transitque ad Antoniam | 5 |
| auiam et undeuicensimo aetatis anno accitus Capreas | |
| a Tiberio uno atque eodem die togam sumpsit bar- | |
| bamque posuit, sine ullo honore qualis contigerat tiro- | |
| cinio fratrum eius. hic omnibus insidiis temptatus | 2.1 |
| elic<i>entium cogentiumque se ad querelas nullam um- | |
| quam occasionem dedit, perinde obliterato suorum casu | |
| ac si nihil cuiquam accidisset, quae uero ipse pateretur | |
| incredibili dissimulatione transmittens tantique in auum | 5 |
| et qui iuxta erant obsequii, ut non immerito sit dictum | |
| nec seruum meliorem ullum nec deteriorem do- | |
| minum fuisse. naturam tamen saeuam atque probro- | 11.1.1 |
| sam ne tunc quidem inhibere poterat, quin et animad- | |
| uersionibus poenisque ad supplicium datorum cupi- | |
| dissime interesset et ganeas atque adulteria capilla- | |
| mento celatus et ueste longa noctibus obiret ac scaenicas | 5 |
| saltandi canendique artes studiosissime appeteret, fa- | |
| cile id sane Tiberio patiente, si per has mansuefieri | |
| posset ferum eius ingenium. quod sagacissimus senex | |
| ita prorsus perspexerat, ut aliquotiens praedicaret | |
| exitio suo omniumque Gaium uiuere et se na- | 10 |
| tricem [serpentis id genus] p(opulo) R(omano), | |
| Phaethontem orbi terrarum educare. |