PRATORVM LIBRI
Isid. Orig. 18.2.3
  trivmphvm 109.1
Serv. A. 12.185
  Homo rebellis dicitur, res ipsa rebellio non rebel- 110.1
latio.
Prisc. GL 2.386K
  plaetoria quae uetat minorem annis uiginti quinque 111.1
stipulari.
Char. GL 1.190K
  rex qui uocabat ad caenam, si sibi ea res exhibenda 112.1
indiceretur quam exhibere non posset, respondebat: 'isto
uilius' hoc est 'erit caena.'
Prisc. GL 2.387K
  fasti dies sunt quibus ius fatur id est dicitur ut ne- 114.1
fasti quibus non dicitur.
Sch. Luc. 5.7
  conglvviales dies in quibus quod ante intermissum 115.1
fuerat gerebatur.
DE NATVRIS RERVM
Isid. Nat. 38.1
  mutatio tempestatis expectanda est in 152.1
asperius, cum in nocturna nauigatione scintillat ad remos
et ad gubernacula aqua. in austrum uenti mutatio est, cum
lulligines hirundinesue uolant aut cum delphini totos se sal-
tibus ostendunt aut caudis aquam feriunt: nam semper inde 5
uentus oritur quo illi feruntur. nec mirum est muta anima-
lia diuinare sub gurgite: semper enim incipientis aurae motu
aquae inclinantur, quam permutationem maris primi undarum
incolae sentiunt. itaque propter impetum pugnant siue metu
ne deferantur in littora siue natura ne auersorum ceruices 10
unda praecipitet. quid ergo? delphini tantum hanc iniu-
riam timent? immo et ceteri pisces: sed hi tantum appa-
rent, quia exiliunt.
Isid. Nat. 44.1-5
  externvm mare oceanus est internvm quod ex oceano fluit 157.1
svpervm et infervm quibus Italia adluitur. ex his superum
et adriaticvm dicitur et tvscvm inferum. fretvm angustum
quasi feruens mare ut Siculum et Gaditanum. aestvaria
†omnia per quae mare uicissim tum accedit tum recedit. 5
altvm proprie mare profundum. vada quibus in mari potest
stari, quae Virgilius brevia appellat, quae eadem Graeci
βραχέα. sinvs maiores recessus maris dicuntur, ut Caspius
Arabicus Indicus, minores autem angvli ut Paestanus Amy-
clanus et ceteri similes. flvstrvm motus maris sine tem- 10
pestate fluctuantis, uelut Naeuius in bello Poenico sic ait:
    oneráriáe onústae stábant ín flústris,
ut si diceret in salo. moles quae eminent et procurrunt
mari, de quibus Pacuuius:
    * * omnes látebras, sublutá mole abstrusós sinus. 15
caecvs flvctvs tumens necdum tamen canus, de quo Atta
in togata sic ait:
    * pro populo flúctus caecos fáciunt per discórdiam,
et Augustus: 'nos uenimus Neapolim fluctu quidem caeco'.
litvs quidquid aqua adluitur. flvmen omnis humor, qui 20
uel modice fluit. torrens fluuius qui pluuia crescit, sicci-
tate torrescit id est arescit. * * * de quo Pacuuius:
    flammeo uapore torrens terrae *.
ostia exitus fluminum in mare. tvlli aquarum proiectus,
quales sunt in Aniene flumine quam maxime praecipiti. 25
DE NATVRIS ANIMANTIVM
Cang. Gloss. Med. Inf. Lat.
