| Codd.Nat.Hist.Plinii 11-15 | |
| plinivs secvndvs Nouocomensis equestribus militiis in- | 80.1 |
| dustrie functus, procurationes quoque splendidissimas et con- | |
| tinuas summa integritate administrauit; et tamen liberalibus | |
| studiis tantam operam dedit, ut non temere quis plura in | |
| ocio scripserit. itaque bella omnia, quae umquam cum Ger- | 5 |
| manis gesta sunt XX uoluminibus comprehendit; item na- | |
| turalis historiae XXXVII libros absoluit. periit clade Cam- | |
| paniae; cum enim Misenensi classi praeesset et flagrante | |
| Vesuuio ad explorandas propius causas liburnica pertendisset, | |
| nec aduersantibus uentis remeare posset, ui pulueris ac fauillae | 10 |
| oppressus est, uel ut quidam existimant a seruo suo occisus, | |
| quem aestu deficiens, ut necem sibi maturaret, orauerit. |