DE GRAMMATICIS ET RHETORIBVS
[GRAMMATICI
Aelius Praeconinus ind.1.1
Sevius Nicanor
Aurelius Opillus
M. Antonius Gnipho
M. Pompilius Andronicus 5
L. Orbilius
L. Ateius Philologus
P. Valerius Cato
Cornelius Epicadus
Curtius Nicia 10
Lenaeus
Q. Caecilius
M. Verrius Flaccus
L. Crassicius
Scribonius Aphrodisius 15
C. Iulius Hyginus
C. Melissus
M. Pomponius Marcellus
Q. Remmius Palaemon
Valerius Probus 20
[ITEM] RHETORES
Plotius Gallus
L. Voltacilius Pilutus
M. Epidius
Sex. Clodius
C. Albucius Silus 25
L. Caestius Pius
M. Porcius Latro
Q. Curtius Rufus
L. Valerius Primanus
Verg<inius> Flavus 30
L. Statius Ursulus
P. Clodius Quirinalis
M. Antonius Liberalis
Sex. Iulius Gabinianus
M. Fabius Quintilianus 35
Iulius Tiro]
  Grammatica Romae ne in usu quidem olim, nedum 1.1.1
in honore ullo erat, rudi scilicet ac bellicosa etiam tum
civitate, necdum magnopere liberalibus disciplinis va-
cante. initium quoque eius mediocre exstitit, siquidem 2.1
antiquissimi doctorum qui idem et poetae et semigraeci
erant—Livium et Ennium dico quos utraque lingua
domi forisque docuisse adnotatum est—nihil amplius
quam Graecos interpretabantur, aut si quid ipsi Latine 5
conposuissent praelegebant. nam quod nonnulli tradunt 3.1
duos libros de litteris syllabisque, item de metris ab eodem
Ennio editos, iure arguit L. Cotta non poetae sed poste-
rioris Ennii esse cuius etiam de augurali disciplina volu-
mina ferantur. 5
  Primus igitur, quantum opinamur, studium gram- 2.1.1
maticae in urbem intulit Crates Mallotes, Aristarchi
aequalis, qui missus ad senatum ab Attalo rege inter se- 2.1
cundum ac tertium Punicum bellum sub ipsam Ennii
mortem, cum regione Palatii prolapsus in cloacae fora-
men crus fregisset, per omne legationis simul et valitu-
dinis tempus plurimas acroasis subinde fecit adsidueque 5
disseruit ac nostris exemplo fuit ad imitandum. hactenus 3.1
tamen imitati ut carmina parum adhuc divulgata vel
defunctorum amicorum vel si quorum aliorum probas-
sent diligentius retractarent ac legendo commentan-
doque etiam ceteris nota facerent, ut C. Octavius Lam- 4.1
padio Naevii Punicum bellum quod uno volumine et
continenti scriptura expositum divisit in septem libros,
ut postea Q. Vargunteius annales Ennii quos certis die-
bus in magna frequentia pronuntiabat, ut Laelius Arche- 5
laus Vettiusque Philocomus Lucilii saturas familiaris sui
quas legisse se apud Archelaum Pompeius Lenaeus, apud
Philocomum Valerius Cato praedicant.
  Instruxerunt auxeruntque ab omni parte gramma- 3.1.1
ticam L. Aelius Lanuvinus generque Aelii Ser. Clodius,
uterque eques Romanus multique ac varii et in doctrina
et in re publica usus. Aelius cognomine duplici fuit: nam 2.1
et Praeconinus, quod pater eius praeconium fecerat,
vocabatur, et Stilo, quod orationes nobilissimo cuique
scribere solebat; tantum optimatium fautor ut Metellum
Numidicum in exilium comitatus sit. Servius, cum librum 3.1
soceri nondum editum fraude intercepisset et ob hoc re-
pudiatus pudore ac taedio secessisset ab urbe, in poda-
grae morbum incidit cuius inpatiens veneno sibi perunxit
pedes et enecuit ita ut parte ea corporis quasi praemor- 5
tua viveret.
  Posthac magis ac magis et gratia et cura artis increvit 4.1
ut ne clarissimi quidem viri abstinuerint quo minus et
ipsi aliquid de ea scriberent utque temporibus quibusdam
super viginti celebres scholae fuisse in urbe tradantur.
pretia vero grammaticorum tanta mercedesque tam 5.1
magnae ut constet Lutatium Daphnidem quem Laevius
Melissus per cavillationem nominis Panos agasma dicit,
DCC milibus nummum a Q. Catulo emptum ac brevi
manumissum, L. Apuleium ab Aeficio Calvino equite 5
Romano praedivite quadringenis annuis conductum ut
Oscae doceret. nam in provincias quoque grammatica 6.1
penetraverat ac nonnulli de notissimis doctoribus peregre
docuerunt, maxime in Gallia Togata, inter quos Octa-
vius Teucer et Sescenius Iacchus et Oppius Chares, hic
quidem ad ultimam aetatem et cum iam non ingressu 5
modo deficeretur sed et visu.
