| Omnium harum gentium virtute praecipui Batavi non | 29.1.1 |
| multum ex ripa, sed insulam Rheni amnis colunt, Chat- | |
| torum quondam populus et seditione domestica in eas sedes | |
| transgressus in quibus pars Romani imperii fierent. manet | 2.1 |
| honos et antiquae societatis insigne; nam nec tributis con- | |
| temnuntur nec publicanus atterit; exempti oneribus et | |
| collationibus et tantum in usum proeliorum sepositi, velut | |
| tela atque arma, bellis reservantur. est in eodem obsequio | 3.1 |
| et Mattiacorum gens; protulit enim magnitudo populi | |
| Romani ultra Rhenum ultraque veteres terminos imperii | |
| reverentiam. ita sede finibusque in sua ripa, mente animo- | |
| que nobiscum agunt, cetera similes Batavis, nisi quod ipso | 5 |
| adhuc terrae suae solo et caelo acrius animantur. | |
| Non numeraverim inter Germaniae populos, quamquam | 4.1 |
| trans Rhenum Danuviumque consederint, eos qui Decumates | |
| agros exercent: levissimus quisque Gallorum et inopia | |
| audax dubiae possessionis solum occupavere; mox limite | |
| acto promotisque praesidiis sinus imperii et pars provinciae | 5 |
| habentur. |