| CETERORVM LIBRORVM | |
| RELIQVIAE | |
| DE REGIBVS LIBRI TRES | |
| Auson. Epist. 19 | |
| evropamque asiamque, duo uel maxima terrae | 177.1 |
| membra, quibus libyam dubie sallvstivs addit | |
| Europae adiunctam, possit cum tertia dici, | |
| regnatas multis, quos fama oblitterat et quos | |
| barbara Romanae non tradunt nomina linguae: | 5 |
| illibanvm nvmidamque avelim parthvmque vononem | |
| et caranvm Pellaea dedit qui nomina regum, | |
| quique magos docuit mysteria uana nechepsvs, | |
| et qui regnauit sine nomine †mox sesoostris. | |
| Chronographus (644Mommsen) | |
| picvs satvrni filius regnauit agro Laurentino usque ad | 178.1 |
| eum locum ubi nunc Roma est, ann. XXXVIII. eo tem- | |
| pore ibi nec oppida nec uici erant, sed passim habitauerunt. | |
| favnvs Pici filius eisdem locis regnauit annis XLIIII. eo | |
| tempore Hercules cum ab Hispania reuerteretur aram quae | 5 |
| est Romae ad forum boarium posuit et dedicauit eo quod | |
| Cacum filium Vulcani ibi in spelunca sua occiderat. lati- | |
| nvs isdem locis regnauit <a. XXXVI>. hic ex suo nomine | |
| ciues suos Latinos appellauit. hoc regnante Troia capta est, | |
| unde Aeneas Veneris et Anchisae filius uenit et se cum La- | 10 |
| tino iunxit unaque bellum gesserunt aduersus Rutulos. eo | |
| praelio Latinus occisus est et regnum eius penes Aeneam | |
| remansit. aeneas oppidum condidit Lauinium ibique regna- | |
| uit annis tribus. ascanivs Aeneae filius regnauit annis | |
| XXXVI. Albam Longam condidit. | 15 |
| Reges Albani. | |
| postvmvs silvivs Aeneae nepos regnauit ann. XXXVII. ab | 17 |
| hoc prognati postea Albae regnauerunt ac silvi sunt cogno- | |
| minati. aeneas silvivs regnauit annos XXXI. latinvs | |
| li. alba xxviii. appivs xli. capys xxviii. campeivs xxi. | 20 |
| titvs viii. agrippa li. aventinvs xxxviii. procas viii. | |
| amvlivs li. remvs silvivs regnauit XVII. eum Romulus | |
| interfecit. | |
| Reges Romanorum numero VIII. | |
| romvlvs Martis et Iliae filius regnauit annos XXXVIII. ur- | 25 |
| bem Romam condidit XI. Kal. Mai., qui dies appellatur | |
| Parilia. hic X menses in annum constituit a Martio in De- | |
| cembrem. mille iuuenes de plebe Romana legit, quos mi- | |
| lites appellauit, et centum seniores, quos senatores dixit. | |
| congiarium dedit congium uini inter homines XII. hic cum | 30 |
| natat ad paludem caprae subito nusquam comparuit. in nu- | |
| merum deorum relatus deus Quirinus appellatus est. titvs | |
| tativs dux Sabinorum cum Romulo regnauit annos quinque. | |
| hic Tarpeiam uirginem Vestalem uiuam armis defodit eo | |
| quod secreta Romuli ei propalare noluisset. nvma pompi- | 35 |
| livs regnauit ann. XLI. pontifices, uirgines Vestales insti- | |
| tuit. hic duos menses ad X menses Romuli instituit, Ianua- | |
| rium diis superis Februarium diis inferis. hic prior homi- | |
| nibus adinuenit grabata mensas sellas candelabra. congia- | |
| rium dedit scortinos asses et militibus donatiuum acre in- | 40 |
| cisum dipondium S. tvllvs hostilivs regnauit annos XXXII. | |
| hic prior censum egit edictoque suo cauit ut quicunque tem- | |
| poribus ipsius falsum fecisset daret pro capite suo dimidium | |
| uerbecem. marcivs philippvs regnauit ann. XXIII. cong. | |
| dedit assem semissem et militibus donatiuum dipondium se- | 45 |
| missem. Ostiam coloniam condidit. l. tarqvinivs priscvs | |
| regnauit annos XXXVIII. hic cum fundamenta Capitolii | |
| cauaret inuenit caput humanum litteris Tuscis scriptum ca- | |
| pvt. olis. regis, unde hodieque Capitolium appellatur. hic | |
| prior Romanis duo paria gladiatorum edidit, quae compa- | 50 |
| rauit per annos XXVII. servivs tvllivs serua natus regna- | |
| uit ann. XLIIII. hic uotum fecit ut quotquot annos regnasset | |
| tot ostia ad frumentum publicum constitueret. tarqvinivs | |
| svperbvs regnauit ann. XXV. hic prior hominibus adinue- | |
| nit lautumias tormenta fustes metalla flagella carceres exilia. | 55 |
| ipse prior exilium meruit. inter duos pontes a populo Romano | |
| fuste mactatus (est) et positus in circo maximo sub delphinos. | |
| LVDICRA HISTORIA | |
| Isid. Orig. 18.6.8 | |
| Cum cuiusdam gladiatoris in ludum emissi gladius cur- | 195.1 |
| uatus fuisset ex acie recta, procucurrit unus ad id corrigen- | |
| dum tumque a pugnante responsum est: 'sic pugnabo.' inde | |
| sicae nomen datum est. | |
| LIBER DE LVSIBVS PVERORVM | |
| Serv. A. 5.602 | |
| lusus ipse quem uulgo pyrrhicham appellant troia uocatur | 197.1 |
| Acro Hor. Ars Poet. 417 | |
| Ita pueri currentes aiunt: 'occupet scabies in extremo | 198.1 |
| remanentem.' scabies ludus puerorum est. | |
| DE REBVS VARIIS | |
| Char. GL 1.236K | |
| praepositiones . . . | 205.1 |
| omnes omnino sunt Graece duodeuiginti [qui nu- | |
| merus inter omnes criticos grammaticos profecto conuenit], | |
| nostras uero esse has: ab ad praeter pro prae prope in ex | |
| sub super subter. | 5 |
| HISTORIAE CVIVS TITVLVS INCERTVS EST | |
| RELIQVIAE | |
| Serv. G. 4.127 | |
| Pompeius uictis piratis Cilicibus partim ibidem partim in | 209.1 |
| Graecia partim in Calabria agros dedit. |