  Leonum est fremere uel rugire. tigridum rancare. par- 161.1
dorum felire. pantherarum caurire. ursorum uncare uel sae-
uire. aprorum frendere. lyncum urcare. luporum ululare.
serpentium sibilare. onagrorum mugilare. ceruorum rugire.
boum mugire. equorum hinnire. asinorum rudere uel on- 5
care. porcorum grunnire. uerris quiritare. arietum blatte-
rare. ouium balare. hircorum miccire. haedorum bebare.
canum latrare seu baubari. uulpium gannire. catulorum glat-
tire. leporum uagire. mustelarum drindrare. murium min-
trire uel pipitare. soricum desticare. elephantum barrire. 10
ranarum coaxare. coruorum crocitare. aquilarum clan-
gere. accipitrum plipiare. uulturum pulpare. miluorum
lupire uel lugere. olorum drensare. gruum gruere. cico-
niarum crotolare. anserum gliccire uel sclingere. anatum
tetrissitare. pauonum paupulare. <gallorum cucurrire uel 15
cantare.> graculorum fringulire. noctuarum cuccubire. cu-
culorum cuculare. merulorum frendere uel zinziare. turdo-
rum trucilare uel soccitare. sturnorum passitare. hirundi-
num fintinnire uel minurrire—dicunt tamen quod minur-
rire est omnium minutissimarum auicularum—gallinae cris- 20
pire. passerum titiare. apum bombire uel bombilare. ci-
cadarum fritinnire.
G. Capella in Lucan. 8.764
  Canis Aegyptius lambit et fugit. 163.1
Sch. Bern. Verg. G. 4.14
  meropes galbeoli. hae genitores suos recondunt iam 164.1
senes et alere dicuntur in similitudinem ripariae auis, quae
in specu ripae nidificat.
INCERTI PRATORVM LIBRI
LIBER DE GENERE VESTIVM
Gloss. Cod. Vat. CGL 7.566
  laena . . . toga duplex, qua infibulati flamines 167.1
sacrificant. huius uestis inuentor Laenas appellatus est.
LIBER DE VITIIS CORPORALIBVS
Serv. A. 7.627
  arvina pingue durum, quod est inter cutem et uiscus. 170.1
Serv. Ecl. 3.8
  hirqvi oculorum anguli. 171.1
VERBORVM DIFFERENTIAE
Cod. Montepess. H.30.b
  iram et iracvndiam] ira ex causa nascitur, iracundia 176.1
perpetuum uitium mentis [et peccatoris] est.
  ivventam ivventvtem et ivventatem] iuuentus est mul-
titudo iuuenum, Iuuenta dea iuuenibus praesidens, iuuentas
ipsa aetas. 5
  immolare et mactare] immolari dicitur hostia, cum
mola salsa in caput adiecta est; mactatum autem quasi
magis auctum, id est ampliatum.
  iter et itiner] iter quo quid agitur, itiner uia dicitur.
  initivm et principivm hoc differt: principium totius ope- 10
ris cuiuscumque (unum est), quasi primum operis caput; ini-
tium frequentius intellegimus, et toties accipimus quoties
persona aut res mutatur, quasi initus in alteram rem. et
principium semel, initium saepius: principium ut 'arma
uirumque cano', initium 'musa mihi causas memora'. in- 15
ueniuntur tamen principia, quae natura sui carent et speciem
initii habent, ut 'at regina graui iam dudum saucia cura'
et 'sic fatur lacrimans classique immittit habenas.'
  invivm devivm avivm pervivm] inuium sine uia, auium fle-
xuosum, deuium desertus locus, peruium per quod commeatur. 20
  innocens innoxivs] innocens est nemini nocens, inno-
xius culpa cuiuslibet criminis uacuus.
  indvcias foedvs et pacem hoc interest, quod induciae
numero dierum finiuntur, quod et sequestram pacem appel-
lant ut 'pace sequestra Bis senos pepigere dies'; foedus in 25
perpetuum aut in annorum certum numerum feritur; pax
cum eo populo conponitur, qui imbecillior est altero prae-
valente, qui existimet tutius esse sibi descendere in condi-
tiones pacis quam dubiam belli fortunam experiri.
  laniat lancinat lacerat hoc differt, quod laniat la- 30
nius, cum membratim discerpit; lacerat qui partibus suis
membra destituit; lancinat qui inutiliter membra discerpit.
  lvstra prodvcte et lvstra correpte hoc interest,
quod lustra certa tempora sunt, lustra latibula ferarum uel
turpium hominum receptacula. 35
  legatvm et oratorem] legatus legitur ad officium a
ciuitate; orator ad orandum missus, uti oris ratione expo-
nat id quod petit.