  Appellatio grammaticorum Graeca consuetudine 4.1.1
invaluit sed initio litterati vocabantur. Cornelius quoque 2.1
Nepos libello quo distinguit litteratum ab erudito, litte-
ratos vulgo quidem appellari ait eos qui aliquid diligenter
et acute scienterque possint aut dicere aut scribere, ceterum
proprie sic appellandos poetarum interpretes, qui a Graecis 5
grammatici nominentur. eosdem litteratores vocitatos Mes- 3.1
salla Corvinus in quadam epistula ostendit, non esse sibi
dicens rem cum Furio Bibaculo, ne cum Ticida quidem aut
litteratore Catone: significat enim haud dubie Valerium
Catonem poetam simul grammaticumque notissimum. 5
sunt qui litteratum a litteratore distinguant, ut Graeci 4.1
grammaticum a grammatista, et illum quidem absolute,
hunc mediocriter doctum existiment. quorum opinionem 5.1
Orbilius etiam exemplis confirmat: namque apud maiores
ait cum familia alicuius venalis produceretur, non temere
quem litteratum in titulo sed litteratorem inscribi solitum
esse, quasi non perfectum litteris sed imbutum. 5
  Veteres grammatici et rhetoricam docebant ac multo- 6.1
rum de utraque arte commentarii feruntur. secundum 7.1
quam consuetudinem posteriores quoque existimo, quam-
quam iam discretis professionibus, nihilo minus vel reti-
nuisse vel instituisse et ipsos quaedam genera meditatio-
num ad eloquentiam praeparandam, ut problemata, 5
paraphrasis, adlocutiones, aetiologias atque alias hoc
genus, ne scilicet sicci omnino atque aridi pueri rhetoribus
traderentur. quae quidem omitti iam video desidia quo- 8.1
rundam et infantia: non enim fastidio putem. me quidem 9.1
adulescentulo, repeto quendam Principem nomine alter-
nis diebus declamare, alternis disputare, nonnullis mane
vero disserere, post meridiem remoto pulpito declamare
solitum. audiebam etiam memoria patrum quosdam e 10.1
grammatici statim ludo transiisse in forum atque in nu-
merum praestantissimorum patronorum receptos.
  Clari professores et de quibus prodi possit aliquid dum- 11.1
taxat a nobis fere hi fuerunt.
  Sevius Nicanor primus ad famam dignationemque 5.1.1
docendo pervenit fecitque praeter commentarios quorum
tamen pars maxima intercepta dicitur saturam quoque
in qua libertinum se ac duplici cognomine esse per haec
indicat 5
    Sevius Nicanor Marci libertus negabit:
    Sevius Nicanor Pothos idem ac Marcus docebit.
sunt qui tradant ob infamiam quandam eum in Sardiniam 2.1
secessisse ibique diem obiisse.
  Aurelius Opillus Epicurei cuiusdam libertus philo- 6.1.1
sophiam primo, deinde rhetoricam, novissime gramma-
ticam docuit. dimissa autem schola, Rutilium Rufum 2.1
damnatum in Asiam secutus, ibidem Zmyrnae simul con-
senuit conposuitque variae eruditionis aliquot volumina 3.1
ex quibus novem unius corporis quae, quia scriptores ac
poetas sub clientela Musarum iudicaret non absurde et
fecisse et <in>scripsisse se ait ex numero divarum et appel-
latione. huius cognomen in plerisque indicibus et titulis per 4.1
unam <L> litteram scriptum animadverto, verum ipse id
per duas effert in parastichide libelli qui inscribitur Pinax.
  M. Antonius Gnipho ingenuus in Gallia natus sed 7.1.1
expositus, a nutritore suo manumissus institutusque
—Alexandriae quidem, ut aliqui tradunt, in contubernio
Dionysii Scytobrachionis, quod equidem non temere
crediderim cum temporum ratio vix congruat—fuisse 5
dicitur ingenii magni, memoriae singularis nec minus
Graece quam Latine doctus, praeterea comi facilique
natura nec umquam de mercedibus pactus eoque plura
ex liberalitate discentium consecutus. docuit primum in 2.1
Divi Iulii domo pueri adhuc, deinde in sua privata. do- 3.1
cuit autem et rhetoricam ita ut cotidie praecepta elo-
quentiae traderet, declamaret vero nonnisi nundinis.
