| HISTORIAE | |
| LIBER I | |
| Initium mihi operis Servius Galba iterum Titus Vinius | 1.1.1 |
| consules erunt. nam post conditam urbem octingentos et | |
| viginti prioris aevi annos multi auctores rettulerunt, dum res | |
| populi Romani memorabantur pari eloquentia ac libertate: | |
| postquam bellatum apud Actium atque omnem potentiam ad | 5 |
| unum conferri pacis interfuit, magna illa ingenia cessere; | |
| simul veritas pluribus modis infracta, primum inscitia rei | |
| publicae ut alienae, mox libidine adsentandi aut rursus odio | |
| adversus dominantis: ita neutris cura posteritatis inter infen- | |
| sos vel obnoxios. sed ambitionem scriptoris facile averse- | 10 |
| ris, obtrectatio et livor pronis auribus accipiuntur; quippe | |
| adulationi foedum crimen servitutis, malignitati falsa species | |
| libertatis inest. mihi Galba Otho Vitellius nec beneficio nec | |
| iniuria cogniti. dignitatem nostram a Vespasiano inchoatam, | |
| a Tito auctam, a Domitiano longius provectam non abnuerim: | 15 |
| sed incorruptam fidem professis neque amore quisquam et | |
| sine odio dicendus est. quod si vita suppeditet, principatum | |
| divi Nervae et imperium Traiani, uberiorem securioremque | |
| materiam, senectuti seposui, rara temporum felicitate ubi | |
| sentire quae velis et quae sentias dicere licet. | 20 |