  liberos et filios] filii masculino genere ponuntur, li-
beri in utroque sexu; et quod filii in numero singulari uo- 40
cari possunt, liberi non possunt—nemo enim dicit qui ha-
bet unum filium: 'unum liberum habeo'—item quod filii omnis
conditionis intelleguntur, tam serui quam ingenui, liberi
autem non dicuntur nisi qui ab ingenuis nascuntur.
  leges et ivra hoc differt, quod iura reperta sunt ab 45
honesta consuetudine—unde etiam ius et iustitia pari ra-
tione dicuntur ab unius cuiusque iure—leges, quod electae
sint uel sententias artius ligent seu alligent.
  legionem et dilectvm] legio dicitur uirorum electio for-
tium uel certus militum numerus, id est v. dc; dilectos 50
maxime diligimus, ut filios parentes [cognatos uel] fratres.
  lvdibrivm et lvdicrvm] ludibrium in alterius iniuriam;
ludicrum quo ipsi delectamur sine cuiusquam contumelia.
  mi et mihi hoc differt: mi pronomen est uocatiui casus
et uenit a nominatiuo meus; mihi compositum pronomen da- 55
tiui casus; et mi aliquando ponitur pro aduerbio adfatiuo ut
'uale mi frater carissime mihi.'
  Miseratvs et misertvs] quod miserari calamitatis et
fortunae alterius * * ut 'me liceat casum miserari insontis
amici' et 'extincto miseratus * * * agrestis'; misereri autem 60
† opus si ipsius hominis est, ut 'Turne, in te suprema salus,
miserere tuorum!'
  metvm timorem et pavorem] metus futura prospicit;
timor subita mentis consternatio; pauor animi motus, unde
etiam pauida iumenta dicuntur. 65
  monstrare et demonstrare] monstramus semel, demon-
stramus saepius.
  matronam et matrem familias] matrona filios ampliat;
mater familias quae patri familiae nupsit.
  moenia et mvros] moenia publicorum sunt operum, muri 70
aedificiorum priuatorum.
  meret et meretvr] mereo meret quis mercedem uel
poenam: mereor meretur autem qui ex alterius iudicio pa-
rem beneficiis gratiam expectat.
  mergos et mergas hoc differt: mergi sunt aues marinae 75
quae se in aquam mergunt; mergae sunt fustes deducti qui-
bus metitur in aquis profundi quantitas.
  nvllvm et neminem] nullus ad uniuersa potest referri,
nemo ad hominem, uelut ne homo quidem.
  noctv et nocte] noctu sic dicimus quomodo interdiu, 80
et significat aliquam partem noctis, (ut interdiu) diei; nocte
autem totam noctem intellegimus.
  nescire et ignorare] qui nescit, omnium notitia caret;
qui ignorat, aliquid nescit.
  natvm et gnatvm] natus participialiter dicitur a uerbo 85
quod est nasci; gnatus a generatione filius dicitur.
  nefarivm et nefandvm] nefarius in uerbis intellegitur,
nefandus in opere.
  nvtrit et nvtricat] nutrit mulier, nutricat masculus.
  neqviqvam et neqvaqvam] nequiquam frustra, nequa- 90
quam nullo modo significat.
  oleam et olivam et <olivetvm et> olivvm] olea fructus
est, oliua arbor, multitudo uero dicitur oliuetum, ut quer-
quetum pinetum; oliuum liquorem appellant. uerum sine dis-
crimine et oleam et oliuam pro fructu saepe multi posuerunt 95
nec refugerunt quominus utramque rem utroque nomine di-
xerint.
  ovare et trivmphare hoc differt, quod triumphans
quadrigis uehitur et coronatus laurea corona subsequitur
pompam; qui autem ouat, aut †super equum tripudiat aut 100
mirtea corona cinctus pompam praecedit.
  omnes cvnctos et vniversos] omnes quorum mentio
est; cuncti qui ubique sunt; universi tamquam in unum uersi.
