| Memoriae proditur quasdam acies inclinatas iam et la- | 8.1.1 |
| bantes a feminis restitutas constantia precum et obiectu | |
| pectorum et monstrata comminus captivitate, quam longe | |
| impatientius feminarum suarum nomine timent, adeo ut | |
| efficacius obligentur animi civitatum quibus inter obsides | 5 |
| puellae quoque nobiles imperantur. inesse quin etiam | 2.1 |
| sanctum aliquid et providum putant, nec aut consilia earum | |
| aspernantur aut responsa neglegunt. vidimus sub divo | 3.1 |
| Vespasiano Veledam diu apud plerosque numinis loco | |
| habitam; sed et olim Auriniam et complures alias venerati | |
| sunt, non adulatione nec tamquam facerent deas. |