scholam eius claros quoque viros frequentasse aiunt, in 4.1
his M. Ciceronem, etiam cum praetura fungeretur. scrip- 5.1
sit multa quamvis annum aetatis quinquagesimum non
excesserit, etsi Ateius Philologus duo tantum volumina de
Latino sermone reliquisse eum tradit: nam cetera scripta
discipulorum eius esse, non ipsius, in quibus et suum ali- 5
cubi reperiri nomen ATHOC
  M. Pompilius Andronicus natione Syrus, studio 8.1.1
Epicureae sectae desidiosior in professione grammatica
habebatur minusque idoneus ad tuendam scholam. ita- 2.1
que, cum se in urbe non solum Antonio Gniphoni sed ce-
teris etiam deterioribus postponi videret, Cumas transiit
ibique in otio vixit et multa conposuit, verum adeo inops 3.1
atque egens ut coactus sit praecipuum illud opusculum
suum annalium Ennii elenchorum XVI milibus nummum
cuidam vendere, quos libros Orbilius suppressos redemisse
se dicit vulgandosque curasse nomine auctoris. 5
  <L.> Orbilius Pupillus Beneventanus morte paren- 9.1.1
tum una atque eadem die inimicorum dolo interempto-
rum destitutus primo apparituram magistratibus fecit,
deinde in Macedonia corniculo, mox equo meruit functus-
que militia studia repetiit quae iam inde a puero non le- 5
viter attigerat ac professus diu in patria quinquagesimo
demum anno Romam consule Cicerone transiit docuitque
maiore fama quam emolumento. namque iam persenex
pauperem se et habitare sub tegulis quodam scripto fatetur.
librum etiam cui est titulus Peri algeos edidit continentem 2.1
querelas de iniuriis quas professores neglegentia aut am-
bitione parentum acciperent. fuit autem naturae acerbae 3.1
non modo in antisophistas quos omni in occasione lacera-
vit sed etiam in discipulos ut et Horatius significat pla-
gosum eum adpellans et Domitius Marsus scribens
    Si quos Orbilius ferula scuticaque cecidit. 5
ac ne principum quidem virorum insectatione abstinuit, 4.1
siquidem ignotus adhuc cum iudicio frequenti testimo-
nium diceret, interrogatus a Varrone diversae partis ad-
vocato quidnam ageret et quo artificio uteretur, gibbero-
sos se de sole in umbram transferre respondit quod Mure- 5
na gibber erat. vixit prope ad centesimum aetatis annum 5.1
amissa iam pridem memoria ut versus Bibaculi docet
    Orbilius ubinam est litterarum oblivio?
statua eius Beneventi ostenditur in Capitolio ad sinistrum 6.1
latus marmorea habitu sedentis ac palliati, adpositis duo-
bus scriniis. reliquit filium Orbilium, et ipsum gramma- 7.1
ticum professorem.
  <L.> Ateius Philologus libertinus Athenis est natus. 10.1.1
hunc Capito Ateius notus iuris consultus inter grammaticos
rhetorem, inter rhetores grammaticum fuisse ait. de eodem 2.1
Asinius Pollio, in libro quo Sallustii scripta reprehendit ut
nimia priscorum verborum adfectatione oblita, ita tradit:
'In eam rem adiutorium ei fecit maxime quidam Ateius
Praetextatus nobilis grammaticus Latinus declamantium 5
deinde auditor atque praeceptor ad summam Philologus ab
semet nominatus.' ipse ad Laelium Hermam scripsit se in 3.1
Graecis litteris magnum processum habere et in Latinis
nonnullum, audiisse Antonium Gniphonem eiusque here-
dem postea docuisse. praecepisse autem multis et claris
iuvenibus in quis Appio quoque et Pulchro Claudiis fra- 5
tribus quorum etiam comes in provincia fuerit. Philologi 4.1
adpellationem adsumpsisse videtur quia, sic ut Erato-
sthenes qui primus hoc cognomen sibi vindicavit, multi-
plici variaque doctrina censebatur. quod sane ex commen- 5.1
tariis eius adparet quamquam paucissimi exstent: de
quorum tamen copia sic altera ad eundem Hermam epi-
stula significat: 'Hylen nostram aliis memento commendare
quam omnis generis coegimus uti scis octingentos in libros.' 5
coluit postea familiarissime C. Sallustium et, eo defuncto, 6.1
Asinium Pollionem, quos historiam conponere adgressos,
alterum breviario rerum omnium Romanarum ex quibus
quas vellet eligeret instruxit, alterum praeceptis de ra-
tione scribendi. quo magis miror Asinium credidisse 7.1
antiqua eum verba et figuras solitum esse colligere Sallustio
cum sibi sciat nihil aliud suadere quam ut noto civilique
et proprio sermone utatur vitetque maxime obscuritatem
Sallustii et audaciam in translationibus. 5
  P. Valerius Cato, ut nonnulli tradiderunt Burseni 11.1.1
cuiusdam libertus ex Gallia, ipse libello cui est titulus In-
dignatio ingenuum se natum ait et pupillum relictum eoque
facilius licentia Sullani temporis exutum patrimonio. do- 2.1
cuit multos et nobiles visusque est peridoneus praeceptor
maxime ad poeticam tendentibus ut quidem adparere vel
his versiculis potest.
