| Hic Suebiae finis. Peucinorum Venethorumque et Fen- | 46.1.1 |
| norum nationes Germanis an Sarmatis adscribam dubito. | |
| quamquam Peucini, quos quidam Bastarnas vocant, sermone | |
| cultu sede ac domiciliis ut Germani agunt. sordes omnium | |
| ac torpor procerum: conubiis mixtis nonnihil in Sarma- | 5 |
| tarum habitum foedantur. Venethi multum ex moribus | 2.1 |
| traxerunt; nam quidquid inter Peucinos Fennosque silvarum | |
| ac montium erigitur latrociniis pererrant. hi tamen inter | |
| Germanos potius referuntur, quia et domos figunt et scuta | |
| gestant et pedum usu et pernicitate gaudent: quae omnia | 5 |
| diversa Sarmatis sunt in plaustro equoque viventibus. | |
| Fennis mira feritas, foeda paupertas: non arma, non equi, | 3.1 |
| non penates; victui herba, vestitui pelles, cubile humus: | |
| solae in sagittis spes, quas inopia ferri ossibus asperant. | |
| idemque venatus viros pariter ac feminas alit; passim enim | |
| comitantur partemque praedae petunt. nec aliud infantibus | 4.1 |
| ferarum imbriumque suffugium quam ut in aliquo ramorum | |
| nexu contegantur; huc redeunt iuvenes, hoc senum recep- | |
| taculum. sed beatius arbitrantur quam ingemere agris, | 5.1 |
| inlaborare domibus, suas alienasque fortunas spe metuque | |
| versare: securi adversus homines, securi adversus deos rem | |
| difficillimam adsecuti sunt, ut illis ne voto quidem opus | |
| esset. cetera iam fabulosa: Hellusios et Oxionas ora | 6.1 |
| hominum vultusque, corpora atque artus ferarum gerere: | |
| quod ego ut incompertum in medio relinquam. |