ex codicibus Lucaniis
  <m. annaevs lvcanvs Cordubensis> * * * prima ingenii 47.1
experimenta in Neronis laudibus dedit quinquennali certa-
mine, dein civile bellum quod a Pompeio et Caesare gestum
est recitauit * * * ut praefatione quadam aetatem et initia
sua cum Vergilio conparans ausus sit dicere: 5
    et quantum mihi restat
    ad Culicem!
Hic initio adulescentiae, cum ob infestum matrimonium pa-
trem suum ruri agere longissime cognouisset * * * reuocatus
Athenis a Nerone cohortique amicorum additus atque etiam 10
quaestura honoratus. non tamen permansit in gratia: siqui-
dem aegre ferens, <quod Nero se> recitante subito ac nulla
nisi refrigerandi sui causa indicto senatu recessisset, neque
uerbis aduersus principem neque factis extantibus post haec
temperauit, adeo ut quondam in latrinis publicis clariore 15
cum crepitu uentris hemistichium Neronis magna consesso-
rum fuga pronuntiarit:
    sub terris tonuisse putes.
sed et famoso carmine cum ipsum tum potentissimos amico-
rum grauissime proscidit. ad extremum paene signifer Pi- 20
sonianae coniurationis extitit, multus in gloria tyrannicida-
rum palam praedicanda ac plenus minarum, usque eo intem-
perans ut Caesaris caput proximo cuique iactaret. uerum
detecta coniuratione nequaquam parem animi constantiam
praestitit; facile enim confessus et ad humillimas deuolutus 25
preces matrem quoque innoxiam inter socios nominauit spe-
rans impietatem sibi apud parricidam principem profuturam.
impetrato autem mortis arbitrio libero codicillos ad patrem
corrigendis quibusdam uersibus suis exarauit epulatusque
largiter brachia ad secandas uenas praebuit medico. poemata 30
eius etiam praelegi memini, confici uero ac proponi uena-
lia non tantum operose et diligenter sed et inepte quoque.