    Cato grammaticus Latina Siren 5
    Qui solus legit ac facit poetas.
scripsit praeter grammaticos libellos etiam poemata ex 3.1
quibus praecipue probantur Lydia et Diana. Lydiae Ti-
cida meminit
    Lydia doctorum maxima cura liber.
Dianae Cinna 5
    Saecula permaneat nostri Dictynna Catonis.
vixit ad extremam senectam sed in summa pauperie et 4.1
paene inopia, abditus modice gurgustio postquam Tus-
culana villa creditoribus cesserat, ut auctor est Bibaculus
    Si quis forte mei domum Catonis
    Depictas minio assulas et illos 5
    Custodis videt hortulos Priapi,
    Miratur quibus ille disciplinis
    Tantam sit sapientiam assecutus
    Quem tres cauliculi, selibra farris,
    Racemi duo tegula sub una 10
    Ad summam prope nutriant senectam.
et rursus
    Catonis modo, Galle, Tusculanum
    Tota creditor urbe venditabat.
    Mirati sumus unicum magistrum, 15
    Summum grammaticum, optimum poetam
    Omnes solvere posse quaestiones,
    Unum difficile expedire nomen.
    En cor Zenodoti en iecur Cratetis.
  Cornelius Epicadus, L. Cornelii Sullae dictatoris 12.1.1
libertus calatorque in sacerdotio augurali, filio quoque
eius Fausto gratissimus fuit, quare numquam non utrius-
que se libertum edidit. librum autem quem Sulla novissi- 2.1
mum de rebus suis inperfectum reliquerat ipse supplevit.
  Staberius Eros nomine, Thrax emptus de catasta 13.1.1
et propter litterarum studium manumissus, docuit inter
ceteros Brutum et Cassium. sunt qui tradant tanta eum 2.1
honestate praeditum ut temporibus Sullanis proscripto-
rum liberos gratis et sine mercede ulla in disciplinam re-
ceperit.
  Curtius Nicia haesit Cn. Pompeio et C. Memmio 14.1.1
sed cum codicillos Memmii ad Pompeii uxorem de stupro
pertulisset, proditus ab ea Pompeium offendit domoque
ei interdictum est. fuit et M. Ciceronis familiaris in cuius 2.1
epistula ad Dolabellam haec de eo legimus: 'Nihil Romae
geritur quod te putem scire curare nisi forte scire vis me inter
Niciam nostrum et Vidium iudicem esse. profert alter,
opinor, duobus versiculis expensum <Niciae>. alter Arist- 5
archus hos ὀβελίζει. ego tamquam criticus antiquos iudica-
turus sum utrum sint τοῦ <ποιητοῦ an παρεμβεβλημένοι>.'
item ad Atticum: 'De Nicia quod scribis si ita me haberem
ut eius humanitate frui possem in primis vellem mecum
illum habere. sed mihi solitudo et recessus provincia est. 10
praeterea nosti Niciae nostri imbecillitatem, mollitiam, con-
suetudinem victus. cur ergo illi molestus esse <velim cum
mihi ille iucundus esse> non possit? voluntas tamen eius
mihi grata est.' huius de Lucilio libros etiam Santra con- 3.1
probat.
  Lenaeus Magni Pompeii libertus et paene omnium 15.1.1
expeditionum comes, defuncto eo filiisque eius, schola se
sustentavit docuitque in Carinis ad Telluris in qua regione
Pompeiorum domus fuerat ac tanto amore erga patroni 2.1
memoriam exstitit ut Sallustium historicum quod eum
oris probi animo inverecundo scripsisset acerbissima sa-
tura laceraverit lastaurum et lurconem et nebulonem
popinonemque adpellans et vita scriptisque monstrosum, prae- 5
terea priscorum Catonisque verborum ineruditissimum furem.
traditur autem puer adhuc catenis subreptus refugisse 3.1
in patriam perceptisque liberalibus disciplinis pretium
suum domino rettulisse, verum ob ingenium atque doc-
trinam gratis manumissus.
