| Erat autem non solum magnae, sed etiam callidae | Dom.11.1.1 |
| inopinataeque saeuitiae. a[u]ctorem summarum pridie | |
| quam cruci figeret in cubiculum uocauit, assidere in | |
| toro iuxta coegit, securum hilaremque dimisit, parti- | |
| bus etiam de cena dignatus est. Arrecinum Clementem | 5 |
| consularem, unum e familiaribus et emissariis suis, | |
| capitis condemnaturus in eadem uel etiam maiore | |
| gratia habuit, quoad nouissime simul gestanti, con- | |
| specto delatore eius: 'uis,' inquit, 'hunc nequissi- | |
| mum seruum cras audiamus?' | 10 |
| Et quo contemptius abuteretur patientia hominum, | 2.1 |
| numquam tristiorem sententiam sine praefatione cle- | |
| mentiae pronuntiauit, ut non aliud iam certius atrocis | |
| exitus signum esset quam principii lenitas. quosdam | |
| maiestatis reos in curiam induxerat, et cum praedi- | 5 |
| xisset experturum se illa die quam carus sena- | |
| tui esset, facile perfecerat ut etiam more maiorum | |
| puniendi condemnarentur; deinde atrocitate poenae | 3.1 |
| conterritus, ad leniendam inuidiam intercessit his uer- | |
| bis—neque enim ab re fuerit ipsa cognoscere—: | |
| 'permittite, patres conscripti, a pietate uestra | |
| impetrari, quod scio me difficulter impetra- | 5 |
| turum, ut damnatis liberum mortis arbitrium | |
| indulgeatis; nam et parcetis oculis uestris et | |
| intellegent me omnes senatui interfuisse.' | |
| Exhaustus operum ac munerum inpensis stipen- | 12.1.1 |
| dioque, quod adiecerat, temptauit quidem ad releuan- | |
| dos castrenses sumptus numerum militum deminuere; | |
| sed cum et obnoxium se barbaris per hoc animaduer- | |
| teret neque eo setius in explicandis oneribus haereret, | 5 |
| nihil pensi habuit quin praedaretur omni modo. bona | |
| uiuorum ac mortuorum usquequaque quolibet et accu- | |
| satore et crimine corripiebantur. satis erat obici quale- | |
| cumque factum dictum[q]ue aduersus maiestatem prin- | |
| cipis. confiscabantur alienissimae hereditates uel uno | 2.1 |
| existente, qui diceret audisse se ex defuncto, cum uiueret, | |
| heredem sibi Caesarem esse. praeter ceteros Iudaicus | |
| fiscus acerbissime actus est; ad quem deferebantur, qui | |
| uel[ut] inprofessi Iudaicam uiuerent uitam uel dissi- | 5 |
| mulata origine imposita genti tributa non pependissent. | |
| interfuisse me adulescentulum memini, cum a procu- | |
| ratore frequentissimoque consilio inspiceretur nonage- | |
| narius senex, an circumsectus esset. |