| Ipsi Britanni dilectum ac tributa et iniuncta imperii | 13.1.1 |
| munia impigre obeunt, si iniuriae absint: has aegre tole- | |
| rant, iam domiti ut pareant, nondum ut serviant. igitur | 2.1 |
| primus omnium Romanorum divus Iulius cum exercitu | |
| Britanniam ingressus, quamquam prospera pugna terruerit | |
| incolas ac litore potitus sit, potest videri ostendisse posteris, | |
| non tradidisse. mox bella civilia et in rem publicam versa | 3.1 |
| principum arma, ac longa oblivio Britanniae etiam in pace: | |
| consilium id divus Augustus vocabat, Tiberius praeceptum. | |
| agitasse Gaium Caesarem de intranda Britannia satis constat, | 4.1 |
| ni velox ingenio mobili paenitentiae, et ingentes adversus | |
| Germaniam conatus frustra fuissent. divus Claudius auctor | 5.1 |
| iterati operis, transvectis legionibus auxiliisque et adsumpto | |
| in partem rerum Vespasiano, quod initium venturae mox | |
| fortunae fuit: domitae gentes, capti reges et monstratus | |
| fatis Vespasianus. | 5 |