  orare <rogare> et precari] orare dicitur quem oris ra-
tio ducit, et qui orat etiam precatur ut 'exorat pacem'; at 105
qui rogat non utique orat, sed deprecatur, quod etiam impe-
riti ad deprecandum descendunt.
  omne et totvm] omne uniuersitatem significat, totum so-
liditatem.
  ostentvm monstrvm et prodigivm] ostentum sine cor- 110
pore solido nobis se ostendit et oculis et auribus obicitur,
ut interdiu tenebrae, nocte lux; prodigium quod solidis cor-
poribus conspicitur, ut in caelo cometae stella aut fax; mons-
trum quod contra naturam (est aut naturam) cognitam egre-
ditur, <ut> serpens cum pedibus, auis cum iiii alis. 115
  properare et festinare] properat qui unum quodque
mature transigit; festinat qui simul multa incipit nec perficit.
  polliceri et promittere] promittimus rogati, pollice-
mur ultro.
  pecvdes et pecora] pecudes oues tantum accipimus, 120
pecora autem mixtura omnium animalium est.
  palam et coram] palam omnium praesentiam notat, co-
ram personam accipere desiderat.
  patrivm et paternvm] patrium a patria uenit, paternum
a patre. 125
  pomaria et pometa] pomaria uasa dicimus, sicut olea-
ria; pometa sicut oliueta et ficeta, maleta.
  prior venit et ante venit] prior ad dignitatem, ante
ad tempus refertur.
  primvm et priorem] prior alterum praecedit, primus 130
omnes.
  proprivs et propivs] proprius domini, propius est loci.
  paret et apparet] paret imperio, apparet uidentibus.
  pvtat existimat opinatvr arbitratvr et svspicatvr
id differt: putat qui dubitat, existimat qui ea quae acta sunt 135
perpendit, opinatur qui opinioni aut suae aut alterius credit,
arbitratur qui dubiae rei <finem inponit, suspicatur qui laten-
tis rei> prospicit formam.
  prohibere et inhibere] prohibere est porro habere,
inhibere nautae in usu habent; et quod prohibemus iure, 140
inhibemus imperio.
  plenitvdinem et plenitatem] plenitudo corporum est,
plenitas rerum; ita plenitudinem obesorum corporum, pleni-
tatem quarumlibet dicimus rerum.
  precari et deprecari] precamur deos, deprecamur ho- 145
mines.
  regivm et regalem] regius puer est regis, regalis rex
qui regit regnum.
  relictvm <et> desertvm hoc differt, quod relinquimur
sponte, deserimur inuiti. 150
  reliqvos et ceteros; reliquos dicimus relictos ex om-
nibus, ceteros quos excipimus.
  recidivvm et redivivvm] recidiuum quod renascitur se-
mel in anno, rediuiuum quod saepe reuiuescit.
  rogvm et pyram] pyra <paratur> sacrificiis, rogus defunctis. 155
  sempiternvm et perpetvvm] Nigidius in libro quarto
* * ait: 'sempiternum inmortalium rerum, perpetuum mortalium
est; perpetuitas enim in nostra natura est, quae perpeti ac-
cidentia potest, sempiternitas infinita est, eo quod semper.'
  sedvlvm et serivm] sedulus sine dolo est et strenuus, 160
serius quasi seuerus et asper. [serias etiam dictas res a
barbaris qui Seres appellantur, asperrimi et austerrimi.]
  sceleratvm scelerosvm et scelestvm id differt: sce-
leratus est suo aliquo scelere contaminatus uel aliqua conta-
gione pollutus et infamis; <scelestus> autem scelerum cogita- 165
tor et conmissor; scelerosus uero quasi insidiosus, periculo-
sus propter assiduitatem scelerum.
  silere et tacere] qui silet desinit loqui, tacet autem
qui nondum coepit.
  conseqvi asseqvi inseqvi] consequimur praecedentem, 170
assequimur studio, insequimur inimicum.
  simvlare et dissimvlare] simulamus quae nescimus,
dissimulamus quae scimus.