  Q. Caecilius Epirota Tusculi natus, libertus Atti- 16.1.1
<ci> equitis Romani ad quem sunt Ciceronis epistulae
cum filiam patroni nuptam M. Agrippae doceret, suspec-
tus in ea et ob hoc remotus ad Cornelium Gallum se con-
tulit vixitque una familiarissime quod ipsi Gallo inter 5
gravissima crimina ab Augusto obicitur. post deinde 2.1
damnationem mortemque Galli scholam aperuit sed ita
ut paucis et tantum adulescentibus praeciperet, prae-
textato nemini nisi si cuius parenti hoc officium negare
non posset. primus dicitur Latine ex tempore disputasse 3.1
primusque Vergilium et alios poetas novos praelegere
coepisse, quod etiam Domitii Marsi versiculis indicat<ur>
    Epirota tenellorum nutricula vatum†
  <M.> Verrius Flaccus libertinus docendi genere 17.1.1
maxime inclaruit. namque ad exercitanda discentium
ingenia aequales inter se conmittere solebat, proposita
non solum materia quam scriberent sed et praemio quod
victor auferret: id erat liber aliquis antiquus pulcher aut 5
rarior. quare ab Augusto quoque nepotibus eius praecep- 2.1
tor electus transiit in Palatium cum tota schola, verum
ut ne quem amplius posthac discipulum reciperet docuit-
que in atrio Catulinae domus quae pars Palatii tunc erat
et centena sestertia in annum accepit. decessit aetatis 3.1
exactae sub Tiberio. statuam habet Praeneste in supe- 4.1
riore fori parte circa hemicyclium in quo fastos a se ordi-
natos et marmoreo parieti incisos publicarat.
  L. Crassicius genere Tarentinus ordinis libertini 18.1.1
cognomine Pasicles, mox Pansam se transnominavit. hic 2.1
initio circa scenam versatus est dum mimographos adiu-
vat, deinde in pergula docuit donec commentario Zmyr-
nae edito adeo inclaruit ut haec de eo scriberentur
    Uni Crassicio se credere Zmyrna probavit 5
      Desinite indocti coniugio hanc petere.
    Soli Crassicio se dixit nubere velle
      Intima cui soli nota sua extiterint.
sed cum edoceret iam multos ac nobiles in his Iullum 3.1
Antonium triumviri filium ut Verrio quoque Flacco con-
pararetur, dimissa repente schola, transiit ad Q. Sextii
philosophi sectam.
  Scribonius Aphrodisius Orbilii servus atque dis- 19.1.1
cipulus, mox a Scribonia Libonis filia quae prior Augusti
uxor fuerat redemptus et manumissus docuit quo Verrius
tempore, cuius etiam libris de orthographia rescripsit non
sine insectatione studiorum morumque eius. 5
  C. Iulius Hyginus Augusti libertus, natione His- 20.1.1
panus,—nonnulli Alexandrinum putant et a Caesare
puerum Romam adductum Alexandria capta—studiose
et audiit et imitatus est Cornelium Alexandrum gramma-
ticum Graecum quem propter antiquitatis notitiam Poly- 5
historem multi, quidam Historiam vocabant. praefuit 2.1
Palatinae bibliothecae nec eo secius plurimos docuit fuit-
que familiarissimus Ovidio poetae et Clodio Licino con-
sulari historico qui eum admodum pauperem decessisse
tradit et liberalitate sua quoad vixerit sustentatum. huius 3.1
libertus fuit Iulius Modestus in studiis atque doctrina
vestigia patroni secutus.
  C. Melissus Spoleti natus, ingenuus sed ob discor- 21.1.1
diam parentum expositus, cura et industria educatoris
sui altiora studia percepit ac Maecenati pro grammatico
muneri datus est. cui cum se gratum et acceptum in mo- 2.1
dum amici videret, quamquam adserente matre perman-
sit tamen in statu servitutis praesentemque condicionem
verae origini anteposuit, quare cito manumissus Augusto
etiam insinuatus est. quo delegante, curam ordinandarum 3.1
bibliothecarum in Octaviae porticu suscepit. atque, ut 4.1
ipse tradit, sexagesimum aetatis annum agens libellos Inep-
tiarum qui nunc Iocorum scribuntur componere instituit
absolvitque centum et quinquaginta quibus et alios di-
versi operis postea addidit. fecit et novum genus togata- 5.1
rum inscripsitque trabeatas.
  M. Pomponius Marcellus sermonis Latini exactor 22.1.1
molestissimus, in advocatione quadam—nam interdum
et causas agebat—soloecismum ab adversario factum
usque adeo arguere perseveravit quoad Cassius Severus,
interpellatis iudicibus, dilationem petiit ut litigator suus 5
alium grammaticum adhiberet 'quando non putat is cum
adversario de iure sibi sed de soloecismo controversiam fu-
turam.' hic idem cum ex oratione Tiberii verbum repre- 2.1
hendisset, adfirmante Ateio Capitone et esse illud Latinum
et si non esset futurum certe iam inde, 'Mentitur,' inquit,
Capito. tu enim, Caesar, civitatem dare potes hominibus,
verbo non potes.' pugilem olim fuisse Asinius Gallus hoc 3.1
in eum epigrammate ostendit
    Qui caput ad laevam didicit glossemata nobis
      Praecipit. os nullum vel potius pugilis.
