| ex Donati codicibus | |
| pvblivs terentivs afer, Karthagine natus, seruiit | 11.1 |
| Romae Terentio Lucano senatori, a quo ob ingenium et for- | |
| mam non institutus modo liberaliter, sed et mature manu | |
| missus est. quidam captum esse existimant: quod fieri nullo | |
| modo potuisse Fenestella docet, cum inter finem secundi | 5 |
| Punici belli et initium tertii et natus sit et mortuus. nec si | |
| a Numidis aut Gaetulis captus sit, ad dominum Romanum | |
| peruenire potuisse, nullo commercio inter Italicos et Afros | |
| nisi post deletam Karthaginem coepto. hic cum multis nobi- | |
| libus familiariter uixit, sed maxime cum Scipione Africano | 10 |
| et C. Laelio, quibus etiam corporis gratia conciliatus existi- | |
| matur. quod et ipsum Fenestella arguit, contendens utroque | |
| maiorem natu fuisse. quamuis et Nepos aequales omnes | |
| fuisse tradat et Porcius suspitionem de consuetudine per haec | |
| faciat: | 15 |
| Dum lasciuiam nobilium et laudes fucosas petit, | |
| Dum Africani uocem diuinam inhiat auidis auribus, | |
| Dum ad Philum se cenitare et Laelium pulchrum putat, | |
| Dum in Albanum crebro rapitur ob florem aetatis suae: | |
| Suis postlatis rebus ad summam inopiam redactus est. | 20 |
| Itaque ex conspectu omnium abit in Graeciam terram ultumam. | |
| Mortuos Stymphalist Arcadiae oppido. nil Publio | |
| Scipio profuit, nil illi Laelius, nil Furius, | |
| Tres per id tempus qui agitabant nobiles facillume. | |
| Eorum ille opera ne domum quidem habuit conducticiam, | 25 |
| Saltem ut esset, quo referret obitum domini seruolus. | |
| Scripsit comoedias sex. ex quibus primam Andriam cum | |
| aedilibus daret, iussus ante Caecilio recitare ad cenantem | |
| cum uenisset, dicitur initium quidem fabulae, quod erat | |
| contemptiore uestitu, in subsellio iuxta lectulum residens | 30 |
| legisse, post paucos uero uersus inuitatus ut accumberet ce- | |
| nasse una, dein cetera percucurrisse non sine magna Caecilii | |
| admiratione. et hanc autem et quinque reliquas aequaliter | |
| populo probauit: quamuis Volcatius in dinumeratione omnium | |
| ita scribat: | 35 |
| Simitur Hecura sexta exclusast fabula. | |
| Eunuchus quidem bis deinceps acta est meruitque pre- | |
| tium quantum nulla antea cuiusquam comoedia, octo milia | |
| nummum. propterea summa quoque titulo ascribitur. * * | |
| * * * | 40 |
| nam Adelphorum principium Varro etiam praefert principio | |
| Menandri. Non obscura fama est adiutum Terentium in | |
| scriptis a Laelio et Scipione: eamque ipse auxit, numquam | |
| nisi leuiter se tutari conatus, ut in prologo Adelphorum: | |
| Nam quod isti dicunt maleuoli, homines nobiles | 45 |
| Hunc adiutare assidueque una scribere, | |
| Quod illi maledictum uehemens esse existumant: | |
| Eam laudem hic ducit maxumam, quom illis placet | |
| Qui uobis uniuorsis et populo placent, | |
| Quorum opera in bello, in otio, in negotio | 50 |
| Suo quisque tempore usust sine superbia. | |
| uidetur autem leuius se defendisse, quia sciebat Laelio et | |
| Scipioni non ingratam esse hanc opinionem. quae tum magis | |
| et usque ad posteriora tempora ualuit. C. Memmius in ora- | |
| tione pro se 'P. Africanus' inquit 'a Terentio personam | 55 |
| mutuatus, quae domi luserat ipse, nomine illius in scaenam | |
| detulit'. Nepos auctore certo comperisse se ait C. Laelium | |
| quondam in Puteolano kalendis martiis admonitum ab uxore, | |
| temperius ut discumberet, petisse ab ea ne se interpellaret, | |
| seroque tandem ingressum triclinium dixisse non saepe in | 60 |
| scribendo magis sibi successisse: deinde rogatum ut scripta | |
| illa proferret, pronuntiasse uersus qui sunt in Heauton ti- | |
| morumeno: | |
| Satis pol proterue me Syri promissa huc induxerunt. | |
| Santra Terentium existimat, si modo in scribendo adiuto- | 65 |
| ribus indiguerit, non tam Scipione et Laelio uti potuisse, | |
| qui tunc adulescentuli fuerint, quam C. Sulpicio Gallo, ho- | |
| mine docto, quo consule [Megalens]ibus ludis initium fabu- | |
| larum dandarum fecerit, uel Q. Fabio Labeone et M. Po- | |
| pillio, consulari utroque ac poeta. ideo ipsum non iuuenes | 70 |
| designare qui se adiuuare dicantur, sed uiros quorum operam | |
| et in bello et in otio et in negotio populus sit expertus. | |
| Post editas comoedias, nondum quintum atque uicesimum | |
| ingressus annum, causa uitandae opinionis qua uidebatur | |
| aliena pro suis edere, seu percipiendi Graecorum instituta | 75 |
| moresque quos non perinde exprimeret in scriptis, egressus | |
| urbe est neque amplius rediit. de morte eius Volcatius sic | |
| tradit: | |
| Sed ut Afer populo sex dedit comoedias, | |
| Iter hinc in Asiam fecit. nauem autem ut semel | 80 |
| Conscendit, uisus numquam est: sic uita uacat. | |
| Q. Cosconius redeuntem e Graecia perisse in mari dicit | |
| cum fabulis conuersis a Menandro: ceteri mortuum esse in | |
| Arcadia siue Leucadiae tradunt, Cn. Cornelio Dolabella M. | |
| Fuluio Nobiliore consulibus, morbo implicatum ex dolore ac | 85 |
| taedio amissarum sarcinarum quas in naue praemiserat, ac | |
| simul fabularum quas nouas fecerat. fuisse dicitur mediocri | |
| statura, gracili corpore, colore fusco. reliquit filiam, quae | |
| post equiti Romano nupsit: item hortulos xx iugerum uia | |
| Appia ad Martis. quo magis miror Porcium scribere: 'Scipio | 90 |
| nihil ei profuit, nihil Laelius, nihil Furius: eorum ille opera | |
| ne domum quidem habuit conducticiam'. Hunc Afranius | |
| quidem omnibus comicis praefert, scribens in Compitalibus: | |
| Terenti non consimilem dicas quempiam. | |
| Volcatius autem non solum Naeuio et Plauto et Caecilio, | 95 |
| sed Licinio quoque et Atilio postponit. Cicero in Limone | |
| hactenus laudat: | |
| Tu quoque, qui solus lecto sermone, Terenti, | |
| Conuersum expressumque latina uoce Menandrum | |
| In medium nobis sedatis motibus effers, | 100 |
| Quiddam come loquens atque omnia dulcia miscens. | |
| item C. Caesar: | |
| Tu quoque, tu in summis, o dimidiate Menander, | |
| Poneris, et merito, puri sermonis amator. | |
| Lenibus atque utinam scriptis adiuncta foret uis, | 105 |
| Comica ut aequato uirtus polleret honore | |
| Cum Graecis, neue hac despectus parte iaceres. | |
| Vnum hoc maceror ac doleo tibi desse, Terenti. |