| Pontificatum maximum ideo se professus accipere | Tit.9.1.1 |
| ut puras seruaret manus, fidem praestitit, nec auctor | |
| posthac cuiusquam necis nec conscius, quamuis inter- | |
| dum ulciscendi causa non deesset, sed periturum se | |
| potius quam perditurum adiurans. duos patricii | 5 |
| generis conuictos in adfectatione imperii nihil amplius | |
| quam ut desisterent monuit, docens principatum fato | |
| dari, si quid praeterea desiderarent promittens se | |
| tributurum. et confestim quidem ad alterius matrem | 2.1 |
| quae procul aberat, cursores suos misit, qui anxiae | |
| saluum filium nuntiarent, ceterum ipsos non solum fami- | |
| liari cenae adhibuit, sed et insequenti die gladiatorum | |
| spectaculo circa se ex industria conlocatis oblata sibi | 5 |
| ferramenta pugnantium inspicienda porrexit. dicitur | |
| etiam cognita utriusque genitura imminere ambobus | |
| periculum adfirmasse, uerum quandoque et ab | |
| alio, sicut euenit. | |
| Fratrem insidiari sibi non desinentem, sed paene ex | 3.1 |
| professo sollicitantem exercitus, meditantem fugam, ne- | |
| que occidere neque seponere ac ne in minore quidem | |
| honore habere sustinuit, sed, ut a primo imperii die, | |
| consortem successoremque testari perseuerauit, non- | 5 |
| numquam secreto precibus et lacrimis orans, ut tan- | |
| dem mutuo erga se animo uellet esse. inter haec | 10.1.1 |
| morte praeuentus est maiore hominum damno quam suo. | |
| Spectaculis absolutis, in quorum fine populo coram | |
| ubertim fleuerat, Sabinos petit aliquanto tristior, quod | |
| sacrificanti hostia aufugerat quodque tempestate serena | 5 |
| tonuerat. deinde ad primam statim mansionem febrim | |
| nanctus, cum inde lectica transferretur, suspexisse dici- | |
| tur dimotis pallulis caelum, multumque conquestus | |
| eripi sibi uitam immerenti; neque enim extare | |
| ullum suum factum paenitendum excepto dum | 10 |
| taxat uno. id quale fuerit, neque ipse tunc prodidit | 2.1 |
| neque cuiquam facile succurrat. quidam opinantur | |
| consuetudinem recordatum, quam cum fratris uxore | |
| habuerit; sed nullam habuisse persancte Domitia iura- | |
| bat, haud negatura, si qua omnino fuisset, immo etiam | 5 |
| gloriatura, quod illi promptissimum erat in omnibus | |
| probris. |