  servitivm et servitvtem] seruitus est necessitas ser-
uiendi, seruitium seruientium numerus. 175
  sensvm et intellectvm] sensus naturalis est, intellec-
tus <exercetur> in rebus obscuris.
  sangvinem crvorem et saniem hoc differt: sanguis di-
citur eum intra corpus est, eo quod nos sanciat, id est con-
tineat; cruor cum funditur, dictus ab eo quod nos corruere 180
cogat; sanies cruor putridus.
  scelvs et facinvs] scelus crimen est, facinus etiam in
laude ponitur.
  solvm vnicvm solitarivm et vnvm] solus a ceteris re-
lictus, unus initium multorum, solitarius sine ceteris, unicus 185
qui propter inopiam aliorum id ipsum est quod solus.
  soloecismvm et barbarismvm] soloecismus in sensu fit,
barbarismus in uoce.
  svper et svpra] super superior inferiore, supra quod
substratum aliquid habet aut quod supra quid imminet. 190
  simvl et simitv] simul una pariterque res (fieri) declarat,
ut simul legimus uel scribimus; simitu loci recipit significa-
tionem, tamquam simul itu.
  saevvm et crvdelem] saeuus circa uerba est, crudelis
monstratur sanguine. 195
  sic et ita] sic qui dicit ostendit exemplum, ita ad ra-
tionem refertur.
  stillam et gvttam] gutta imbrium est, stilla olei uel
aceti.
  terminvm et finem] terminus nonnisi manu ponitur, 200
finis sermonis uel uoluptatis aut alicuius rei intellegi potest.
  terga et tergora] terga hominum, tergora animalium;
et in numero singulari tergum hominis dicimus, tergus ani-
malis.
  tvm et tvnc] tum ordinis <habet> significationem, tunc 205
temporis.
  tenere et svmere et accipere] tenemus quae sunt in
nostra potestate, sumimus posita, accipimus data [vel ab
alio accepta]; uel tenemus et sumimus a nobis, accipimus
ab alio. 210
  tardvm pigrvm inertem et segnem] tardus dicitur qui
trahit tempus, iners sine arte et nullius officii capax, piger
per omnia aegro similis, segnis semotus a calore [sciendi].
  tvor et tveor] tuor uideo, tueor custodio.
  tvrpem et deformem] turpis uita, deformis specie in- 215
tellegitur.
  vadem ac sponsorem et praedem] uas uadis qui ipsum
se aut aliut quodlibet pro alio tradit, sponsor qui alium
sponsione sua suscipit, praes praedis qui pro se alium prae-
sens praesenti dicit id est dat. 220
  vestem et vestimenta] uestis proprie feminarum est,
uestimentum uirorum.
  vvidvm hvmidvm vdvm et madidvm] uuidum penitus in-
fectum est, madidum ex una parte, humidum quod ad me-
dium usque peruenit, udum summum tactum tantum cuius- 225
que rei.
  vetvs et vetvstvm] uetus nouo comparatur ex contra-
rio, uetustum ad antiquitatem refertur.
  vim vires et virtvtem] uis iniuriae est, uires corporis,
uirtus animi. 230
  vltorem et vindicem] ulciscimur nos accepta iniuria,
uindicamus ne accipiamus.
  vereor et revereor] uereor ad metum refertur, reue-
reor ad affectum.
  vlcvs vvlnvs et plagam] ulcus per se exiit aut fit 235
intrinsecus ex se, uulnus ex ferro fit, plaga planus ictus
est; et quod ulcus leuitatis est, uulnus grauitatis, plaga etiam
uerbera uocantur.
  volvntatem et volvptatem] uoluntas animi est, uo-
luptas corporis. 240
  virvm et mascvlvm] uir specie intellegitur, masculus
genere; et quod uir tribus modis accipitur, natura nuptiis
uirtute; masculus etiam ab homine segregatur.
  vvltvm et faciem hoc differt: quod uultus animi in-
dicium est, facies oris positio; et uultus interdum mutatur, 245
facies manet. [licet una res pro alia saepe commutetur in
genere ab specie.]