| Ser. Galba imperator M. Valerio Messala Cn. Lentulo | Gal.4.1.1 |
| cons. natus est VIIII. Kal. Ian. in uilla colli superpo- | |
| sita prope Tarracinam sinistrorsus Fundos petentibus, | |
| adoptatusque a nouerca sua Liuia nomen et Ocellare | |
| cognomen assumpsit mutato praenomine; nam Lucium | 5 |
| mox pro Seruio usque ad tempus imperii usurpauit. con- | |
| stat Augustum puero adhuc, salutanti se inter aequales, | |
| apprehensa buccula dixisse: καὶ σὺ τέκνον τῆς ἀρχῆς | |
| ἡμῶν παρατρώξῃ. sed et Tiberius, cum comperisset | |
| imperaturum eum uerum in senecta: 'uiuat sane,' ait, | 10 |
| 'quando id ad nos nihil pertinet.' auo quoque eius | 2.1 |
| fulgur procuranti, cum exta de manibus aquila rapuisset | |
| et in frugiferam quercum contulisset, responsum est | |
| summum sed serum imperium portendi familiae; et ille | |
| irridens: 'sane,' inquit, 'cum mula pepererit.' nihil | 5 |
| aeque postea Galbam temptantem res nouas confir- | |
| mauit quam mulae partus, ceterisque ut obscaenum | |
| ostentum abhorrentibus, solus pro laetissimo accepit | |
| memor sacrificii dictique aui. | |
| Sumpta uirili toga somniauit Fortunam dicentem, | 3.1 |
| stare se ante fores defessam et nisi ocius reciperetur, | |
| cuicumque obuio praedae futuram. utque euigilauit, | |
| aperto atrio simulacrum aeneum deae cubitali maius | |
| iuxta limen inuenit idque gremio suo Tusculum, ubi | 5 |
| aestiuare consueuerat, auexit et in parte aedium conse- | |
| cratum menstruis deinceps supplicationibus et peruigilio | |
| anniuersario coluit. | |
| Quanquam autem nondum aetate constanti ueterem | 4.1 |
| ciuitatis exoletumque morem ac tantum in domo sua | |
| haerentem obstinatissime retinuit, ut liberti seruique | |
| bis die frequentes adessent ac mane saluere, uesperi | |
| ualere sibi singuli dicerent. inter liberales disciplinas | 5.1.1 |
| attendit et iuri. dedit et matrimonio operam; uerum | |
| amissa uxore Lepida duobusque ex ea filiis remansit | |
| in caelibatu neque sollicitari ulla condicione amplius | |
| potuit, ne Agrippinae quidem, <quae> uiduata morte | 5 |
| Domiti[i] maritum quoque adhuc necdum caelibem Gal- | |
| bam adeo omnibus sollicitauerat modis, ut in conuentu | |
| matronarum correpta iurgio atque etiam manu pulsata | |
| sit a matre Lepidae. |