  Q. Remmius Palaemon Vicetinus, mulieris verna 23.1.1
primo, ut ferunt, textrinum, deinde erilem filium dum
comitatur in scholam litteras didicit. postea manumissus 2.1
docuit Romae ac principem locum inter grammaticos te-
nuit quamquam infamis omnibus vitiis palamque et Ti-
berio et mox Claudio praedicantibus nemini minus insti-
tutionem puerorum vel iuvenum conmittendam. sed ca- 3.1
piebat homines cum memoria rerum tum facilitate ser-
monis nec non etiam poemata faciebat ex tempore. scrip-
sit vero variis nec vulgaribus metris. adrogantia fuit tanta 4.1
ut M. Varronem porcum adpellaret, secum et natas et mori-
turas litteras iactaret, nomen suum in Bucolicis non temere
positum sed praesagante Vergilio fore quandoque omnium
poetarum ac poematum Palaemonem iudicem. gloriabatur 5
etiam latrones quondam sibi propter nominis celebritatem
parsisse. luxuriae ita indulsit ut saepius in die lavaret nec 5.1
sufficeret sumptibus quamquam ex schola quadringena
annua caperet ac non multo minus ex re familiari cuius
diligentissimus erat cum et officinas promercalium vestium
exerceret et agros adeo coleret ut vitem manu eius insti- 5
tutam satis constet †CCCLX uvas edidisse. sed maxime
flagrabat libidinibus in mulieres usque ad infamiam oris:
dicto quoque non infaceto notatum ferunt cuiusdam qui 6.1
eum in turba osculum sibi ingerentem quamquam refu-
giens devitare non posset, 'Vis tu—inquit—magister,
quotiens festinantem aliquem vides abligurire?'.
  M. Valerius Probus Berytius diu centuriatum 24.1.1
petiit donec taedio ad studia se contulit. legerat in pro- 2.1
vincia quosdam veteres libellos apud grammatistam, du-
rante adhuc ibi antiquorum memoria necdum omnino abo-
lita sicut Romae. hos cum diligentius repetere atque alios 3.1
deinceps cognoscere cuperet, quamvis omnes contemni
magisque obprobrio legentibus quam gloriae et fructui
esse animadverteret, nihilo minus in proposito mansit
multaque exemplaria contracta emendare ac distinguere 5
et adnotare curavit, soli huic nec ulli praeterea gramma-
ticae parti deditus. hic non tam discipulos quam secta- 4.1
tores aliquot habuit. numquam enim ita docuit ut ma-
gistri personam substineret: unum et alterum vel, cum
plurimum, tres aut quattuor postmeridianis horis admittere
solebat cubansque inter longos ac vulgares sermones le- 5
gere quaedam idque perraro. nimis pauca et exigua de 5.1
quibusdam minutis quaestiunculis edidit. reliquit autem
non mediocrem silvam observationum sermonis antiqui.
  Rhetorica quoque apud nos perinde atque gram- 25.1.1
matica sero recepta est paululo etiam difficilius quippe
quam constet nonnumquam etiam prohibitam exerceri.
quod ne cui dubium sit vetus <S.C.> item censorum edic-
tum subiciam: '<C.> Fannio Strabone M. Valerio <Mes>- 5
salla coss. M. Pomponius praetor senatum consuluit. quod
verba facta sunt de philosophis et <de> rhetoribus de ea re
ita censuerunt, ut M. Pomponius praetor animadverteret
curaretque uti ei e re publica fideque sua videretur uti Romae
ne essent.' de iisdem interiecto tempore Cn. Domitius 10
A<h>enobarbus <et> L. Licinius Crassus censores ita edi-
xerunt: 'Renuntiatum <est> nobis esse homines qui novum
genus disciplinae instituerunt ad quos iuventus in ludum
conveniat: eos sibi nomen imposuisse Latinos rhetoras. ibi
homines adolescentulos dies totos desidere. maiores nostri 15
quae liberos suos discere et quos in ludos itare vellent insti-
tuerunt. haec nova quae praeter consuetudinem ac morem
maiorum fiunt neque placent neque recta videntur. qua-
propter et iis qui eos ludos habent et iis qui eo venire con-
suerunt videtur faciundum ut ossenderemus nostram sen- 20
tentiam nobis non placere.' paulatim et ipsa utilis honesta- 2.1
que adparuit multique eam et praesidii causa et gloriae
adpetiverunt. Cicero ad praeturam usque etiam Graece 3.1
declamitavit, Latine vero senior quoque et quidem cum
consulibus Hirtio et Pansa quos discipulos et grandis
praetextatos vocabat. Cn. Pompeium quidam historici 4.1
tradiderunt sub ipsum civile bellum quo facilius C. Curioni
promptissimo iuveni causam Caesaris defendenti contradi-
ceret repetiisse declamandi consuetudinem, M. Antonium 5.1
item Augustum ne Mutinensi quidem bello omisisse.
