| Nullum adeo necessitudinis genus est, quod non | Nero.35.4.1 |
| scelere perculerit. Antoniam Claudi filiam, recusantem | |
| post Poppaeae mortem nuptias suas, quasi molitricem | |
| nouarum rerum interemit; similiter [inter] ceteros aut | |
| affinitate aliqua sibi aut propinquitate coniunctos; in | 5 |
| quibus Aulum Plautium iuuenem, quem cum ante | |
| mortem per uim conspurcasset: 'eat nunc,' inquit, | |
| 'mater mea et successorem meum osculetur,' iac- | |
| tans dilectum ab ea et ad spem imperii impulsum. | |
| priuignum Rufrium Crispinum Poppaea natum, impube- | 5.1 |
| rem adhuc, quia ferebatur ducatus et imperia ludere, | |
| mergendum mari, dum piscaretur, seruis ipsius deman- | |
| dauit. Tuscum nutricis filium relegauit, quod in pro- | |
| curatione Aegypti balineis in aduentum suum extructis | 5 |
| lauisset. Senecam praeceptorem ad necem compulit, | |
| quamuis saepe commeatum petenti bonisque cedenti | |
| persancte iurasset suspectum se frustra periturumque | |
| potius quam nociturum ei. Burro praefecto remedium | |
| ad fauces pollicitus toxicum misit. libertos diuites et | 10 |
| senes, olim adoptionis mox dominationis suae fautores | |
| atque rectores, ueneno partim cibis partim potionibus | |
| indito intercepit. | |
| Nec minore saeuitia foris et in exteros grassatus | 36.1.1 |
| est. stella crinita, quae summis potestatibus exitium | |
| portendere uulgo putatur, per continuas noctes oriri | |
| coeperat. anxius ea re, ut ex Balbillo astrologo didicit, | |
| solere reges talia ostenta caede aliqua illustri expiare | 5 |
| atque a semet in capita procerum depellere, nobi- | |
| lissimo cuique exitium destinauit; enimuero multo | |
| magis et quasi per iustam causam duabus coniura- | |
| tionibus prouulgatis, quarum prior maiorque Pisoniana | |
| Romae, posterior Viniciana Beneuenti conflata atque | 10 |
| detecta est. coniurati e uinculis triplicium catenarum | 2.1 |
| dixere causam, cum quidam ultro crimen faterentur, | |
| nonnulli etiam imputarent, tamquam aliter illi non | |
| possent nisi morte succurrere dedecorato fla- | |
| gitiis omnibus. damnatorum liberi urbe pulsi enecti- | 5 |
| que ueneno aut fame; constat quosdam cum paeda- | |
| gogis et capsaris uno prandio pariter necatos, alios | |
| diurnum uictum prohibitos quaerere. |