Nero Caesar primo imperii anno, publice quoque bis an- 6.1
tea declamavit. plerique autem oratorum etiam declama- 7.1
tiones ediderunt. quare, magno studio hominibus iniecto,
magna etiam professorum ac doctorum profluxit copia
adeoque floruit ut nonnulli ex infima fortuna in ordinem
senatorium atque ad summos honores processerint. sed 8.1
ratio docendi nec una omnibus nec singulis eadem semper
fuit quando vario modo quisque discipulos exercuerunt.
nam et dicta praeclare per omnes figuras, per casus et
apologos aliter atque aliter exponere et narrationes cum 5
breviter ac presse tum latius et uberius explicare consue-
rant, interdum Graecorum scripta convertere ac viros in-
lustres laudare vel vituperare, quaedam etiam ad usum
conmunis vitae instituta tum utilia et necessaria tum
perniciosa et supervacanea ostendere, saepe fabulis fidem 10
firmare aut demere quod genus thesis et anasceuas et
catasceuas Graeci vocant: donec sensim haec exoluerunt
et ad controversiam ventum est. veteres controversiae 9.1
aut ex historiis trahebantur sicut sane nonnullae usque
adhuc aut ex veritate ac re, si qua forte recens accidisset:
itaque locorum etiam appellationibus additis proponi
solebant. sic certe conlectae editaeque se habent ex qui- 5
bus non alienum fuerit unam et alteram exempli causa
ad verbum referre: 'Aestivo tempore adulescentes urbani
cum Ostiam venissent litus ingressi, piscatores trahentes
rete adierunt et pepigerunt bolum quanti emerent. nummos
solverunt. diu expectaverunt dum retia extraherentur. ali- 10
quando extractis piscis nullus infuit sed sporta auri obsuta.
tum emptores bolum suum aiunt, piscatores suum.' 'vena-
licius cum Brundusi gregem venalium e navi educeret, for-
moso et pretioso puero quod portitores verebatur bullam et
praetextam togam inposuit. facile fallaciam celavit. Romam 15
venitur, res cognita est, petitur puer quod domini voluntate
fuerit liber in libertatem.' olim autem eas [appellatione]
Graeci συντάσεις vocabant, mox controversias quidem,
sed aut fictas aut iudiciales.
  Inlustres professores et quorum memoria aliqua exstet 10.1
non temere alii reperientur quam de quibus tradam.
  L. Plotius Gallus. de hoc Cicero in epistula ad 26.1.1
M. Titinium sic refert: 'Equidem memoria teneo pueris
nobis primum Latine docere coepisse Plotium quendam.
ad quem cum fieret concursus quod studiosissimus quisque
apud eum exerceretur, dolebam mihi idem non licere. con- 5
tinebar autem doctissimorum hominum auctoritate qui
existimabant Graecis exercitationibus ali melius ingenia
posse.' hunc eundem—nam diutissime vixit—M. Caelius 2.1
in oratione quam pro se de vi habuit significat dictasse
Atratino accusatori suo actionem subtractoque nomine
hordearium eum rhetorem appellat deridens ut inflatum
ac levem et sordidum. 5
  L. Voltacilius Pilutus serviisse dicitur atque etiam 27.1.1
ostiarius vetere more in catena fuisse donec ob ingenium
ac studium litterarum manumissus accusanti patrono
subscripsit. deinde rhetoricam professus, Cn. Pompeium 2.1
Magnum docuit patrisque eius res gestas nec minus ipsius
conpluribus libris exposuit, primus omnium libertinorum
ut Cornelius Nepos opinatur scribere historiam orsus non-
nisi ab honestissimo quoque scribi solitam ad id tempus. 5
  <M.> Epidius calumnia notatus, ludum dicendi 28.1.1
aperuit docuitque inter ceteros M. Antonium et Augu-
stum: quibus quondam Cannutius obicientibus sibi
quod in re publica administranda potissimum consularis
Isaurici sectam sequeretur: malle—respondit—Isaurici 5
esse discipulum quam Epidii calumniatoris. hic Epidius 2.1
ortum se a C. Epidio Nucerino praedicabat, quem ferunt
olim praecipitatum in fontem fluminis Sarni ac statim
non conparuisse, paulo post cum cornibus aureis exstitisse
in numeroque deorum habitum. 5
  Sextus Clodius e Sicilia Latinae simul Graecaeque 29.1.1
eloquentiae professor male oculatus et dicax, par oculorum
in amicitia M. Antonii triumviri extrivisse se aiebat. eius-
dem uxorem Fulviam cui altera bucca inflatior erat acu-
men stili temptare dixit nec eo minus immo vel magis 5
ob hoc Antonio gratus. a quo mox consule ingens etiam 2.1
congiarium accepit ut ei in Philippicis Cicero obicit:
'<Ad>hibes ioci causa magistrum suffragio tuo et compotorum
tuorum rhetorem <cui> concessisti ut in <te> quae vellet diceret
salsum omnino hominem sed materia facilis <in te> et in 5
tuos <dicta> dicere. at quanta merces rhetori est data! audi-
te, audite, P. C. et cognoscite rei publicae volnera. duo milia
iugerum campi Leontini Sex. Clodio rhetori assignasti et
quidem immuni<a> ut tanta mercede nihil sapere disceres.'
  C. Albucius Silus Novariensis, cum aedilitate in 30.1.1
patria fungeretur, cum forte ius diceret ab iis contra quos
pronuntiabat pedibus e tribunali detractus est. quod in- 2.1
digne ferens statim contendit ad portam et inde Romam
receptusque in Planci oratoris contubernium cui declama-
turo mos erat prius aliquem qui ante diceret excitare, sus-
cepit eas partes atque ita inplevit ut Planco silentium 5
inponeret non audenti in conparationem se demittere.
sed ex eo clarus propria auditoria instituit, solitus pro- 3.1
posita controversia sedens incipere et calore demum pro-
vectus consurgere ac perorare, declamare aut<em> genere
vario, modo splendide atque adornate tum ne usque quaque
scholasticus existimaretur circumcise ac sordide et tantum 5
non trivialibus verbis. egit et causas, verum rarius dum 4.1
amplissimam quamque sectatur nec alium in ulla locum
quam perorandi. postea renuntiavit foro partim pudore 5.1
partim metu: nam cum in lite quadam centumvirali ad-
versario quem ut inpium erga parentes incessebat ius
iurandum quasi per figuram sic obtulisset: 'Iura per
patris matrisque cineres qui inconditi iacent', et alia in 5
hunc modum, adripiente eo condicionem nec iudicibus
aspernantibus, non sine magna sua invidia negotium ad-
flixit. et rursus in cognitione caedis Mediolani apud L. 6.1
Pisonem proconsulem defendens reum cum cohiberent
lictores nimias laudantium voces et ita excanduisset ut,
deplorato Italiae statu, quasi iterum in formam provin-
ciae redigeretur, M. insuper Brutum cuius statua in con- 5
spectu erat invocaret legum ac libertatis auctorem et vin-
dicem, paene poenas luit. iam autem senior ob vitium 7.1
vomicae Novariam rediit convocataque plebe, causis
propter quas mori destinasset diu ac more contionantis
redditis, abstinuit cibo * * *
FRAGMENTA
Hieron. Chron. ad Ol. 191,4
L. Cestius Pius * * * <Smyrnaeus rhetor Latine 31(fr).1.1
Romae rhetoricam docuit>.
Hieron. Chron. ad Ol. 194,1
M. Porcius Latro * * * <Latinus declamator taedio 32(fr).1.1
duplicis quartanae semet interficit>.
Q. Curtius Rufus * * * 33(fr).1.1
L. Valerius Primanus * * * 34(fr).1.1
Verginius Flavus * * * 35(fr).1.1
Hieron. Chron. ad Ol. 209,1
L. Statius Ursulus * * * <Tolosensis celeberrime in 36(fr).1.1
Gallia rhetoricam docet>.
Hieron. Chron. ad Ol. 205,4
P. Clodius Quirinalis * * * <rhetor Arelatensis Ro- 37(fr).1.1
mae insignissime docet>.
Hieron. Chron. ad Ol. 206,4
M. Antonius Liberalis * * * <Latinus rhetor gravis- 38(fr).1.1
simas inimicitias cum Palaemone exercet>.
Hieron. Chron. ad Ol. 213,4
Sex. Iulius Gabinianus * * * <celeberrimi nominis 39(fr).1.1
rhetor in Gallia docuit>
Hieron. Chron. ad Ol. 211,4
M. Fabius Quintilianus * * * <Romam a Galba per- 40a(fr).1.1
ducitur> * * *
Hieron. Chron. ad Ol. 216,4
<ex Hispania Calugarritanus, primus Romae 40b(fr).1.1
publicam scholam et salarium e fisco accepit et claruit>
Plin. Ep. 6.31.7
Iulius Tiro * * * 41(fr).1.1